|
46. Jam vero
|
“de Joseph, cujus Mariam”
|
|
teste Evangelio
dixi (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n.
12), multa diu disputas contra sententiam meam, et conaris
ostendere,
|
“quia concubitus defuit, nullo modo fuisse conjugium:”
|
|
ac per hoc, secundum te, cum destiterint concumbere conjuges, jam non
erunt conjuges, et divortium erit illa cessatio. Quod ne contingat,
agant sicut possunt decrepiti quod juvenes agebant, et ab hoc opere quo
etiam continens nimium delectaris, nec effoetis aetate corporibus
parcant. Non se cogitent quantum ad libidinis attinet incentiva,
senuisse, ut possint conjuges permanere. Si hoc tibi placet, tu
videris. Ego autem (quia liberorum procreandorum causa uxores esse
ducendas, honestas consentit humana, quolibet modo libidini cedat
infirmitas), praeter fidem quam sibi debent conjuges, ne fiant
adulteria, et prolem cujus generandae causa sexus uterque miscendus
est, adverti etiam tertium bonum quod esse in conjugibus debet, maxime
pertinentibus ad populum Dei, quod mihi visum est esse aliquod
sacramentum, ne divortium fiat vel ab ea conjuge quae non potest
parere, vel sicut fecisse Cato prehibetur (Plutarch. in ejus
Vita, et Lucan. lib. 2), ne ab eo viro qui plures non vult
suscipere filios, alteri fetanda tradatur (De Nuptiis et
Concupiscentia, lib. 1, n. 11). Propter hoc in illo quod
secundum Evangelium conjugium nuncupavi, omnia tria bona nuptiarum
dixi esse completa;
|
“fidem, quia nullum adulterium; prolem, ipsum
Dominum Christum; sacramentum, quia nullum divortium.”
|
|
Non ergo
quia dixi omne nuptiarum, id est, hoc tripartitum bonum, in illis
Christi parentibus fuisse completum; propterea hoc dixisse putari
debeo, sicut insimulas,
|
“ut quidquid aliter fuerit, malum esse
videatur.”
|
|
Dico enim et aliter bonum esse conjugium, ubi proles nisi
per concubitum non potest procreari. Si enim aliter posset, et tamen
concumberent conjuges, apertissime libidini cederent, atque illo malo
uterentur male: cum vero propter quod sexus ambo sunt instituti, nisi
eorum commixtione non nascitur homo; propter hoc mixti conjuges illo
malo utuntur bene: si autem de libidine quaerunt etiam voluptatem,
venialiter male.
47.
inquis,
|
“Joseph in opinione omnium
erat.”
|
|
Secundum hanc opinionem, non secundum veritatem locutam
fuisse Scripturam vis intelligi, ut virginem Mariam ejus conjugem
diceret. Hoc putemus evangelistam facere potuisse, cum vel sua, vel
cujuslibet alterius hominis verba narraret, ut secundum opinionem
hominum loqueretur: numquid et angelus loquens unus ad unum, contra
conscientiam et suam et ipsius cui loquebatur, secundum opinionem
potius quam secundum veritatem fuerat locuturus, qui ei dixit, Noli
timere accipere Mariam conjugem tuam? Deinde, quid opus erat ut
usque ad Joseph generationes perducerentur (Matth. I, 20,
16), si non ea veritate factum est, qua in conjugio sexus virilis
excellit? Quod ego in libro cui respondes, cum posuissem (De
Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 12), tu prorsus
attingere timuisti. Dicit autem Lucas evangelista de Domino, quod
putabatur filius Joseph (Luc. III, 23); quia ita putabatur,
ut per ejus concubitum genitus crederetur. Hanc falsam voluit removere
opinionem, non Mariam illius viri negare conjugem, contra angelum
testem.
48. Quanquam et tu ipse etiam
|
“ex desponsionis fide eam nomen
conjugis accepisse”
|
|
fatearis. Quae fides utique inviolata permansit.
Neque enim cum eam vidisset jam virginem sacram divina fecunditate
donatam, ipse aliam quaesivit uxorem: cum utique nec istam
quaesisset, si necessariam conjugem non haberet: sed vinculum fidei
conjugalis non ideo judicavit esse solvendum, quia spes commiscendae
carnis ablata est. Verum de isto conjugio quod vis existima; nos
tamen non ut calumniaris dicimus,
|
“sic fuisse primos conjuges
institutos, ut sine commixtione utriusque sexus conjuges essent:”
|
|
sed
utrum in paradiso ante peccatum caro concupiverit adversus spiritum;
vel utrum nunc in conjugibus hoc non fiat, quando ejusdem
concupiscentiae etiam per pudicitiam conjugalem cohibetur excessus; et
utrum malum non sit, cui repugnanti consentiendum non est, ne in suum
pergat excessum; et utrum non ex ipsa et cum ipsa concupiscentia
nascatur, cui malum inesse ullum negas; et utrum ab ingenerato malo
possit hominum quisquam nisi regeneratione liberari; hoc inter nos
disseritur. In his quaestionibus catholica veritate antiquitus tradita
vestra impia novitas suffocatur.
|
|