|
40. Alia deinde mea verba proponis, et multum adversus ea nihil
dicis, replicans quaedam quae superiore disputatione consumpta sunt:
quae si et ego repetere velim, quis erit finis? Inter quae dicis
etiam illud vestrum contra Christi gratiam, saepe a vobis inaniter
dictum; quod scilicet appellatione gratiae, bonos fieri homines fatali
necessitate dicamus: cum vobis ora obstruant, et linguas premant, qui
loqui nondum valent. Cum enim loquacissime laboretis astruere ac
persuadere, quod Pelagius in Palaestinorum episcoporum cognitione
damnavit, gratiam Dei secundum merita nostra dari; nulla tamen merita
potestis asserere parvulorum, per quae discernantur qui eorum in Dei
filios adoptantur, ab eis qui sine hujus gratiae consecutione
moriuntur.
41. Calumniaris me dicere,
|
“Nihil studii exspectari ab humana
voluntate debere, contra illud evangelicum quo ait Dominus: Petite,
et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur
vobis: omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et
pulsanti aperietur”
|
|
(Matth. VII, 7-8). Ibi enim vos, ut
video, ponere jam coepistis merita gratiam praecedentia, quod est
petere, quaerere, pulsare; ut his meritis debita illa reddatur, ac
sic gratia inaniter nuncupetur: tanquam gratia nulla praecesserit, et
cor tetigerit, ut beatificum bonum peteretur a Deo, ut quaereretur
Deus, ut pulsaretur ad Deum; frustraque sit scriptum, Misericordia
ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); frustra etiam nos pro
inimicis nostris jubeat orare (Matth. V, 44), si non est ejus
aversa et adversa corda convertere.
42. Sed ponis apostolicum testimonium, et ab eo dicis pulsantibus
aperiri, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem
veritatis venire (I Tim. II, 4): ut videlicet intelligamus,
docentibus vobis, ideo non omnes salvos fieri, et in agnitionem
veritatis venire, quia ipsi nolunt petere, cum Deus velit dare;
nolunt quaerere, cum Deus velit ostendere; nolunt pulsare, cum Deus
velit aperire. Sed hunc sensum vestrum infantes illi ipsa sua
taciturnitate convincunt, qui nec petunt, nec quaerunt, nec pulsant;
imo etiam cum baptizantur, reclamant, respuunt, reluctantur: et
accipiunt tamen, et inveniunt, et aperitur eis, et intrant in regnum
Dei, ubi sit eis aeternitatis salus et agnitio veritatis; longe
pluribus infantibus in istam gratiam non adoptatis ab eo, qui vult
omnes homines salvos fieri et in agnitionem veritatis venire. Quibus
dicere non potest, Volui, et noluistis (Matth. XXIII,
37): quia si voluisset, quis eorum qui nondum habent voluntatis
suae arbitrium, voluntati ejus omnipotentissimae restitisset? Cur
ergo non sic accipimus quod dictum est, Qui omnes vult homines salvos
fieri, et in agnitionem veritatis venire; quomodo et illud accipimus,
quod idem dixit apostolus, Per unius justificationem in omnes homines
ad justificationem vitae (Rom. V, 18)? (hos enim omnes Deus
vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, in quos omnes
per unius justificationem gratia pervenit ad justificationem vitae):
ne dicatur nobis, Si Deus vult omnes homines salvos fieri, et in
agnitionem veritatis venire, sed ideo non veniunt, quia ipsi nolunt;
cur tot millia parvulorum, qui non percepto Baptismate moriuntur, non
veniunt in regnum Dei, ubi certa est agnitio veritatis? Numquid aut
homines non sunt, ut non pertineant ad id quod dictum est, omnes
homines? aut aliquis poterit dicere, Deus quidem vult, sed ipsi
nolunt; qui nondum velle seu nolle ista noverunt, quando nec ii, qui
parvuli baptizantur atque moriuntur, et per illam gratiam ad agnitionem
veritatis quae in regno Dei est certissima veniunt, ideo veniunt,
quia ipsi renovari Christi Baptismate voluerunt? Cum ergo nec illi
propterea non baptizentur quia nolunt, nec isti propterea baptizentur
quia volunt ; cur Deus qui vult omnes homines salvos fieri, et in
agnitionem veritatis venire, tam multos in regnum suum, ubi est certa
veritatis agnitio, qui nullo ei resistunt voluntatis arbitrio, patitur
non venire?
