|
41. Sed insertis aliis verbis meis, ubi voluntatem vere piorum,
quia Christianorum, conjugum commendavi, qui filios ad hoc generant
in hoc saeculo, ut propter alterum saeculum regenerentur in Christo
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 9); commemoras te
jam in secundo libro istam meam destruxisse sententiam: ubi quid tibi
responderim, ibi potius legant qui volunt. Sic enim non sunt facienda
adulteria, etiam voluntate generandi regenerandos, quemadmodum nec
furta facienda sunt, etiam voluntate pascendi pauperes sanctos: quod
tamen faciendum est, non furta perpetrando, sed bene utendo mammona
iniquitatis, ut et ipsi recipiant in tabernacula aeterna (Luc.
XVI, 9); sicut non adulteria committendo, sed conjugaliter bene
utendo malo libidinis, ea voluntate generandi sunt filii, ut cum eis
regnetur in aeternum .
42. Verum eleganter laudas susceptam tuam, dicens, et verum dicens
|
“quod nihil tali possit dum concumbitur cogitari.”
|
|
Prorsus ita est.
Quid enim cogitari potest tunc, quando mens ipsa qua cogitatur, illa
carnali delectatione submergitur? Unde optime ille de voluptate
disputans, cujus verba in libro superiore jam posui:
inquit,
|
“ut quisque est maximus, ita est inimicissimus
philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis
non potest. Quis enim cum utatur voluptate,”
|
|
inquit,
|
“ea qua nulla
possit major esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino
quidquam potest (Supra, n. 72, ex Ciceronis Hortensio)?”
|
|
Non
igitur etiam tu potuisti gravius accusare quam laudas, nisi fatendo in
ejus impetu neminem posse sancta cogitare. Sed utique religiosus
animus isto malo bene utens hoc cogitat, ut libidinem concumbendo
patiatur, quod non potest cogitare cum patitur. Sicut salutem homo
cogitat, ut somno se impertiat, quod utique non potest cogitare cum
dormit: sed somnus cum occupat membra, non ea facit inobedientia
voluntati; quia et ipsam voluntatem ab hujuscemodi alienat imperio,
avertendo animam ad visa somniorum, in quibus saepe etiam futura
monstrata sunt. Unde si erat in paradiso vicissitudo vigilandi atque
dormiendi, ubi non erat malum concupiscendi; tam felicia erant somnia
dormientium, quam vita vigilantium.
43. Quod autem te jactas, et inaniter spumeum diffundis eloquium,
|
“parentes comparans parricidis, in eis asserens esse causam ut filii
cum damnatione nascantur:”
|
|
fereris omnino linguae tuae velut
exsultantibus et plaudentibus pennis, nec in isto strepitu quem tibi
ipse facis, respicis Deum. Cur enim non ista vel tale aliquid, ipsi
potius hominum Creatori quam genitoribus dicitur, qui certe omnium
bonorum est auctor et conditor? Et tamen quos ignibus aeternis
praescivit arsuros, creare non desinit: nec ei, quia eos creat, nisi
bonitas imputatur . Et quosdam infantes etiam baptizatos quos futuros
praescivit apostatas, non aufert ex hac vita in aeternum regnum
adoptatos, nec eis confert magnum beneficium, quod ei de quo legitur,
Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV,
11). Nec tamen Deo tribuitur, nisi bonitas atque justitia, qua
de bonis et malis omnia bene ac recte facit. Quanto facilius
intelligitur, parentibus non esse tribuendum, nisi quod filios
volunt, qui procul dubio quae illis futura sunt nesciunt?
|
|