|
14. Interponis alia de libro meo, ubi cum dixissem donum Dei
pudicitiam esse conjugalem, et hoc Apostolo teste docuissem;
occurrentem deinde quaestionem tacitus nolui praeterire, quid dicendum
sit, cum videntur etiam nonnulli impii pudice cum conjugibus vivere
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 4).
enim,
|
“negantes Dei dona esse virtutes quibus recte vivitur, et eas
naturae voluntatique humanae, non gratiae Dei tribuentes, hoc uti
argumento, quod eas nonnunquam habeant infideles:”
|
|
ita conantes
evacuare quod dicimus, neminem recte vivere, nisi ex fide per Jesum
Christum Dominum nostrum, unum Dei et hominum mediatorem; ubi vos
ejus adversarios apertissime profitemini. Denique longe non eamus: si
forte fallor, ad ista responde. Ego dixi,
|
“pudicum non veraciter
dici, qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori.”
|
|
Unde
autem id ostenderem, paulo post adhibui, quod mihi visum est grande
documentum (Ibid., cap. 4).
inquam,
|
“pudicitia, cui vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes
etiam quae per corpus operantur, in animo habitent; quomodo vera
ratione pudicum corpus asseritur, quando a vero Deo ipse animus
fornicatur?”
|
|
Deinde ne quisquam vestrum negaret animum infidelium
fornicari, adhibui testimonium de Scriptura sancta, ubi legitur,
Ecce enim qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui
fornicatur abs te (Psal. LXXII, 27). Sed tu qui
sicut dicis,
|
“quae mihi videntur acuta persequeris,”
|
|
hoc totum
tanquam mihi obtusum visum fuerit praeteristi. Vide ergo quid horum
negandum arbitreris. Virtutem esse pudicitiam conjugalem,
promptissime confiteris: omnes virtutes etiam quae per corpus
operantur, in animo habitare non negas. Porro infidelis animum
fornicari a Deo ille potest negare, qui se palam sanctarum
Scripturarum adversarium profitetur. Ex quibus omnibus haec summa
conficitur, ut aut in animo fornicante pudicitia vera esse possit;
quod cernis quam sit absurdum: aut in animo infidelis pudicitia vera
esse non possit; quamvis hoc cum assererem, te finxeris surdum. Non
igitur, ut calumniaris,
|
“studio vituperandi substantiam, dona
collaudo.”
|
|
Non enim divinorum donorum capax esset, nisi bona esset
humana substantia, cui vitia quoque ipsa bonitatis perhibent
testimonium naturalis. Quid enim aliud in vitio recte displicet, nisi
quia detrahit vel minuit quod in natura placet?
15. Cum ergo divinitus adjuvatur homo, non tantum
|
“ad capessendam
perfectionem adjuvatur,”
|
|
quod ipse posuisti, utique volens intelligi
eum per se incipere sine gratia, quod perficit gratia: sed potius quod
Apostolus loquitur, ut qui in vobis opus bonum coepit, perficiat
usque in finem (Philipp. I, 6). In quo enim vis
sicut loqueris,
|
“ad aliquid laudabile generosi cordis stimulis
incitari,”
|
|
in hoc eum non vis in Domino, sed in libero arbitrio
gloriari: ac sic priorem dare, ut retribuatur illi; eoque modo gratia
jam non sit gratia (Rom. XI, 35, 6), quia non est gratuita.
dicis
|
“hominum naturam, quae talis gratiae opitulationem
meretur.”
|
|
Quod gratanter audirem, si hoc propterea quia rationalis
natura est diceres: neque enim gratia Dei per Jesum Christum
Dominum nostrum lapidibus aut lignis pecoribusve praestatur: sed quia
imago Dei est, meretur hanc gratiam; non tamen ut ejus bona voluntas
possit praecedere praeter gratiam, ne vel ipsam prior det, ut
retribuatur illi, ac sic gratia jam non sit gratia, dum non datur
gratuita, sed redditur debita. Quid est ergo, quod secundum modum
vestrum,
|
“effectum voluntatis humanae dona coelestia me”
|
|
credideras
tanquam voluntas hominis sine Dei gratia moveretur ad
bonum, ut ei debitus a Deo retribueretur effectus? Itane oblitus
fueras, nos cum Scriptura dicere contra vos, Praeparatur voluntas a
Domino (Prov. VIII, sec. LXX); vel quod in nobis Deus
operetur et velle? O ingrati gratiae Dei! o inimici gratiae
Christi, et solo vocabulo christiani! Nonne pro inimicis suis orat
Ecclesia? Quid orat, obsecro? si ut eis suae voluntatis retribuatur
pretium, quid eis orat, nisi grande supplicium? Quod jam contra eos
est, non pro eis; orat autem pro eis: non ergo quia est illis
voluntas bona, sed ut convertatur in bonam voluntas mala: quoniam
praeparatur voluntas a Domino; et, Deus est enim, ut ait
Apostolus, qui operatur in vobis et velle (Philipp. II, 13).
