|
35. Venis deinde ad illud, ubi egimus ex Apostoli testimonio, ut
sciat unusquisque suum vas, id est suam conjugem, possidere, non in
morbo desiderii, sicut Gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV,
4, 5): quod exponens dixi,
|
“Non conjugalem, hoc est licitum
honestumque concubitum, fuisse prohibitum, sed ut operis hujus causa
sit voluntas propaginis, non carnis voluptas; et quod sine libidine
fieri non potest, sic tamen fiat, ut non propter libidinem fiat”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, nn. 9, 16). Ibi
tu exclamas:
|
“O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei
(Rom. XI, 13)! qui extra futuram operum retributionem ex multa
parte liberum arbitrium formam voluit implere judicii! Justissime enim
sibi bonus homo,”
|
|
inquis,
|
“malusque committitur, ut et bonus se
fruatur, et malus se ipse patiatur.”
|
|
Quae prorsus exclamatio tua ad
rem non pertinet, qua te sentis urgeri: nec tuo clamore pondus quo
premeris sublevas, impium dogma vestrum mordicus tenens, quo vobis
placet etiam bonum hominem divino judicio sibi quemque committi, ne
scilicet ei sit necessaria Dei gratia, velut idoneo qui semetipsum
agat. Sed absit ut ita sit. Prorsus qui sibi committuntur, et a
semetipsis aguntur, non sunt boni, quia non sunt filii Dei.
Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom.
VIII, 14). Puto quod agnoscas in hac sententia dogma
apostolicum, quo illud subvertitur vestrum.
36. Verumtamen dicis aliquid contra te, quod tacitus praeterire non
debeo. Meministine quamdiu disputaveris contra lucidissimam quae per
Apostolum deprompta est veritatem, affirmans,
|
“Nullo modo esse
posse aliquid quod et peccatum sit et poena peccati? ”
|
|
Quid est ergo
nunc, quod oblitus tantae loquacitatis tuae ideo laudas altitudinem
divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quia
|
“extra futuram operum
retributionem ex multa parte liberum arbitrium formam voluit implere
judicii? Justissime enim sibi,”
|
|
sicut definis,
|
“bonus homo
malusque committitur, ut et bonus se fruatur,”
|
|
utique in opere bono;
|
“et malus se ipse patiatur,”
|
|
utique in opere malo. Quod profecto
illi et peccatum est, quia malum facit; et poena peccati, quia malum
se patitur: ut ex multa parte formam judicii, quo bona bonis et mala
malis retribuuntur, jam impleat liberum arbitrium, quo recte agendo se
fruitur bonus, et peccando se patitur malus. Cernis nempe, cum arma
tua vana quidem et obtusa jactanter ventilas, quomodo qua ferireris,
nudaveris; imo te ipse percusseris. Et insuper jactas mea inter se
dicta esse contraria; quia dixi, non quidem ut tu calumniaris,
|
“concubitum corporum a diabolo fuisse repertum;”
|
|
cum etiamsi nemo
peccasset, nonnisi concumbente utroque sexu filii nascerentur: sed
dixi,
|
“inobedientiam carnis quae in carne concupiscente adversus
spiritum apparet, diabolico vulnere contigisse.”
|
|
Et rursus, quia
dixi,
|
“hanc legem peccati repugnantem legi mentis a Deo illatam
propter ultionem, et ideo poenam esse peccati.”
|
|
Haec inter se
asseveras esse contraria: quasi fieri non possit ut unum atque idem
malum et diaboli iniquitate et Dei aequitate peccantibus ingeratur;
cum etiam ipse diabolus et propria malignitate sit infestus hominibus,
et Dei judicio sinatur nocere peccantibus. Neque hinc sibi ipsa
divina adversantur eloquia, quia scriptum est, Deus mortem non fecit
(Sap. I, 13); itemque scriptum est, Vita et mors a Domino
Deo (Eccli. XI, 14). Quia deceptor hominis causa mortis est
diabolus, quam non ut primus auctor ejus, sed ut peccati ultor intulit
Deus. Verum istam quaestionem satis dilucide ipse solvisti, qui
hominem malum dixisti sibi esse commissum, ut quod sibi est ipse
supplicium, et divinum sit judicium, et ipsum liberum arbitrium; nec
sint inter se duo ista contraria, quod in poena sua et ipse auctor
est, et ultor Deus.
37. Abuteris autem ingeniis tardioribus. Nolo enim dicere quia et
tu non intelligis, ut non discernas haec duo, et maligna calliditate
aut tenebrosa caecitate confundas voluntatem et voluptatem: et sicut
ipsa nomina surdastris auribus unum atque idem sonant, ita res ipsas
surdastris cordibus unum idemque esse persuadere te posse confidas.
