|
1. Jam nunc ab alterius voluminis exordio caetera videamus, quibus
librum meum refellere niteris; omittentes, sicut instituimus, ea quae
nodos non faciunt quaestionum, quibus solvendis curam nos oportet
impendere, nec immorando superfluis ipsa prolixitate operis a laborioso
negotio deterrere lectorem. Superiore igitur libro satis egimus, quo
recte judicantibus appareret, cum Deus verus et bonus sit hominum
conditor, bonaeque sint nuptiae, quas et conditione atque copulatione
utriusque sexus instituit, et fecunditatis munere benedixit; malum
tamen esse concupiscentiam carnis qua concupiscit adversus spiritum,
eoque malo bene uti pudicitam conjugalem, meliusque non uti
continentiam sanctiorem: quod malum non ex alia substantia quam Deus
non condidit, sicut Manichaeus insanit, nobis esse permixtum; sed
per inobedientiam unius hominis exortum atque traductum, et per
obedientiam unius hominis expiandum atque sanandum; cujus obligatione
implicat debita poena nascentem, solvit indebita gratia renascentem.
Hoc malum contra me laudando, adversarius meus videris: sed in te
debellando, meus testis es: si autem non debellas, tuus hostis es.
Proinde quia primo tuo libro sufficienter me respondisse existimo,
quamvis ibi tota causa finita sit; tamen ne caeteris tribus respondere
non potuisse videamur, in eis etiam quam vana dixeris intuere.
2. Propositis ex meo libro (De Nupt. et Concup., lib. 1,
n. 3) verbis meis exultas, quod
dixerim,
|
“donum Dei esse pudicitiam conjugalem”
|
|
(I Cor. VII, 7):
quasi propterea laudaverit Apostolus malum quod tu laudas, quo caro
concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17), quo malo utitur
bene pudicitia conjugalis, sicut jam in libro superiore monstravi.
Non itaque parvum donum Dei est, ita frenari hoc malum, ut ad nihil
relaxetur illicitum, sed generationi tantum regenerandorum serviat
filiorum. Ejus quippe impetus non sua sponte moderatus est: a nullo
namque illicito sese abstinet, si membra desiderio ejus inserviant.
Ac per hoc ejus motus, non in ipso, cujus inquietus est motus; sed
in refrenante ac bene utente laudatur.
3. Itaque isto malo cum bene utuntur conjugati fideles, a cujus
reatu soloti sunt munere Salvatoris; profecto quicumque inde nascuntur
ejusdem munere Creatoris, non sicut nobis objicis,
|
“in regnum
diaboli praeparantur;”
|
|
sed ab illo potius eruendi et in regnum
Unigeniti transferendi . Haec enim est, et esse debet piorum
conjugum intentio, ut regenerationi generatio praeparetur. Si autem
hoc malum quod in se ipsis parentes sentiunt, cui malo, ut tuis verbis
utar,
|
“Apostolorum legio repugnavit”
|
|
(Supra, lib. 3, n.
65), non pertineret ad filios, sine illo utique nascerentur: nunc
vero quandoquidem cum hoc nascuntur, quid miraris, quia propter hoc
renascuntur, ut ab ejus obligatione solvantur, et aut ex ista vita ab
illo liberati rapiantur, aut in ista vita adversus illud liberi
praelientur, victoresque in fine remunerentur?
4. Quis autem nostrum suspicatus est,
|
“usum conjugum a diabolo
fuisse repertum? Quis commixtionem corporum per malum
praevaricationis”
|
|
credidit
cum sine his nuptiae prorsus
esse non possent? Sed malum quo bene utuntur, nullum esset, si nemo
peccasset. Quod dixi, mihi objice, ut purgem: nam si et quod non
dixi, mihi objicis, quando finimus?
5.
putas
|
“esse, ut munus Dei noceat, si homo cum
malo nascitur: nemo enim nisi Dei munere nascitur.”
|
|
Audi ergo et
intellige: munus Dei nulli nocet, quo quisque est et vivit; sed
concupiscentiae malum non potest esse, nisi in eo quod est et vivit.
Quapropter potest esse malum in munere Dei, sanandum alio munere
Dei. Potest igitur in homine qui munere Dei est et vivit, malum
esse generatione contractum, regeneratione sanandum. Nam utique
nullus infans cum daemone nasceretur, si non nasceretur; nec ideo mali
hujus ipsa est causa, quia nascitur. Nascitur ergo munere Dei, cum
daemone autem, judicio Dei sane occulto, sed numquid injusto?
|
|