|
49. Quod autem putasti congerenda esse sacrarum testimonia
Litterarum, quibus probares unde inter nos nulla quaestio est,
quod de quolibet vermiculo negare fas non est;
quo pertinuit, nisi ut te appareret campos quaesisse verborum, ubi
ventose atque inaniter curreres? Sed cum etiam sancti Job testimonium
tam loquaciter adhiberes, quare non tibi venit in mentem quod ait idem
ipse homo Dei, cum de peccatis sermo ei esset humanis, neminem mundum
a sorde, nec infantem cujus est unius diei vita super terram (Job
XIV, 5, sec. LXX)? Nam misericordiam et magnis et pusillis
omnibus praestari ab illo a quo salus est et hominum et pecorum, et qui
facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 45),
quis abnuat, nisi qui Deum esse, aut terrena curare non credit?
Quod tu quasi inde contenderemus, per testimonium sancti Job docere
voluisti, quia dixit, Ossibus et nervis compegisti me, vitam et
misericordiam tribuisti mihi (Job X, 11, 12). Ubi quidem
ille potuit non omnem significare hominem, sed de se ipso gratias
agere, quod eum carnaliter natum non deseruerit, sed ei misericordiam
ut vere viveret, id est juste viveret, qui eum condidit, ipse
praestiterit. Aut certe quia parum erat vita, quam nascendo sortitus
est, ideo addidit, et misericordiam; ne remaneret naturaliter filius
irae sicut et caeteri, atque inter vasa irae, non inter vasa
misericordiae fieret.
50. Cur autem de malo quod ei adjacet atque inest membris ejus reus
non sit fidelis, et ex eo malo tamen qui nascitur reatum trahat, jam
nescio quoties diximus. Fideli enim hoc beneficium regeneratio
contulit, non generatio. Inde ergo ab isto reatu solvenda est
proles, unde solutus est parens.
|
|