|
6. In eo vero quod dixi,
|
“etiam bonum conjugale, si non habetur,
a Domino esse poscendum”
|
|
(De Nupt. et Concup., lib. 1, n.
3); (quibus utique, nisi quibus est necessarium?) visus sum tibi
dicere,
|
“pro concumbendi viribus supplicandum.”
|
|
Sed ego pro ipsa
pudicitia conjugali dixi rogandum Deum, in qua est concumbendi non
liber usus, sed licitus modus. Nam homo si concumbere non potest,
potius non quaerat uxorem: quandoquidem apostolica sententia ubi ait,
Si se non continet, nubat (I Cor. VII, 9); remedium voluit
esse nuptias, quod et ipse confessus es, contra morbum
concupiscentiae, quod confiteri non vis, qui remedium confiteris
(Supra, lib. 3, nn. 29, 42). Hoc autem remedium est, non
ut sit concupiscentia, si non est; sed ut non rapiat ad illicita,
cujus motus infrenis est. Pertinet enim ad hoc quoque petitionis
genus, quod in oratione dominica dicimus, Ne nos inferas in
tentationem: quoniam unusquisque tentatur a concupiscentia sua, sicut
ait apostolus Jacobus (Jacobi I, 14). Convenit huic et quod
dicimus, Libera nos a malo (Matth. VI, 13). Dicunt enim hoc
de hac re conjuges, ut interim mente liberi a malo, bene utantur malo
quod habent in carne (sciunt enim quia in carne eorum non habitat bonum
[Rom. VII, 18]); ut omni postea corruptibilitate sanata,
nullum in eis quo utantur, remaneat malum. Quid est quod triumphas
tanquam de hoste victo? Internum potius vince quem laudas. Nam
victoria de te mea, illo malo tecum pugnante, secura est. Neque enim
dicere audebis, eum vinci qui verum dicit, ab eo qui falsum dicit.
Ego autem concupiscentiam contra quam pugnas, malum dico, tu bonum:
sed pugna tua malum fatetur, quod bonum lingua mentitur; augens
mendacium alio mendacio, quo affirmas et a me illam dictam bonam.
Neque enim concupiscentiam carnis, quam Joannes apostolus dixit a
Patre non esse (I Joan. II, 16), ego dicerem bonum: sed
bonum dixi pudicitiam esse conjugalem, quae resistit malo
concupiscentiae, ne ad illicita rapiat cum movetur.
7. Verum sciens quam inaniter argumentatus fueris,
ut
dicis,
|
“alterum definitionis meae latus,”
|
|
et inquis:
|
“Si calor
genitalis conjugalis honestatis minister ab immoderatis procursibus tam
studio fidelium, quam doni virtute retinetur, nec exstinguitur per
gratiam, sed frenatur; probabilis est in genere suo et in modo suo,
et solis accusatur excessibus.”
|
|
Haec dicens, non attendis conjugum
conventionem causa generandi, ideo bonum esse laudabile, quia eo limes
praefigitur licitus malo concupiscendi. Cur enim non potius malum
vocetur, quod fateris esse frenandum? Cur, quaeso, frenandum, nisi
ne noceat? nisi ne ad illicita quae desiderat relaxetur? Et utique
desiderium mali malum est, etiamsi ei non consentiatur, donec eo
veniamus ubi nec habeatur. Non igitur quid boni de concupiscentia
carnis fiat, sed ipsa quid mali faciat, cogitandum est. Nam
pudicitia conjugalis inhiantem concupiscentiam sive de illicito sive de
licito percipere voluptatem, frenat ab illicito, permittit ad
licitum: hoc est bonum, non tamen ejus, sed bene utentis bonum est.
Quod autem ipsa concupiscentia facit, sive ad licitum sive ad
illicitum indifferenter ardescere, utique malum est. Hoc itaque malo
bene utitur pudicitia conjugalis, melius non utitur continentia
virginalis.
8.
inquis,
|
“calor genitalis malum esse
naturaliter, exstirpandus erat, non componendus.”
|
|
Vide quemadmodum
noluisti dicere, quod supra dixeras,
sed maluisti,
Sensisti enim quod eum nemo frenaret, nisi qui
repugnaret: et ob hoc mutato verbo, timore ipso fassus es malum, quod
repugnat bono. Appellas etiam calorem genitalem, quia pudet appellare
libidinem, sive, sicut eam divinus sermo appellare consuevit, carnis
concupiscentiam. Sic ergo loquere et dic: Si posset carnis
concupiscentia mala esse naturaliter, exstirpanda erat, non
componenda. Sic enim possunt, qui latine sciunt, tardiores
intelligere quid loquaris. Sed ita hoc dicis, quasi non eam mallent
exstirpare, si possent, omnes qui propterea conjugantur, quia
continentiae laborem quo huic malo resistitur, non ferunt, et ideo
malunt eo bene uti, quam melius omnino non uti. Sed si in corpore
mortis hujus hoc malum necessarium est conjugatis, quia sine illo fieri
non potest bonum generationis; continentes exstirpent concupiscentiam
carnis. Tu ipse, tu qui loqueris, nec quid loquaris attendis,
exstirpa libidinem de membris tuis. Non enim et tibi necessaria est;
aut bona sunt ejus desideria, quibus si consenseris vel cesseris,
interibis.
