|
44. Quod autem commemorasti ex Evangelio, Melius erat homini illi
non nasci (Matth. XXVI, 24); nonne ut nasceretur plus opere
Dei actum est, quam parentum? Cur non ipse imagini suae praestitit
quod melius erat, qui malum quod ei futurum fuerat praesciebat, quod
parentes nosse non possunt? Et tamen ab eis qui recte intelligunt,
non tribuitur Deo, nisi quod benignitati tribuendum est Creatoris.
Sic et parentibus sine nodo difficilis quaestionis hoc tribuitur, quod
filios voluerunt , quorum futura nesciverunt. Ego autem non dico
parvulos sine Christi Baptismate morientes tanta poena esse
plectendos, ut eis non nasci potius expediret; cum hoc Dominus non de
quibuslibet peccatoribus, sed de scelestissimis et impiissimis
dixerit. Si enim quod de Sodomis ait, et utique non de solis
intelligi voluit, alius alio tolerabilius in die judicii punietur
(Id. X, 15, et XI, 24); quis dubitaverit parvulos non
baptizatos, qui solum habent originale peccatum, nec ullis propriis
aggravantur, in damnatione omnium levissima futuros? Quae qualis et
quanta erit, quamvis definire non possim, non tamen audeo dicere quod
eis ut nulli essent quam ut ibi essent, potius expediret. Verum vos
quoque, qui eos velut liberos ab omni damnatione esse contenditis,
cogitare non vultis qua illos damnatione puniatis, alienando a vita
Dei et a regno Dei tot imagines Dei, postremo separando a parentibus
piis, quos ad eos procreandos tam disertus hortaris. Haec autem
injuste patiuntur, si nullum habent omnino peccatum: aut si juste,
ergo habent originale peccatum.
45. Aliis deinde propositis meis verbis, quibus commemoravi quam
honeste sancti antiqui patres conjugibus usi fuerint; dicis
|
“eos non
hoc intuitu operam dedisse propagini, ut tanquam reos gignerent filios
Baptismate diluendos, eo quod Baptisma quo nunc adoptamur nondum
fuerat institutum”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n.
9). Hoc de Baptismate verum dicis: nec ideo tamen credendum est,
et ante datam circumcisionem famulos Dei, quandoquidem eis inerat
Mediatoris fides in carne venturi, nullo sacramento ejus opitulatos
fuisse parvulis suis; quamvis quid illud esset, aliqua necessaria
causa Scriptura latere voluerit. Nam et sacrificia eorum legimus
(Levit. XII), quibus utique sanguis ille figurabatur, qui solus
tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Apertius etiam legis jam
tempore nascentibus parvulis, offerebantur sacrificia pro peccatis.
Responde, pro quibus peccatis. Respice etiam illis generantibus
patribus perituram fuisse animam parvuli de populo suo, si die non
circumcideretur octavo (Gen. XVII, 14): et responde quo
merito periret, quem negas originali obnoxium fuisse peccato.
|
|