43. Nisi forte dicturus es, ideo parvulos non in eorum numero
deputandos, quos Deus omnes vult salvos fieri, quia ea salute, quae
hic intelligenda est, salvi sunt ipsi, nihil trahentes omnino
peccati. Atque ita te intolerabilior sequetur absurditas. Isto enim
modo benevolentiorem facis Deum omnibus impiissimis et sceleratissimis
hominibus, quam innocentissimis et purissimis ab omni labe peccati:
quandoquidem illos, quia vult eos omnes salvos fieri, vult etiam
intrare in regnum suum: hoc est enim illis consequens, si salvi
fuerint: sed qui nolunt, ipsi sibi obsunt. Immensum vero numerum
parvulorum, qui sine Baptismate moriuntur, suo regno adjici non
vult, quos neque ulla peccata, sicut putatis, impediunt; et, quod
nullus ambigit, ejus resistere voluntati contraria voluntate non
possunt. Sic fit ut esse christianos omnes velit, quorum multi
nolunt; non omnes velit, quorum est nemo qui nolit: quod abhorret a
vero. Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19): et in
eorum salute atque in suum regnum introductione certa est voluntas
ejus. Sic ergo debet intelligi quod dictum est, Omnes homines vult
salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire ; quemadmodum
intelligitur quod dictum est, Per unius justificationem in omnes
homines ad justificationem vitae.
44. Quod apostolicum testimonium si eo modo intelligendum putas, ut
dicas omnes positos esse pro Multis, qui justificantur in Christo
(multi quippe alii non vivificantur in Christo ): respondebitur
tibi, sic etiam illic ubi dictum est, Omnes homines vult salvos
fieri, et in agnitionem veritatis venire; Omnes positos esse pro
Multis, quos ad istam gratiam vult venire. Quod multo convenientius
propter hoc intelligitur dictum, quia nemo venit, nisi quem venire
ipse voluerit. Nemo potest venire ad me, inquit Filius, nisi
Pater, qui misit me, traxerit eum; et, Nemo potest venire ad me,
nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 44 et 66).
Omnes ergo qui salvi fiunt, et in agnitionem veniunt veritatis, eo
volente salvi fiunt, eo volente veniunt. Quia et qui nondum , sicut
parvuli, utuntur voluntatis arbitrio, eo volente regenerantur, quo
creante generantur: et qui jam utuntur voluntatis arbitrio, nisi eo
volente ac subveniente a quo praeparatur voluntas (Prov. VIII,
sec. LXX), velle non possunt.
45. Ubi si dixeris mihi, Cur ergo non convertit omnium nolentium
voluntates? respondebo, Cur non omnes morituros adoptat lavacro
regenerationis infantes, quorum adhuc nullas, et ideo nec contrarias
invenit voluntates? Si hoc profundius esse perspicis, quam ut abs te
valeat inveniri; utrumque utrique nostrum profundum sit, cur et in
majoribus et in minoribus Deus velit alteri et nolit alteri subvenire:
dum tamen certum et immobile teneamus, non esse iniquitatem apud Deum
(Rom. IX, 14), qua quemquam sine malis meritis damnet; et
esse bonitatem apud Deum, qua multos sine bonis meritis liberet:
demonstrans in eis quos damnat quid omnibus debeatur; ut hinc discant
quos liberat, quae sibi poena debita relaxetur, et quae indebita
gratia condonetur.
46. Haec ut christianis cordibus convenit cogitare nescitis, et vos
potius secundum vestram sententiam fato ista dicitis fieri. Vestra
quippe, non nostra sententia est,
|
“fato fieri quod merito non fit.”
|
|
Et ne secundum istam definitionem fato fiant hominibus, si meritis non
fiant, quaecumque fiunt; ideo merita vel bona vel mala, quantum
potestis, asseritis, ne fatum sit consequens, si merita negaveritis.