16. Sed acerbissimi gratiae hujus inimici exempla nobis opponitis
impiorum, quos dicitis
|
“alienos a fide abundare virtutibus, in quibus
sine adjutorio gratiae, solum est naturae bonum, licet
superstitionibus mancipatum, qui solis libertatis ingenitae viribus,
et misericordes crebro, et modesti, et casti inveniuntur, et
sobrii.”
|
|
Haec dicens ecce jam et illud quod gratiae Dei tribueras,
abstulisti, ipsum scilicet voluntatis effectum. Non enim aisti,
velle eos esse misericordes, modestos, et castos, et sobrios, et
ideo non esse, quod nondum per gratiam fuerint consecuti bonae hujus
voluntatis effectum: sed si et esse voluerunt et sunt, jam in eis
voluntatem et effectum voluntatis invenimus; quid remansit quod gratiae
reservemus in tam evidentibus, quibus dixisti eos abundare virtutibus?
Quanto satius, si te impios ita laudare delectat, ut non audiens
dicentem Scripturam, Qui dicit impium justum esse, maledictus erit
in populo, et odibilis in gentibus (Prov. XXIV, 24); etiam
virtutibus veris eos praedices abundare: quanto, inquam, satius haec
ipsa in eis dona Dei esse fatereris, sub cujus occulto judicio, nec
injusto, alii fatui, alii tardissimi ingenii et ad intelligendum
quodam modo plumbei, alii obliviosi, alii acuti memoresve nascuntur,
alii utroque munere praediti, et acute intelligentes et tenacissimae
memoriae thesauro cognita recondentes; alii natura lenes, alii
levissimis causis ira facillima ardentes, alii ad vindictae cupiditatem
inter utrosque mediocres; alii spadones, alii in concubitu ita frigidi
ut vix omnino moveantur, alii libidinosissimi ut vix omnino teneantur,
alii inter utrosque et moveri faciles et teneri; alii timidissimi,
alii audacissimi, alii neutrum; alii hilares, alii tristes, alii ad
nihil horum proclives: nec eorum quae commemoravi aliquid instituto ac
proposito, sed natura; unde medici audent ista tribuere
temperationibus corporum? Quod etsi probari , vel nulla existente,
vel omni finita quaestione potuisset; numquid sibi quisque corpus
condidit, et hoc ejus tribuendum est voluntati, quod mala ista
naturalia magis minusve perpetitur? Nam prorsus ea non perpeti cum hic
vivitur, nullo modo, nulla ratione quisquam potest. Nec tamen sive
maximis, sive minimis urgeatur, fas est ut dicat ei qui se finxit,
quamvis omnipotenti, justo, et bono, Quare sic me fecisti (Isai.
XLV, 9; Rom. IX, 20)? Et de jugo gravi quod est supra
filios primi Adam (Eccli. XL, 1), nemo liberat nisi secundus
Adam. Quanto ergo tolerabilius illas, quas dicis in impiis esse
virtutes, divino muneri potius, quam eorum tribueres tantummodo
voluntati: licet ipsi hoc nesciant, donec si ex illo sunt
praedestinatorum numero accipiant spiritum qui ex Deo est, ut sciant
quae a Deo donata sunt eis (I Cor. II, 12)?
17. Sed absit ut sit in aliquo vera virtus, nisi fuerit justus.
Absit autem ut sit justus vere, nisi vivat ex fide: Justus enim ex
fide vivit (Rom. I, 17). Quis porro eorum qui se christianos
haberi volunt, nisi soli Pelagiani, aut in ipsis etiam forte tu
solus, justum dixerit infidelem, justum dixerit impium, justum
dixerit diabolo mancipatum ? sit licet ille Fabricius, sit licet
Fabius, sit licet Scipio, sit licet Regulus, quorum me nominibus,
tanquam in antiqua Romana curia loqueremur, putasti esse terrendum.
Verum tu in hac causa etsi ad scholam Pythagorae provoces vel
Platonis, ubi eruditissimi atque doctissimi viri multo excellentiore
caeteris philosophia nobilitati veras virtutes non esse dicebant, nisi
quae menti quodam modo imprimuntur a forma illius aeternae
immutabilisque substantiae, quod est Deus; etiam illic adversus te,
quantum donat qui nos vocavit, pietatis libertate clamabo: Nec in
istis est vera justitia. Justus ex fide vivit. Fides ex auditu,
auditus autem per verbum Christi: finis legis Christus ad justitiam
omni credenti (Rom. X, 17, 4). Quomodo sunt vere justi,
quibus vilis est humilitas veri justi? Quo enim propinquaverunt
intelligentia, inde superbia recesserunt: quia cognoscentes Deum,
non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt
in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.
Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Id. I, 21
et 22). Quomodo est in eis vera justitia, in quibus non est vera
sapientia? Quam si eis tribuerimus, nihil erit causae cur non eos ad
illud regnum pervenire dicamus, de quo scriptum est, Concupiscentia
sapientiae deducit ad regnum (Sap. VI, 21). Ac per hoc
Christus gratis mortuus est, si homines sine fide Christi ad fidem
veram , ad virtutem veram, ad justitiam veram, ad sapientiam veram,
quacumque re alia, quacumque ratione perveniunt. Prorsus sicut de
lege verissime ait Apostolus, Si per legem justitia, ergo Christus
gratis mortuus est (Galat. II, 21): ita verissime dicitur,
Si per naturam voluntatemque justitia, ergo Christus gratis mortuus
est. Si per doctrinas hominum qualiscumque justitia, ergo Christus
gratis mortuus est. Per quod enim est vera justitia , per hoc etiam
regnum Dei. Deus namque ipse, quod absit, erit injustus, si ad
ejus regnum verus non admittitur justus: cum et ipsum ejus regnum
justitia sit, quemadmodum scriptum est, Non est regnum Dei esca et
potus, sed justitia, et pax, et gaudium (Rom. XIV, 17).