9. Porro si malum est in te cui repugnas, quod oppugnas, quod cum
vincis expugnas; hoc malo melius non uteris, quo malo bene utuntur ,
in quibus hoc bonum esse contendis; ubi profecto mentiris, aut
falleris. Neque enim dicturus es, in conjugibus bonum esse
libidinem, in sanctis autem vel virginibus vel continentibus malum.
Jam sententiam tenemus tuam, ubi aisti:
|
“Concupiscentiae naturalis
qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male
utitur: qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore
contempserit, bono melius non utitur; confidentia quippe suae
salutis,”
|
|
inquis,
|
“et roboris contempsit remedia, ut gloriosa
posset exercere certamina.”
|
|
His verbis tuis sine ambiguitate
declaras, concupiscentiam carnis hoc esse in utrisque, id est, et
conjugatis et continentibus. Quo enim conjugati bene utuntur, et
continentes melius non utuntur, bonum tu dicis, ego malum: sed in
sanctis virginibus et continentibus carnis concupiscentia malum se esse
manifestat, contra quam fateris eos
|
“gloriosa exercere certamina:”
|
|
procul dubio ergo non bono, sed malo melius non utuntur. Hoc igitur
utentes conjuges, nec ipsi utique bono, sed malo bene utuntur.
Proinde tota controversia non remansit (si tamen remansit aliqua),
nisi utrum in eis qui continentiam Deo voverunt, bonum sit ista de qua
disputamus concupiscentia carnis, an malum. Quod enim horum duorum
repertum in his fuerit, hoc et in conjugibus apparebit: quoniam hoc
illi bene utuntur, quo isti melius non utuntur. Collige itaque totas
vires acuti tui cordis, ac liberae frontis, et aude respondere si
potes, hoc bonum esse, cui, sicut libro superiore confessus es,
|
“Apostolorum legio repugnavit:”
|
|
mihi scilicet exprobrans, quod
esse dixerim
|
“libidinis vires, ut ei nec Apostolorum legio
repugnaverit;”
|
|
cum potius pro causa mea faciat, quia ei malo quod tu
bonum dicis, legio non qualiumcumque sanctorum, sed ipsorum quoque
repugnavit Apostolorum. Cui malo tantum licere posse, quis
crederet, ut sibi laudatorem etiam de suis expugnatoribus provideret?
Absit quidem, ut antiquorum aliquem vel Apostolorum, vel quorumque
sanctorum: mirabiliter tamen, quia vel quemquam haereticorum novorum,
qui simul utrumque se esse profiteatur inexplicabilibus modis,
expugnatorem scilicet defensoremque libidinis; et conetur ostendere
manens in haeresi Pelagiana, et ex animo se laudare quod ipsum ejus
animum nisi expugnetur occidit, et ex animo expugnare quod ejus dogma
nisi laudetur absumit.
10. Rogo, si est in vobis ullus sensus humanus, num potest et
malum esse peccatum, et bonum esse desiderare peccatum? Quid enim
agit in carne sanctorum continentium ista concupiscentia, nisi peccandi
desideria; quibus non consentientes
ut confiteris,
Neque enim saltem connubii desiderium in illa
continentiae professione potest esse non malum. Quid ergo illic agit,
ubi malum est quidquid agit; ac si ei consentiatur, et peragit? Quid
ibi agit haec concupiscentia, ubi nihil boni concupiscitur ex illa?
Quid ibi agit libido, ubi nihil boni libebit ex illa? Non importune
in conjugatis esse dicatur: si enim summum culmen obtinent pudicitiae
conjugalis, faciunt boni aliquid per illam, quamvis nihil faciant
propter illam. In sanctis autem virginibus et continentibus quid
agit, obsecro te; quid agit tua ista suscepta, cum desipis ;
adversaria, si sapis; quid agit, ubi nihil boni agit ipsa, nihil
boni agitur de ipsa? Quid agit in eis, in quibus quidquid secundum
ipsam concupiscitur, malum est? Quid agit in eis, quos contra se
compellit vigilare atque pugnare; et si quando ab eis ullum vel in
somnis furatur assensum, cum evigilaverint, gemere et inter gemitus
dicere, Quomodo impleta est anima mea illusionibus (Psal.
