|
Aggreditur librum Juliani tertium, docetque primum cur novam
haeresim, quae peccatum originis rejicit, detestetur multitudo
christiana; quia nimirum videt imaginem Dei tantos hic in parvulis
cruciatus pati, et si absque Sacramento regenerationis intereant,
novit excludi a regno Dei. Perizomata a parentibus primis ob pudorem
ex peccato venientem assumpta fuisse probat. Peccatum posse esse
praecedentis peccati poenam: veluti cum Deus impios tradit in reprobum
sensum, ut faciant quae non conveniunt. Ex eadem enim damnationis
massa peccatores alios esse gratis electos et praedestinatos, quos per
misericordem bonitatem adducit ad poenitentiam, alios vasa irae
factos, quos secundum justum judicium non adducit. Concupiscentiam
non ideo laude dignam, quod per eam hominis inobedientia puniatur: sed
vitium esse, atque in eis etiam qui pravis ipsius motibus non
consentiunt, semper malum. Quomodo intelligendum Apostoli dictum,
Ut sciat unusquisque suum vas possidere, etc. Verum sine concubitu
esse, quale Mariae cum Joseph fuit, conjugium. Frustra Julianum
ex Aristotelicis categoriis arguere contra peccatum ex parentibus
traductum. Ostendit quid caro Christi a caeterorum hominum carne
peccati distet. Manichaeis minime favere Catholicos, dum libidinis
malum et originale peccatum agnoscunt, sed Pelagianos potius, cum
|
“de ea re quae a peccato libera est”
|
|
dicunt
Passim vero monstrat, incassum niti adversarium, ut pro se aliquid ex
ipsius sententiis quasi inter se contrariis eliciat.
|
|