Porro si veram justitiam non habent impii; profecto nec alias virtutes
comites ejus et socias, si quas habent, veras habent [quia cum non ad
suum referuntur auctorem dona Dei, hoc ipso mali his utentes
efficiuntur injusti ]: ac per hoc nec continentia sive pudicitia vera
virtus est impiorum.
18. Tu vero tam male accipis quod ait Apostolus, Nam qui in agone
contendit, ab omnibus continens est (I Cor. IX, 25); ut
continentiam, tam magnam virtutem, de qua scriptum est, quod nemo
esse potest continens nisi Deus det (Sap. VIII, 21); etiam
choraulas et hujusmodi turpes infamesque personas habere contendas. Hi
enim quando in agone decertant, ab omnibus continent, ut corruptibilem
coronam accipiant: a cujus tamen vana cupiditate non continent. Haec
enim cupiditas vana ac per hoc prava, vincit in eis et frenat alias
pravas cupiditates: propter quod dicti sunt continentes. Sed ut
gravissimam faceres injuriam Scipionibus, continentiam quam in eis
tanto eloquio praedicasti, dedisti et histrionibus: ignorans
Apostolum, cum exhortaretur homines ad virtutem, sic exemplum de
vitiosa hominum affectione sumpsisse, quemadmodum alio loco
Scriptura, cum ad amorem sapientiae homines hortaretur, quaerendam
dixit esse sicut pecuniam (Prov. II, 4). Numquid propterea
sancta Scriptura dicenda est laudasse avaritiam? Sed quia notum est,
amatores pecuniae quantis patienter laboribus doloribusque subdantur, a
quantis se contineant voluptatibus, sive cupiditate augendi pecuniam,
sive timore minuendi, quanta lucrum sagacitate sectentur, et prudenter
damna devitent, quam timeant plerumque aliena diripere, et aliquando
sua sibi ablata contemnant, ne repetendo et litigando plus perdant:
recte admoniti sumus sic amare sapientiam, ut eam nobis thezaurizare
avidissime cupiamus, atque ut nobis magis magisque acquiratur, nec
aliqua ex parte minuatur, et perferamus molestias, et libidines
refrenemus, et prospiciamus in posterum, et innocentiam
beneficentiamque servemus. Quod cum facimus, ideo veras virtutes
habemus, quia verum est propter quod facimus, id est, hoc naturae
nostrae consentaneum est ad salutem et veram felicitatem.
19. Non enim absurde virtus definita est ab eis qui dixerunt,
|
“Virtus est animi habitus, naturae modo atque rationi consentaneus”
|
|
(Cicero, lib. 2 de Inventione). Verum dixerunt, sed quid sit
consentaneum liberandae ac beatificandae naturae mortalium nescierunt.
Neque enim omnes homines naturali instinctu immortales et beati esse
vellemus, nisi esse possemus. Sed hoc summum bonum praestari
hominibus non potest, nisi per Christum et hunc crucifixum, cujus
morte mors vincitur, cujus vulneribus natura nostra sanatur. Ideo
justus ex fide Christi vivit. Ex hac enim fide prudenter, fortiter,
temperanter, et juste, ac per hoc his omnibus veris virtutibus recte
sapienterque vivit, quia fideliter vivit. Si ergo ad consequendam
veram beatitudinem, quam nobis immortalem fides quae in Christo est
vera promittit, nihil prosunt homini virtutes; nullo modo verae
possunt esse virtutes. An placet tibi ut veras virtutes avarorum esse
dicamus, cum lucrorum vias prudenter excogitant, cum pro acquirenda
pecunia saeva atque aspera multa fortiter tolerant, cum varias
cupiditates quibus sumptuose vivitur, temperanter sobrieque castigant,
cum abstinent ab alieno, et de suo saepe amissa contemnunt, quod
videtur ad justitiam pertinere, ne jurgiis et judiciis plura
consumant? Cum enim agitur aliquid prudenter, fortiter,
temperanter, et juste, omnibus quatuor virtutibus agitur, quae
secundum tuam disputationem verae virtutes sunt, si ad cognoscendum
utrum verae sint, hoc tantummodo intuendum quod agitur, nec causa
quaerenda est cur agatur: unde ne tibi videar calumniari, ipsa tua
verba jam ponam.
inquis,
|
“origo virtutum in
rationabili animo sita est, et affectus omnes per quos aut fructuose
aut steriliter boni sumus, in subjecto sunt mentis nostrae,
prudentia, justitia, temperantia, fortitudo. Horum igitur affectuum
vis cum sit in omnibus naturaliter,”
|
|
inquis,
|
“non tamen ad unum
finem in omnibus properat: sed pro judicio voluntatis, cujus nutui
serviunt, aut ad aeterna, aut ad temporalia diriguntur. Quod cum
fit, non in eo quod sunt, non in eo quod agunt, sed in eo solo
variant quod merentur. Nec nominis sui igitur,”
|
|
inquis,
|
“possunt,
nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiverunt praemii
aut amplitudine ditantur, aut exilitate frustrantur.”