XXXVII, 8)? Quia cum sopitos deludunt somnia sensus , nescio
quomodo etiam castae animae in turpes labuntur assensus; quae si
imputaret Altissimus, quis viveret castus?
11. Hoc ergo malum, quod non dicturus es bonum, nisi adversus
omnem veritatis tubam sic obsurdueris, ut clames bonum esse
concupiscere malum, quod nec inter surdos dicere audebis: hoc,
inquam, malum cur non exstirpatur de continentium carne sanctorum?
Cur non
|
“totum opere mentis aufertur?”
|
|
Hoc enim dicis
|
“fieri
debuisse, si malum esset.”
|
|
Et quia non fit in conjugatis, ubi ejus
modus est necessarius, ideo putas bonum: cum videas, nec ibi fieri
ubi modus ejus nullus est necessarius, et in quantum inest nocet, etsi
non ad perdendum de sorte sanctorum, si non ei consentiatur, tamen ad
minuendam spiritualem delectationem sanctarum mentium; illam scilicet
de qua dicit Apostolus, Condelector enim legi Dei secundum
interiorem hominem (Rom. VII, 22). Haec delectatio profecto
minuitur, quando etsi non ad explendam, certe ad oppugnandam carnalis
concupiscentiam voluptatis, bellantis animus occupatur, et ita exercet
gloriosa certamina, ut a delectatione intelligibilis pulchritudinis
ipsis certaminibus avocetur. Sed quia in ista humana miseria pejor
hostis est cavenda superbia, ideo nimirum non penitus exstinguitur in
carne continentium sanctorum ista concupiscentia, ut dum pugnatur
adversus eam, periculorum suorum animus admoneatur, ne securus
infletur; donec humana fragilitas ad tantam perfectionem perveniat
sanitatis, ubi nulla putredo lasciviae, nullus tumor superbiae
formidetur. Sic virtus in infirmitate perficitur (II Cor.
XII, 9): quia et pugnare infirmitatis est. Quanto enim quisque
vincit facilius, tanto pugnat minus. In semetipso autem quis
pugnaret, si nihil ex semetipso eidem repugnaret? Et quid nobis
repugnat ex nobis, nisi quod adhuc curatur ut sanetur in nobis? Ergo
in nobismetipsis sola est infirmitas causa pugnandi; et rursus
infirmitas admonitio est non superbiendi. Proinde virtus qua hic, ubi
superbiri potest , non superbiatur, in infirmitate perficitur.
12. Quamobrem hoc conjuges bene utuntur, quo continentes melius non
utuntur. Malum igitur quo conjuges bene utuntur, et inest conjugibus
quo bene utantur, inest et continentibus quo melius non utantur: ideo
quippe inest, ut non extollantur.
ergo libidinis
sed ille a quo non refrenatur: nam ipsa per
se ipsam rectissime omnino suis ipsis motibus accusatur, quibus ne
excedat obsistitur. Non itaque, ut dicis,
|
“nihil ad innocentiam
promovet modestia rei per ipsum genus nocentis.”
|
|
Promovet quippe ad
innocentiam non consentire malo: nec ideo illud cui non consentitur,
non est malum; imo propterea sine dubitatione malum est, quia non ei
consentire bonum est. Quid enim mali faceret, qui bonae
concupiscentiae consentiret; cum mali nihil faciat, etiam qui opere
conjugali, non sine ipsius malo seminat hominem, qui est Dei opus
bonum? Nec
|
“confectricem seminum libidinem”
|
|
dixeris. Ille quippe
creat hominis semen, qui hominem ex semine: sed unde, interest.
Quia mali hujus occulta sunt et dira contagia: nec ex his hominibus
qui malo carent, Deus vel semen vel homines creat; etiam si quidam ab
ejusdem mali noxa regeneratione soluti sunt, sicut solvendi sunt qui
inde nascuntur.
13. Dixi sane, nec poenitet, de pudicitia conjugali, quae mea
verba posuisti,
|
“quia cum dona Dei esse ista monstrantur, a quo
petenda sunt discitur, si non habentur; et cui agendae gratiae, si
habentur.”
|
|
Aguntur enim gratiae
ut dicis,
cujus origo est primum malum hominis;
quod verum dicis. Utrumque enim dicis,
|
“vel regimine
vel origine.”
|
|
Ideo autem aguntur gratiae de regimine
concupiscentiae, quia repugnans vincitur. Quod autem repugnat
voluntati bonae, non est bonum; imo malum esse quis neget, nisi qui
non habet voluntatis bonum, cui quod repugnat, fateatur malum?
|
|