|
35. Sed alia rursus mea verba proponis, et copiosissime disputas:
Quoniam ex imparibus bonis compositi sumus, animum corpori debere
dominari: quorum alterum nobis cum diis, alterum cum belluis
commemoras esse commune. Et ideo id quod est melius, id est, animum
virtute praeditum dicis et membris corporis bene et cupiditatibus
imperare . Nec consideras quod cupiditatibus non sic imperatur ut
membris. Cupiditates enim malae sunt, quas ratione frenamus, contra
quas mente pugnamus: membra vero bona sunt, quae voluntatis movemus
arbitrio, exceptis genitalibus, quamvis et ipsa ex Dei opere bona
sint. Quae ideo pudenda dicuntur, quia plus in eis movendis
potestatis habet libido, quam ratio: quae tamen non sinimus perpetrare
quo provocat ipsa commotio, cum membra caetera facili teneamus
imperio. Quando autem male utitur homo membris bonis, nisi quando
consentit eis quae in nobis habitant cupiditatibus malis? In quibus
libido prae caeteris turpis est, cui nisi resistatur, horrenda immunda
committit. Quo malo bene non utitur, nisi sola pudicitia conjugalis.
Haec autem libido ideo malum non est in belluis, quoniam non repugnat
rationi, qua carent. Cur autem non creditis, hominibus in paradiso
constitutis ante peccatum divinitus potuisse concedi, ut tranquilla
motione et conjunctione vel commixtione membrorum sine ulla libidine
filios procrearent; aut in eis saltem libido talis esset, cujus motus
nec praecederet, nec excederet voluntatem? An vobis libido parum est
quia placet, nisi et talis placeat, quae nolentes etiam repugnantesque
sollicitet? De qua Pelagiani quidem etiam litibus gloriantur,
tanquam de aliquo bono: sed eam sancti gemitibus confitentur, ut
liberentur a malo.
|
|