|
|
Haec ubi
didiceris, nescio: jam tamen cernis, ut arbitror, consequens esse ut
vera sit virtus, avarorum prudentia, qua excogitant genera lucellorum
; et avarorum justitia, qua gravium damnorum metu facilius sua
nonnunquam contemnunt, quam usurpant aliquid alienum; et avarorum
temperantia, qua luxuriae, quoniam sumptuosa est, cohibent
appetitum, soloque necessario victu tegumentoque contenti sunt; et
avarorum fortitudo, qua, ut ait Horatius,
|
Per mare pauperiem fugiunt, per saxa, per ignes.
|
|
|
Horatius, lib. 1, epist. I, vers. 46
|
qua denique cognovimus quosdam irruptione barbarica, ad ea prodenda
quae habebant, nullis hostium tormentis potuisse compelli. Ergo
virtutes istae tali fine turpes atque deformes, et ideo nullo modo
germanae veraeque virtutes, tibi tamen ita verae videntur et pulchrae,
|
“ut nec nominis sui possint, nec generis sustinere dispendium, sed
solius quod appetiverunt praemii exilitate frustrentur,”
|
|
id est,
terrenorum commodorum fructu, non coelestium praemiorum. Nec aliud
erit quam vera justitia Catilinae, comprehendere multos amicitia,
tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat: et fortitudo
vera erit ejus, quod frigus, famem, sitim ferre poterat: et vera
patientia, quod patiens erat inediae, algoris, vigiliae, supra quam
cuiquam credibile est (Sallustius, de Catilinae Conjuratione,
cap. 3). Quis haec sapiat, nisi desipiat?
20. Sed videlicet homo eruditus eorum vitiorum veri similitudine
falleris, quae finitima videntur et propinqua virtutibus, cum absint
ab eis quam longe absunt a virtutibus vitia. Nam sicut constantia est
virtus, cui contraria est inconstantia: vitium est tamen ei quasi
finitimum pertinacia, quae constantiam videtur imitari. Quo utinam
vitio careas, cum haec quae dico, vera esse cognoveris; ne tibi in
errore, velut amando constantiam, manendum pertinaciter arbitreris.
Ita omnibus virtutibus non solum sunt vitia manifesta discretione
contraria, sicut prudentiae temeritas: verum etiam vicina quodam
modo, nec veritate , sed quadam specie fallente, similia; sicut ipsi
prudentiae non temeritas vel imprudentia, sed astutia: quod tamen
vitium est, quamvis in Scripturis sanctis et in bono accipiatur quod
dictum est, Astuti ut serpentes (Matth. X, 16); et in malo,
quod in paradiso erat serpens prudentissimus omnium bestiarum (Gen.
III, 1). Nec istorum vitiorum, quae finitima virtutibus
diximus, possunt omnium facile nomina reperiri: verum etsi non
invenitur quemadmodum nuncupentur, cavenda sunt.
21. Noveris itaque, non officiis, sed finibus a vitiis
discernendas esse virtutes. Officium est autem quod faciendum est:
finis vero propter quod faciendum est. Cum itaque facit homo aliquid
ubi peccare non videtur, si non propter hoc facit propter quod facere
debet, peccare convincitur. Quae tu non attendens, fines ab officiis
separasti, et virtutes veras officia sine finibus appellandas esse
dixisti. Ex quo te tanta absurditas sequitur, ut veram cogaris
appellare justitiam, etiam cujus dominam reperis avaritiam. Si quidem
manus abstinere ab alieno, si officium cogites, potest videri esse
justitiae: sed cum quaeritur, quare fiat, et respondetur, Ne plus
pecuniae litibus pereat; quomodo jam hoc factum verae poterit esse
justitiae, cum serviat avaritiae? Quales virtutes Epicurus induxit
voluptatis ancillas, quae omnino quidquid facerent, propter illam vel
adipiscendam facerent vel tenendam. Absit autem ut virtutes verae
cuiquam serviant, nisi illi vel propter illum cui dicimus, Deus
virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8), Proinde virtutes
quae carnalibus delectationibus, vel quibusque commodis et emolumentis
temporalibus serviunt, verae prorsus esse non possunt. Quae autem
nulli rei servire volunt, nec ipsae verae sunt. Verae quippe virtutes
Deo serviunt in hominibus, a quo donantur hominibus: Deo serviunt in
Angelis, a quo donantur et Angelis. Quidquid autem boni fit ab
homine, et non propter hoc fit, propter quod fieri debere vera
sapientia praecipit, etsi officio videatur bonum, ipso non recto fine
peccatum est.
