|
34. Non autem dixi, quod interpositis aliis ex libro meo verbis me
dixisse dixisti, Ideo filios esse sub diaboli potestate, quia de
corporum commixtione nascuntur. Aliud est enim dicere, qui de
corporum commixtione nascuntur: aliud, quia de corporum commixtione
nascuntur. Non autem ibi causa mali est, quia de corporum commixtione
nascuntur: neque enim etiamsi natura humana primorum hominum peccato
vitiata non esset, possent filii nisi de corporum commixtione
generari. Sed ideo sub diabolo sunt, qui de corporum commixtione
nascuntur, antequam per spiritum renascantur; quia per illam nascuntur
concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, et adversum
se cogit concupiscere spiritum (Galat. V, 17). Quae pugna boni
et mali nulla esset, si nemo peccasset. Sicut autem ante hominis
iniquitatem nulla erat, ita post infirmitatem nulla erit.
|
|