Ac per hoc dicitur vobis, Si ea quae nullis meritis praestantur
hominibus, fato fieri jam necesse est, et ideo merita astruenda sunt,
ne fatum sit consequens, si merita non sunt: fato baptizantur, fato
intrant in regnum Dei parvuli, quorum bona merita nulla sunt; et
rursus, fato non baptizantur, fato non intrant in regnum Dei
parvuli, quorum mala merita nulla sunt. Ecce pusilli qui fari
nequeunt, vos potius assertores fati esse convincunt. Nos autem cum
vitiatae originis mala merita esse dicamus, gratia dicimus intrare
parvulum in regnum Dei, quoniam bonus est Deus; et alium merito non
intrare, quoniam justus est Deus; et in neutro esse fatum, quoniam
quod vult facit Deus. Sed cum sciamus ab eo, cui misericordiam et
judicium fideli voce cantamus (Psal. C, 1), istum secundum
judicium damnari, illum secundum misericordiam liberari; cur istum
potius quam illum damnet aut liberet, nos qui sumus qui respondeamus
Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me
fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa originis
vitiatae atque damnatae facere aliud vas in honorem secundum
misericordiam, et aliud in contumeliam secundum judicium (Rom.
IX, 20, 21)? Ideo non utrumque in honorem, ne hoc meruisse
se existimet tanquam inculpata natura: ideo non utrumque in
contumeliam, ut judicio superexsultet misericordia (Jacobi II,
13). Ac per hoc nec damnatus ex debito de supplicio juste
queritur, nec liberatus gratis de merito superbe gloriatur; sed potius
humiliter gratias agit, quando in illo a quo debitum exigitur, quid in
eadem causa sibi donetur agnoscit.
47. Asseris me in alio libro meo dixisse,
|
“Negari liberum
arbitrium, si gratia commendetur; et iterum negari gratiam, si
liberum commendetur arbitrium.”
|
|
Calumniaris: non hoc a me dictum
est, sed propter ipsius quaestionis difficultatem videri hoc posse
dictum est et putari. Non est multum ut ipsa verba mea ponam, unde
videant qui haec legunt, quemadmodum scriptis meis insidieris, et qua
conscientia vel tardis, vel ignaris cordibus abutaris, ut ideo te
existiment respondere, quia non vis tacere. In novissimis enim
partibus primi libri mei ad sanctum Pinianum, cujus est titulus, De
gratia contra Pelagium :
inquam,
|
“quaestio ubi de
arbitrio voluntatis et Dei gratia disputatur, ita est ad discernendum
difficilis, ut quando defenditur liberum arbitrium, negari Dei gratia
videatur; quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium
putetur auferri, et caetera”
|
|
(De Gratia Christi, n. 52). Tu
autem vir honestus et verax, abstulisti verba quae dixi, et dixisti
quod ipse finxisti. Ego enim dixi, istam quaestionem ad discernendum
esse difficilem: non autem dixi, non posse discerni. Multo minus
ergo dicerem, quod me dixisse mentiris,
|
“negari liberum arbitrium,
si gratia commendetur; et negari gratiam, si liberum commendetur
arbitrium.”
|
|
Redde verba mea, et vanescet calumnia tua. Repone suis
locis, ubi dixi,
ubi dixi,
ut appareat
de re tanta quibus abs te fraudibus disputetur. Non dixi,
sed,
|
“ut negari gratia videatur.”
|
|
Non dixi,
|
“negari
arbitrium liberum, vel auferri;”
|
|
sed dixi,
Et promittis,
|
“cum libri ipsi ventilari coeperint, quod abs te illa
sententiarum mearum et nudabitur et confodietur impietas.”
|
|
Quis non
exspectet sapientiam disserentis, qui fidem cognoverit mentientis?
48. Quid est autem quod loqueris,
|
“Nihil pertinere ad laudem
gratiae, si id donet suis, quod peccata impiis largiuntur?”
|
|
Propter
pudicitiam scilicet conjugalem, quam tibi habere videntur et impii.
Homo contentiose, virtus donatur vera per gratiam, non quae vocatur,
et non est. Utquid autem pudicitiam et virginitatem quasi ejusdem
generis jungis? Pudicitia res est animi; virginitas, corporis.
Denique et illa integra in animo permanente, potest ista de corpore
violenter auferri; et cum ista integra manet corpori, potest illa in
animo lasciva voluntate corrumpi. Propter quod ego non dixi, Verum
conjugium, sive viduitas, sive virginitas; sed,
|
“Vera pudicitia,
sive conjugalis, sive vidualis, sive virginalis, dicenda non est,
nisi quae verae fidei mancipatur”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia,
lib. 1, n. 5). Conjuges enim et viduae et virgines possunt
esse, et pudicae non esse, si contaminata voluntate moechantur, si
spiritu impuro stupra perpetranda decernunt: in quibus tamen veram
pudicitiam dicis esse, etiamsi animo fornicentur; quod facere omnes
impios eloquia divina testantur.
