|
51. Sed magnum aliquid te dialectica docuit ,
|
“Rem quae in
subjecto est, sine illa re esse non posse, in qua subjecta est. Et
ideo”
|
|
putas
|
“malum quod est in parente, utique in subjecto, alii
rei, id est proli, ad quam non pervenit, reatum non posse
transmittere.”
|
|
Recte hoc diceres, si malum concupiscentiae de
parente non perveniret ad prolem: cum vero sicut sine illo nemo
seminatur, ita sine illo nemo nascatur; quomodo dicis eo non
pervenire, quo transit? Non enim Aristoteles, cujus categorias
insipienter sapis, sed Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum
intravit in mundum; et per omnes homines pertransiit (Rom. V,
12). Nec sane tibi dialectica illa mentitur, sed tu non
intelligis. Verum enim est quod ibi accepisti, ea quae in subjecto
sunt, sicut sunt qualitates, sine subjecto in quo sunt, esse non
posse, sicut est in subjecto corpore color aut forma; sed afficiendo
transeunt, non emigrando: quemadmodum Aethiopes, quia nigri sunt,
nigros gignunt, non tamen in filios parentes colorem suum velut tunicam
transferunt; sed sui corporis qualitate corpus quod de illis propagatur
afficiunt. Mirabilius est autem quando rerum corporalium qualitates in
res incorporales transeunt, et tamen fit, quando formas corporum quas
videmus, haurimus quodam modo, et in memoria recondimus, et quocumque
pergimus, nobiscum ferimus: nec illae recesserunt a corporibus suis,
et tamen ad nos mirabili modo affectis nostris sensibus transierunt.
Quomodo autem de corpore ad spiritum, eo modo transeunt de spiritu ad
corpus. Nam colores virgarum quas variavit Jacob, afficiendo
transierunt in animas pecorum matrum, atque inde rursus eadem
affectione transeundo apparuerunt in corporibus filiorum (Gen.
XXX, 37-42). Tale vero aliquid etiam in fetibus humanis
posse contingere, Soranus medicinae auctor nobilissimus scribit, et
exemplo confirmat historiae. Nam Dionysium tyrannum narrat, eo quod
ipse deformis esset, nec tales habere filios vellet, uxori suae in
concubitu formosam proponere solere picturam, cujus pulchritudinem
concupiscendo quodam modo raperet, et in prolem quam concipiebat
afficiendo transmitteret . Neque enim Deus ita naturas creat, ut
leges auferat, quas dedit motibus uniuscujusque naturae. Sic et vitia
cum sint in subjecto, ex parentibus tamen in filios, non quasi
transmigratione de suo subjecto in subjectum alterum, quod fieri non
posse categoriae illae quas legisti verissime ostendunt; sed, quod non
intelligis, affectione et contagione pertranseunt.
|
|