|
37. Si aliquis malus condi posset, inquis, nunquam in bonum
ablutione transiret. Eo modo diceres, corpus quod mortale conditum
est, fieri immortale non posse: et tamen ut illud, ita et hoc falsum
diceres. Non enim Deus malum condidit, cum hominem condidit: sed
bonum quod ipse condidit, malum trahit ex peccato, quod ipse non
condidit; et sanat hoc malum, quod ipse non condidit, in bono quod
condidit.
38. Cum autem nos non dicamus, daemones instituisse connubium, nec
seminalem sexus utriusque mixtionem, nec diabolicum opus esse causa
generandi concubitum conjugum; quoniam haec omnia Deus instituit, et
possent esse omnia sine concupiscentiae malo, si vulnus
praevaricationis, unde sequeretur discordia carnis et spiritus,
inflictum non fuisset a diabolo: nonne te respicis, et de tua garrula
loquacitate, qua inania fabulatus es, erubescis; quod scilicet
deprehendant daemones in concubitu conjugatos, et tanquam in sua
operatione deprehensos, non sinant generare filios regeneratione
liberandos? Quasi diabolus, si quod vellet faceret, non ipsos
majores impios adhuc in ejusdem diaboli positos potestate, quando
cognosceret disponere fieri christianos, continuo suffocaret. Non est
ergo consequens ut parentibus regenerandos generantibus, et propter hoc
concumbentibus, daemones minaciter et terribiliter contradicant, sicut
tibi ipse confingis; quia per vulnus a diabolo inflictum, in quo
claudicat genus humanum, aliquid creante Deo gignitur, quod ex Adam
transferatur ad Christum cum legio daemonum nec porcos in potestate
habere potuerit, nisi petentibus permitteret Christus (Matth.
VIII, 31, 32); et noverit etiam de ipsis, quas eum facere
permittit, diaboli persecutionibus coronas suscitare martyribus, utens
bene omni genere malorum ad utilitatem bonorum. Sed in illis quoque
conjugibus, qui filiorum regenerationem vel non cogitant, vel etiam
detestantur, bonum opus est nuptiarum, generandi causa commixtio
legitima sexuum, cujus operis fructus est ordinata susceptio filiorum:
quamvis eo bono male utantur, et in eo peccent, quod de impia vel
propaganda vel propagata prole gloriantur. Homines enim qualibet
peccati contagione vel perpetratione polluti, in quantum homines sunt,
bonum sunt: et ideo bonum est ut nascantur, quia bonum sunt.
39. Nec tamen ut gignantur, ideo adulteria vel quaeque stupra
facienda sunt: ad quam nos absurditatem putas posse compelli, quia
nuptias de malo libidinis bonum prolis dicimus operari. Sed nullo modo
ex hac nostra vera rectaque sententia illud perversum falsumque
conficitur. Neque enim quia Dominus ait, Facite vobis amicos de
mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9); ideo adhuc addere
iniquitatem debemus, et furta rapinasque committere, ut plures
pauperes sanctos misericordia largiore pascamus. Sicut ergo de mammona
iniquitatis faciendi sunt amici, qui recipiant in tabernacula aeterna:
ita conjugibus de plaga peccati originalis gignendi sunt filii, qui in
vitam regenerentur aeternam. Et quemadmodum furta, fraudes,
depraedationes adjiciendae non sunt, ut per iniquitates aucta pecunia
plures amici justi inopes comparentur: sic adulteria, stupra,
fornicationes, malo cum quo nati sumus, addenda non sunt , unde filii
numerosiore stirpe nascantur. Aliud quippe est malo bene uti, quod
jam inerat; et aliud est malum perpetrare, quod non erat: illud enim
est de malo tracto ex parentibus voluntarium bonum facere; hoc vero
malum a parentibus tractum aliis malis jam propriis et voluntariis
aggerare. Sane interest, quod mammona iniquitatis cum laude
indigentibus erogatur; carnalis autem concupiscentia laudabilius
continentiae virtute frenatur, quam fructibus impenditur nuptiarum.
Tam magnum est enim malum ejus, ut eo non uti, quam bene uti sit
melius.
|
|