22. Possunt ergo aliqua bona fieri, non bene facientibus a quibus
fiunt. Bonum est enim ut subveniatur homini periclitanti, praesertim
innocenti: sed ille qui hoc facit, si amando gloriam hominum magis
quam Dei facit, non bene bonum facit; quia non bonus facit, quod non
bona voluntate facit. Absit enim ut sit vel dicatur voluntas bona,
quae in aliis, vel in se ipsa, non in Domino gloriatur . Ac per hoc
nec ejus fructus iste dicendus est; arbor enim mala bonos fructus non
facit: sed potius bonum opus est illius, qui etiam per malos bene
facit. Quapropter dici non potest quantum te ista fallat opinio, qua
dixisti,
|
“omnes virtutes affectus esse, per quos aut fructuose aut
steriliter boni sumus.”
|
|
Fieri enim non potest ut steriliter boni
simus: sed boni non sumus quidquid steriliter sumus. Arbor enim bona
bonos fructus facit (Matth. VII, 17, 18). Absit autem ut
Deus bonus, a quo securis paratur arboribus non facientibus fructum
bonum, excidat, et in ignem mittat arbores bonas (Id. III,
10). Nullo modo igitur homines sunt steriliter boni: sed qui boni
non sunt, possunt esse alii minus, alii magis mali.
23. Unde et illi quos commemorare voluisti, de quibus ait
Apostolus, Gentes legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui habent
opus legis scriptum in cordibus suis; quid te adjuvent omnino non
video. Per hos enim probare conatus es, etiam alienos a fide
Christi, veram posse habere justitiam, eo quod isti, teste
Apostolo, naturaliter quae legis sunt faciunt. Ubi quidem dogma
vestrum, quo estis inimici gratiae Dei, quae datur per Jesum
Christum Dominum nostrum, qui tollit peccatum mundi (Joan. I,
17, 29), evidentius expressisti: introducens hominum genus,
quod Deo placere possit sine Christi fide, lege naturae. Hoc est
unde vos maxime christiana detestatur Ecclesia. Sed quid vis esse
istos? Utrum veras virtutes habent, et steriliter boni sunt, quia
non propter Deum? an etiam Deo ex his placent, atque ab illo vita
remunerantur aeterna? Si steriles dixeris; quid ergo eis prodest,
quod secundum Apostolum defendent eos cogitationes suae, in die qua
judicabit Deus occulta hominum (Rom. II, 14-16)? Si autem
qui defendentur cogitationibus suis, eo quod naturaliter opera fecerint
legis, non sunt steriliter boni, et ob hoc inveniunt aeternam mercedem
apud Deum; procul dubio propterea justi sunt, quia ex fide vivunt.
24. Nam testimonium illud quod ex Apostolo posui, Omne quod non
est ex fide, peccatum est: sicut tibi visum est accepisti, et
exposuisti, non ut sapit, sed ut sapis. De cibis enim Apostolus
loquebatur. Verum cum dixisset, Qui autem discernit, si
manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; hanc peccati speciem de
qua agebat, generali voluit probare sententia, mox inferens, Omne
enim quod non est ex fide, peccatum est (Id. XIV, 23). Sed
ut hoc tibi de cibis tantum intelligendum esse concedam: quid de alio
dicturus es testimonio, quod identidem posui; nec inde aliquid
disputasti, quia non invenisti quomodo in tuam posses detorquere
sententiam, quod ad Hebraeos scriptum est, Sine fide enim
impossibile est placere (Hebr. XI, 6)? Nempe ut hoc
diceretur, de tota vita hominis agebatur, in qua justus ex fide
vivit: et tamen cum sine fide impossibile sit placere Deo, tibi
virtutes sine fide sic placent, ut eas veras praedices, eisque bonos
esse homines; et rursus, quasi te poenituerit laudis illarum,
steriles pronuntiare non dubites.
25. Isti ergo qui naturali lege sunt justi, aut placent Deo, et
ex fide placent; quia sine fide impossibile est placere: et ex qua
fide placent, nisi ex fide Christi? quoniam sicut legitur in Actibus
Apostolorum, In illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans eum a
mortuis (Act. XVII, 31). Ideoque dicuntur sine lege
naturaliter quae legis sunt facere, quia ex Gentibus venerunt ad
Evangelium, non ex circumcisione, cui lex data est; et propterea
naturaliter, quia ut crederent, ipsa in eis est per Dei gratiam
correcta natura. Nec per eos potes probare quod vis, etiam infideles
veras posse habere virtutes: sunt quippe isti fideles. Aut si fidem
non habent Christi, profecto nec justi sunt, nec Deo placent, cui
sine fide placere impossibile est. Sed ad hoc eos in die judicii
cogitationes suae defendent, ut tolerabilius puniantur, quia
naturaliter quae legis sunt utcumque fecerunt, scriptum habentes in
cordibus opus legis hactenus, ut aliis non facerent quod perpeti
nollent: hoc tamen peccantes, quod homines sine fide, non ad eum
finem ista opera retulerunt, ad quem referre debuerunt. Minus enim
Fabricius quam Catilina punietur, non quia iste bonus, sed quia ille
magis malus: et minus impius, quam Catilina, Fabricius, non veras
virtutes habendo, sed a veris virtutibus non plurimum deviando.