Hinc est quod sententias meas inter se contrarias putas vel putari
cupis, tanquam improbem quod ante approbaverim, aut amplectar quod
ante respuerim. Audi ergo apertam sententiam meam, et intellige vel
sine intelligere alios, non offundendo caligines nebulosae
disputationis serenitati sincerissimae veritatis. Sicut bonum est bene
uti malis, ita honestum est bene uti inhonestis. Unde et ipsa membra
non propter divini operis pulchritudinem, sed propter libidinis
foeditatem inhonesta dixit Apostolus (I Cor. XII, 23). Nec
ad stupra coguntur necessitate qui casti sunt: quia resistunt
inhonestae libidini, ne compellat eos inhonesta committere, sine qua
tamen non possunt honeste filios procreare. Ita fit ut conjugibus
castis et voluntas sit in sobolis procreatione, et necessitas in
libidine. De inhonesto quippe honestas agitur procreandi, quando
libidinem non amat, sed tolerat castitas concumbendi.
38. Soles libenter commemorare, quibus te adjuvari putas, auctorum
sententias saecularium. Intuere honesto corde, si potes, quid de
Catone poeta cecinerit:
|
Urbi (inquit) pater est, urbique maritus;
Justitiae cultor, rigidi servator honesti,
In commune bonus; nullosque Catonis in actus
Subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas.
|
|
|
Lucan. Pharsal. lib. 2, vers. 388-391
|
Qualis enim vir Cato fuerit, et utrum in eo vera virtus honestasque
laudata sit, alia quaestio est: ad quemlibet tamen finem sua referret
officia, non utique sine voluptate filios procreavit; et tamen nullos
Catonis in actus subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas: quoniam
et quod non faciebat sine voluptate, non faciebat propter voluptatem;
nec in morbo hujus desiderii suum vas possidebat, quamvis ignoraret
Deum; si talis fuit qualis praedicatur. Et non vis intelligere quod
ait Apostolus, Ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere, non
in morbo desiderii, sicut Gentes, quae ignorant Deum.
39. Bene discernis inter bonum minus conjugale, et bonum amplius
continentiae: sed tuum dogma non deseris inimicissimum gratiae. Dicis
enim,
|
“quod Dominus continentiae gloriam libertate electionis
honoraverit, dicens, Qui potest capere, capiat;”
|
|
tanquam hoc
capiatur non Dei munere, sed arbitrii libertate: et taces quod supra
dixerat, Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est
(Matth. XIX, 12, 11). Vide quae taceas, quae dicas.
Puto quod te pungat conscientia: sed vincit rectum timorem, cum
ingerit perversum pudorem, quoquo modo jam defendenda praecipitata
sententia. Tantummodo excessum libidinis identidem culpas, ipsam
laudare non cessas. Nec attendis, sentis, intelligis malum esse,
cui ne limitem necessitatis excedat, cogitur temperantia repugnare.
40. Quamvis tu, quod monuit Apostolus, ne in morbo desiderii suum
vas quisque possideat, non de conjugio, sed de fornicatione
accipiendum putaveris; atque ita temperantiae totam honestatem de
concubitu conjugum abstuleris, ut nemo sibi videatur in morbo desiderii
suum vas possidere, quantacumque libidine in uxoris genitalibus
potuerit insanire . Si enim ullum ibi tenendum existimares modum,
potuisti et illic concupiscentiae reprehendere excessum, eumque dicere
ab Apostolo significatum morbum desiderii, et non improbe negare,
suum vas dictum fuisse cuique conjugem suam. Quo verbo in eadem re
etiam Petrus apostolus utitur, ubi monet ut viri uxoribus suis tanquam
infirmiori vasi tribuant honorem, velut cohaeredibus gratiae;
adjungens et dicens, Et videte ne impediantur orationes vestrae (I
Petr. III, 7). Sicut et coapostolus ejus tempora praescribit
orandi temperantiae conjugali: et secundum veniam concedit, quamvis
cum conjuge , non utique illum prolis, sed qui fit voluptatis
intentione concubitum (I Cor. VII, 5, 6). Hunc audiant
christiana conjugia, non te, qui vis in eis quam defendis nunquam
frenari concupiscentiam, sed quotiescumque se commoverit, satiari
avidam, regnare securam. Hunc audiant, inquam, fideles Christi qui
sunt connubio colligati, ut ex consensu temperent, quo vacent
orationi: et cum ad idipsum redeunt propter intemperantiam suam,
noverint etiam inde dicere Deo, Dimitte nobis debita nostra
(Matth. VI, 12). Quod enim secundum veniam, non secundum
imperium a tanto doctore dicitur, utique ignoscitur, non jubetur.
|
|