49. Quis autem nostrum dicit,
|
“conjugalium membrorum malum esse
consertum,”
|
|
in quo nuptiae bene utuntur ad propagandos filios
concupiscentiae malo? Quae concupiscentia malum non esset, si sola
generandi causa ad licitum concubitum moveretur. Nunc vero cum ei
resistit conjugalis pudicitia, limes est mali; et ideo bonum est.
Unde non
sicut calumniando loqueris,
|
“impunitum fit
per religionem;”
|
|
quia nullius est criminis, quando per fidei bonum
bene utitur libidinis malo. Neque hic dici potest, ut putas,
Faciamus mala ut veniant bona (Rom. III, 8); quia ex nulla
sui parte malum sunt nuptiae. Non enim earum malum est, quod in
hominibus quos parentes gignunt, non fecerunt, sed invenerunt. In
primis autem conjugibus, qui ex nullis parentibus nati sunt, per
peccatum accidit carnalis concupiscentiae discordiosum malum, quo
nuptiae bene uterentur; non per ipsas nuptias, ut inde merito
damnarentur. Quid ergo quaeris,
|
“utrum in conjugibus christianis
conventuum voluptatem, pudicitiam, an impudicitiam nominem.”
|
|
Ecce
respondeo, Non ipsa nominatur pudicitia, sed ejus mali usus bonus;
quo usu bono fit ut illud malum nec impudicitia dici possit.
Impudicitia est enim ejusdem mali usus flagitiosus; sicut pudicitia
virginalis, nullus. Salva igitur pudicitia conjugali, malum de malo
nascendo trahitur, quod renascendo purgetur .
50.
inquis,
|
“libidinis malum, etiam de
conjugibus christianis proles criminosa profertur, sequitur ut
pudicitia virginalis sit felicitatis illatrix: et quia in impiis
invenitur,”
|
|
inquis,
|
“antecellunt infideles pudicitiae virtute
sublimes, christianis libidinis tabe pollutis.”
|
|
Non est ita ut
dicis; multum falleris. Nec libidinis enim tabe polluuntur, qui
libidine bene utuntur; quamvis generent libidinis tabe pollutos, et
ideo regenerandos: nec in impiis invenitur pudicitia virginalis,
quamvis inveniatur virginitas carnis; quia vera pudicitia non potest
habitare in animo fornicante. Ac per hoc non anteponitur virginale
bonum impiorum bono conjugali fidelium: sed conjuges bene utentes malo
anteponuntur virginibus male utentibus bono. Et ideo cum fideles
conjugati bene utuntur malo libidinis, non
ut
calumniaris,
|
“propter fidem exercetur impunitas criminis, ”
|
|
sed in
eis propter fidem vera non falsa virtus est castitatis.
51. Quid autem ad nos pertinet, quia Manichaeos dicere affirmas,
|
“Si quis homicidium conscientia formidante commiserit, reus est,
quia timuit: si autem aliquod facinus exsultante perpetrarit audacia,
velut credens se ex fide facere quod male facit, evasit culpam?”
|
|
Quod quidem nunquam audivi dicere Manichaeos. Sed quid ad nos, sive
dicant, sive etiam ipsis calumnieris; cum hoc catholica fides non
dicat, quam tenemus, et cujus te pondere urgemus? Nos enim ea quae
videntur opera bona, dicimus non esse vere bona sine fide: quoniam
opera vere bona necesse est Deo placere, cui sine fide quia
impossibile est placere (Hebr. XI, 6), profecto quod vere opus
est bonum, sine fide non potest esse. Verumtamen illa opera quae
apertissime mala sunt, non facit fides quae per dilectionem operatur
(Galat. V, 6): quia dilectio proximi malum non operatur (Rom.
XIII, 10).
52.
|
“Bona igitur concupiscentia naturalis,”
|
|
inquis (erubescis
enim dicere carnalis),
|
“quae cum intra modum suum tenetur,”
|
|
inquis,
|
“nulla mali aspersione turpatur .”
|
|
Quomodo tenetur intra
modum suum, quaeso te; quomodo tenetur, nisi cum ei resistitur? Cur
autem resistitur, nisi ne impleat desideria mala? Quomodo est igitur
bona?
|
|