26. An forte et istis qui exhibuerunt terrenae patriae Babylonicam
dilectionem, et virtute civili, non vera, sed veri simili daemonibus
vel humanae gloriae servierunt, Fabriciis videlicet, et Regulis, et
Fabiis, et Scipionibus, et Camillis, caeterisque talibus, sicut
infantibus qui sine Baptismate moriuntur, provisuri estis aliquem
locum inter damnationem regnumque coelorum; ubi non sint in miseria,
sed in beatitudine sempiterna, qui Deo non placuerunt, cui sine fide
placere impossibile est, quam nec in operibus, nec in cordibus
habuerunt? Non opinor perditionem vestram usque ad istam posse
impudentiam prosilire.
inquis,
|
“in damnatione
sempiterna, in quibus erat vera justitia?”
|
|
O vocem impudentia majore
praecipitem! Non erat, inquam , in eis vera justitia; quia non
actibus, sed finibus pensantur officia.
27. Sed facete ac lepide homo elegantissimus et urbanissimus,
inquis,
|
“quia castitas infidelium castitas non est; eadem
fronte dicetur quia corpus Paganorum corpus non sit, et oculi
Paganorum sensum non habeant intuendi, et frumenta quae in Paganorum
nascuntur agris, frumenta non sint: et multa,”
|
|
inquis,
|
“alia quae
tantae absurditatis sunt, ut risum possint intelligentibus
commovere.”
|
|
Non plane risum, sed fletum potius intelligentibus
vester commovet risus, sicut mentibus amicorum sanorum fletum commovet
risus phreneticorum. Itane aut contra Scripturas sanctas infidelis
animum fornicari negas, aut esse in animo fornicante veram castitatem
dicis; et rides, et sanus es? Unde, quomodo, qua ratione istud
fieri potest? Prorsus nec illa est castitas vera, nec sanitas vera.
Prorsus, inquam, nec vera est castitas animi fornicantis, et vera
insania est hominis dicentis hoc dedecus et ridentis. Nos autem absit
ut dicamus quod corpus Paganorum corpus non sit, et caetera
hujusmodi. Neque enim est consequens, ut si non est vera virtus qua
gloriatur impius, non sit verum corpus quod operatur Deus. Sed plane
possumus dicere, haereticorum frontem non esse frontem, si non membrum
quod fecit Deus, significare intelligamur frontis nomine, sed
pudorem. Quid, si non in eo ipso libro meo, cui respondisse te
jactas, ante praestruerem, ne in hac sententia, qua dicimus, Omne
quod non est ex fide, peccatum est; etiam illa intelligantur
infidelium, quae dona sunt Dei, sive in animi, sive in corporis
bonis? Ibi enim sunt et ista quae inaniter garris, corpus, et
oculi, et membra caetera. In eo genere sunt etiam quae in agris
Paganorum frumenta nascuntur, quorum Deus creator est, non Pagani.
Annon tu ipse inter caetera etiam ista verba mea posuisti, ubi dixi:
|
“Anima enim et corpus et quaecumque bona animae et corporis
naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam
Deus, non ipsi ista fecerunt: de his autem quae faciunt dictum est,
Omne quod non est ex fide, peccatum est”
|
|
(De Nuptiis et
Concupiscentia, lib. 1, n. 4)? Hanc brevem, sed utique
apertam sententiam meam si mente tenuisses, puto quod tam improbus non
fuisses, ut nos posse dicere assereres, quia
|
“corpus Paganorum
corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, et
frumenta quae in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint.”
|
|
Ut
enim tibi tanquam de somno excitato eadem verba mea repetam, quae tuae
memoriae fortassis ut haec diceres exciderunt,
|
“Haec etiam in
peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt:
de his autem quae faciunt dictum est, Omne quod non est ex fide,
peccatum est.”
|
|
Sed cum insana dicis et rides, phrenetico es
similis: cum autem vera quae dico abs te paulo ante commemorata, et
huic ipsi operi tuo quo mihi respondere videris inserta, sic non
attendis, sic oblivisceris; non jam phreneticis, sed lethargicis
compararis.
28.
dicis,
meum videlicet,
sicut irridenter loqueris,
|
“non vidit ingenium, quantum vos in hoc
quoque juverim, quia dixi, Aliis peccatis alia peccata vincuntur.”
|
|
Continuo quippe subditis atque concluditis dicentes:
|
“Perfacile
igitur studio sanctitatis, quod Deus adjuvat, potest homo carere
peccatis. Si enim vincuntur.”
|
|
inquis,
|
“peccata peccatis, quanto
magis possunt virtutibus peccata superari?”
|
|
Quasi nos negemus,
adjutorium Dei tantum valere, si velit ut hodie nullas concupiscentias
malas habere possimus, contra quas vel invictissime dimicemus: et
tamen non fieri, nec tu negas. Cur autem non fiat, quis cognovit
sensum Domini (Rom. XI, 34)? Non tamen parum scio, cum
scio, quaecumque illa causa sit, quod nec justi Dei sit iniquitas,
nec omnipotentis infirmitas. Est igitur aliquid in ejus abdito altoque
consilio, cur quamdiu vivimus in hac carne mortali, est in nobis
contra quod mens dimicet nostra: est etiam propter quod dicamus,
Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Sed ut tibi sic
loquar tanquam homini homo, et talis homo cujus terrena inhabitatio
deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), nihil est in
creaturis, quod attinet ad institutarum divinitus merita naturarum,
rationali mente praestantius. Unde fit consequens ut mens bona magis
sibi placeat, magisque se ipsa delectet, quam quaelibet alia
creatura. Quam vero periculose, imo perniciose sibi placeat, cum per
hoc tumescit typho et morbo inflationis extollitur, quamdiu non videt
sicut videbit in fine summum illud et immutabile bonum, in cujus
comparatione se spernat, sibique illius charitate vilescat, tantoque
spiritu ejus impleatur, ut id sibi non ratione sola, sed aeterno
quoque amore praeponat; multum est disputando velle monstrare. Sapit
haec qui fatigatus fame revertitur ad semetipsum, et dicit, Surgam,
et ibo ad patrem meum (Luc. XV, 18). Unde itaque scimus, ne
forte quia hoc superbiae malum tunc animum tentare non poterit, et
contra quod decertemus omnino nullum erit , quando tanta satiabitur
visione, et tanta inflammabitur charitate superioris boni, ut ad se
ipsum sibi placendo, deficere ab illius dilectione non possit; ideo
factum est in loco infirmitatis hujus, ne superbe viveremus, ut sub
quotidiana peccatorum remissione vivamus? Propter quod superbiae malum
nec apostolus Paulus est arbitrio suo creditus: sed quia nondum
venerat ad tantam participationem superioris illius boni, ut illic jam
non posset extolli, hic illi est angelus satanae colaphizator, ne hic
ubi poterat extolleretur, appositus (II Cor. XII, 7).
29. Sed sive ista causa sit, sive alia quae multo amplius me
latet: tamen quod dubitare non possum, quantumlibet proficiamus sub
hoc onere corruptibilis corporis, si dixerimus quia peccatum non
habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan.
I, 8). Propter quod et sancta Ecclesia etiam in talibus suis
membris, ubi maculam criminis et rugam non habet falsitatis (Ephes.
V, 27), licet contradicente superbia vestra, non desinit Deo
dicere, Dimitte nobis debita nostra. Tu autem quanta arrogantia et
de vestrae praesumptione virtutis dixeris, Perfacile igitur studio
sanctitatis, quod Deus adjuvat, potest homo carere peccatis; ille
non agnoscit, qui dogmata vestra non novit. Nam et studium
sanctitatis sine adjutorio Dei vultis in hominis voluntate praecedere,
quod merito Deus debeat adjuvare, non gratis: et sic creditis hominem
in hac aerumnosa vita posse carere peccatis, ut non in se habeat quare
dicat, Dimitte nobis debita nostra. Quamvis aliquanto timidius id
posuisse videaris; quia non dixisti, Potest omnibus carere peccatis.
Verum nec quibusdam dicere voluisti; sed tanquam tibi ipse de nimia
vestra praesumptione erubueris, ita sententiam temperasti, ut et
vestra et nostra posset voce defendi. Nam si apud Pelagianos
discutintur, respondebitur ideo non dictum quibusdam, quia omnibus
peccatis carere hominem posse dixisti: si autem apud nos, et hic
respondebitur ideo non dictum omnibus, quoniam quemlibet hominem
volueris intelligi, pro quibusdam peccatis necesse habere veniam
postulare. Sed qui scimus quid sentiatis, nescire non possumus
quomodo ista dicatis.
30.
inquis,
|
“nudum operuerit, numquid quia non
est ex fide, peccatum est?”
|
|
Prorsus in quantum non est ex fide,
peccatum est; non quia per se ipsum factum , quod est nudum operire,
peccatum est: sed de tali opere non in Domino gloriari, solus impius
negat esse peccatum. Quod ut intelligas, quamvis jam satis inde
fuerit disputatum, tamen quia magna res est, adhuc paulisper
ausculta. Ecce eadem commemoro quae ipse posuisti.
qui non vivit ex fide,
|
“nudum operuerit, periclitantem liberaverit,
aegri vulnera foverit, divitias honestae amicitiae impenderit, ad
testimonium falsum nec tormentis potuerit impelli;”
|
|
quaero abs te,
utrum haec opera bona bene faciat, an male. Si enim quamvis bona,
male tamen facit; negare non potes eum peccare, qui male quodlibet
facit. Sed quia eum non vis, cum facit ista, peccare; profecto
dicturus es, Et bona facit, et bene. Fructus ergo bonos facit arbor
mala: quod fieri non posse Veritas dicit. Noli praecipitare
sententiam, diligenter considera quid te respondere conveniat. An
dicis hominem infidelem arborem bonam? Placet ergo Deo: neque enim
bono potest non placere quod bonum est. Et ubi erit quod scriptum
est, Sine fide impossibile est Deo placere (Hebr. XI, 6)?
An respondebis, Non in quantum infidelis est, sed in quantum homo
est, arbor bona est? De quo ergo Dominus ait, Non potest arbor
mala bonos fructus facere (Matth. VII, 18)? quandoquidem
quicumque erit, aut homo, aut angelus erit. Sed si homo in quantum
homo est, arbor bona est; profecto et angelus in quantum angelus,
arbor bona est. Haec enim Dei sunt opera, qui naturarum conditor est
bonarum. Ac per hoc nulla erit arbor mala, de qua dictum est, quod
non possit facere fructus bonos. Quis infidelis ita infideliter
sapiat? Non itaque in quantum homo est, quod est opus Dei; sed in
quantum malae voluntatis est, quisque arbor mala est, et bonos fructus
facere non potest. Vide itaque utrum infidelem voluntatem audeas bonam
dicere voluntatem.
31. Sed forte dicturus es, Misericors voluntas bona est. Recte
istud diceretur, si quemadmodum fides Christi, id est, fides quae
per dilectionem operatur (Galat. V, 6), semper est bona, ita
misericordia semper esset bona. Si autem reperitur et misericordia
mala, qua persona pauperis accipitur in judicio (Exod. XXIII,
3); propter quam postremo rex Saül meruit a Domino, et utique
misericorde, damnari, quia contra ejus praeceptum captivo regi per
humanum pepercit affectum (I Reg. XV): attentius cogita, ne
forte misericordia bona non sit, nisi quae hujus bonae fidei fuerit.
Imo responde, ut hoc sine dubitatione perspicias, utrum bonam
misericordiam existimes infidelem. Porro si vitium est male misereri,
procul dubio vitium est infideliter misereri. Quod si et ipsa se ipsam
naturali compassione opus est bonum; etiam isto bono male utitur qui
infideliter utitur, et hoc bonum male facit, qui infideliter facit:
qui autem male facit aliquid, profecto peccat.
32. Ex quo colligitur, etiam ipsa bona opera quae faciunt
infideles, non ipsorum esse, sed illius qui bene utitur malis.
Ipsorum autem esse peccata, quibus et bona male faciunt; quia ea non
fideli, sed infideli, hoc est, stulta et noxia faciunt voluntate:
qualis voluntas, nullo christiano dubitante, arbor est mala, quae
facere non potest nisi fructus malos, id est, sola peccata. Omne
enim, velis nolis, quod non est ex fide, peccatum est (Rom.
XIV, 23). Et ideo Deus istas arbores non potest diligere, et
si tales permanserint, disponit excidere: quia sine fide impossibile
est placere. Sed ita hic immoror, quasi istas arbores non jam tu ipse
steriles pronuntiaveris. Quomodo igitur, obsecro, non aut jocaris in
his disputationibus, aut deliras, qui sterilium fructus arborum
laudas? Qui utique aut nulli sunt, aut si mali sunt, laudandi non
sunt: aut si fructus boni sunt, profecto steriles arbores non sunt,
imo et bonae sunt, quarum fructus boni sunt, et debent Deo placere,
cui bonae arbores non possunt nisi placere, falsumque erit quod
scriptum est, Sine fide impossibile est placere.
33. Sed responsurus es, quid, nisi vana?
inquis,
|
“steriliter bonos dixi homines, qui non propter Deum faciendo bona
quae faciunt, non ab eo vitam consequuntur aeternam.”
|
|
Justus ergo
Deus et bonus bonos est in mortem missurus aeternam? Piget jam dicere
quam multa te sequantur insana, talia sentientem, talia dicentem,
talia scribentem, in talibus me quod similiter non desipiam velut
censorie reprehendentem. Sed breviter accipe, ne forte cum in rebus
ipsis tantum erres quantum errari plurimum potest, videar tecum certare
de verbis. Aut ergo intellige quod ait Dominus, Si oculus tuus
nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit; si autem oculus tuus
simplex est, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 23,
22): et hunc oculum agnosce intentionem, qua facit quisque quod
facit; et per hoc disce eum, qui non facit opera bona intentione fidei
bonae, hoc est, ejus quae per dilectionem operatur, totum quasi
corpus, quod illis, velut membris, operibus constat, tenebrosum
esse, hoc est, plenum nigredine peccatorum. Aut certe quoniam saltem
concedis opera infidelium, quae tibi eorum videntur bona, non tamen
eos ad salutem sempiternam regnumque perducere; scito nos illud bonum
hominum dicere, illam voluntatem bonam, illud opus bonum, sine Dei
gratia quae datur per unum Mediatorem Dei et hominum, nemini posse
conferri; per quod solum homo potest ad aeternum Dei donum regnumque
perduci. Omnia proinde caetera quae videntur inter homines habere
aliquid laudis, videantur tibi virtutes verae, videantur opera bona,
et sine ullo facta peccato. Quod ad me pertinet , hoc scio, quia non
ea facit voluntas bona: voluntas quippe infidelis atque impia non est
bona. Dicantur secundum te hujusmodi voluntates arbores bonae,
sufficit quod apud Deum steriles sunt, ac per hoc non bonae: sint
inter homines fructuosae, inter quos sunt et bonae, te auctore, te
laudatore, si vis etiam plantatore; dum tamen illud velis nolis
obtineam, quod amor mundi, quo quisque amicus est hujus mundi, non
est a Deo; amorque fruendi quibuscumque creaturis sine amore
Creatoris, non est a Deo: amor autem Dei quo pervenitur ad Deum,
non est nisi a Deo Patre per Jesum Christum cum Spiritu sancto.
Per hunc amorem Creatoris, bene quisque utitur etiam creaturis.
Sine hoc amore Creatoris, nullis quisquam bene utitur creaturis.
Hoc ergo amore opus est ut bonum beatificum sit et pudicitia
conjugalis, ut sit ejus intentio quando utitur conjugis carne, non in
voluptate libidinis, sed in voluntate propaginis; si autem vicerit,
et propter se ipsam non propter filios propagandos fieri aliquid
extorserit et voluptas , veniale peccatum sit propter nuptias
christianas.
|
|