|
52. Quid est quod laboras magnis argumentationibus pervenire ad
impietatis abruptum, ut
|
“Christi caro, quia de Maria natus est,
cujus virginis caro sicut caeterorum omnium ex Adam fuerat propagata,
nihil distet a carne peccati, et sine ulla distinctione Apostolus
dixisse credatur, eum fuisse missum in similitudine carnis peccati”
|
|
(Rom. VIII, 3); imo potius instas,
|
“ut nulla sit caro
peccati, ne hoc sit et Christi?”
|
|
Quid est ergo, similitudo carnis
peccati, si nulla est caro peccati? Sed
|
“hanc apostolicam sententiam
me non intellexisse”
|
|
dixisti: nec eam tamen exposuisti, ut te doctore
nossemus quod aliqua res possit esse similis ei rei quae non est. Quod
si dementis est dicere, et sine dubio caro Christi non est caro
peccati, sed similis carni peccati; quid restat ut intelligamus, nisi
ea excepta omnem reliquam humanam carnem esse peccati? Et hinc apparet
illam concupiscentiam, per quam Christus concipi noluit, fecisse in
genere humano propaginem mali: quia Mariae corpus quamvis inde
venerit, tamen eam non trajecit in corpus quod non inde concepit.
Caeterum, corpus Christi inde dictum esse in similitudine carnis
peccati, quia omnis alia hominum caro peccati est, quisquis negat, et
carnem Christi ita carni comparat nascentium hominum caeterorum, ut
asserat utramque esse puritatis aequalis, detestandus haereticus
invenitur.
53. Magnum porro aliquid invenisse tibi videris, et copiosissime
disputas,
|
“etiam si nascentes mali aliquid ex parentibus trahere
possent, quod expiaretur manibus Dei, quia eos ipse format in uteris
matrum.”
|
|
Ab ipso autem formari homines (quasi hoc negemus)
instantissime probas, multa de Scripturis adhibens testimonia: in
quibus cum ea verba ex libro Ecclesiastico posuisses, quibus Dei
opera dicuntur occulta (Eccli. III, 22, 23); continuo tua
subjecisti atque dixisti,
|
“Quae sententia eorum arguit vanitatem,
qui putant naturalem profunditatem posse investigatione aliqua
comprehendi.”
|
|
Hoc tibi dic, et noli de animae origine temere aliquid
definire, quod vel ratione certissima, vel divino eloquio minime
ambiguo non potest comprehendi; sed potius quod sapientissima mulier
mater Machabaeorum sape. Nam et ejus verba posuisti, quae filiis
suis ait: Nescio qualiter in utero meo apparuistis (II Machab.
VII, 22). Quod utique non putanda est dixisse de corporibus
eorum, quae corpora se non dubitabat ex virili semine concepisse: sed
utrum animae filiorum de paterna anima tractae fuerint, an aliunde in
utero ejus esse ceperint, hoc nimirum illa nesciebat; nec eam
pudebat, ut temeritatem caveret, ignorantiam confiteri. Quid est
ergo quod causaris,
|
“Cur non ipso filii mundentur effectu, ut a
pollutionibus,”
|
|
inquis,
|
“quae dicuntur parentum, majestate opificis
expientur?”
|
|
Nec attendis hoc dici etiam de manifestis vitiis corporum
posse, cum quibus non pauci nascuntur infantes ; quamvis absit ut
dubitetur, Deum verum et bonum esse omnium corporum formatorem: et
tamen ex opificis tanti manibus tam multa, non solum vitiosa, verum
etiam monstrosa procedunt, ut naturae a nonnullis appellentur errores;
qui cum operantem vim divinam, et quid cur faciat, indagare non
possint, fateri eos pudet nescire quod nesciunt.
54. Quod autem attinet ad peccati originalis in omnes homines
transitum, quoniam per concupiscentiam carnis transit, transire in eam
carnem non potuit, quam non per illam virgo concepit. Quod enim et de
alio libro meo, quem scripsi ad sanctae memoriae Marcellinum, velut
mihi praescribens ponere voluisti, de Adam dictum,
|
“quod tabificavit
in se omnes de sua stirpe venturos:”
|
|
unde utique ille tabificavit,
non inde Christus in matris uterum venit. Sed verba quae ad rem
maxime pertinent in eadem sententia mea, ego dicam, quia tu dicere
noluisti; et statim cor nolueris apparebit.
inquam,
|
“tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua
stirpe venturos”
|
|
(De Peccatorum Meritis, lib. 1, n. 10).
Non itaque carnem tabificavit, in cujus conceptu tabes ista non fuit.
Caro itaque Christi mortalitatem de mortalitate materni corporis
traxit, quia mortale corpus ejus invenit: contagium vero peccati
originalis non traxit, quia concumbentis concupiscentiam non invenit .
Si autem nec mortalitatem, sed solam substantiam carnis de matre
sumpsisset; non solum caro ejus caro peccati, sed nec similitudo
carnis peccati esse potuisset.
55. Sed comparas me et coaequas
|
“Apollinaris errori, qui carnis
sensum fuisse negavit in Christo:”
|
|
ut imperitis nebulas undecumque
commoveas, ne lucem veritatis attendant. Aliud est sensus carnis,
sine quo nullus fuit, aut est, aut erit in corpore vivens homo: et
aliud est concupiscentia qua caro concupiscit adversus spiritum, sine
qua fuit ante peccatum primus homo, qualem nobis exhibuit humanam
naturam Christus homo; quia sicut ille ex terra, sic iste sine tali
concupiscentia est creatus ex femina. Assumens tamen ex illa etiam
mortalitatis infirmitatem, qualis non erat ante peccatum in carne
hominis primi, ut esset ista, quod tunc illa non fuit, similitudo
carnis peccati. Ut ergo nobis patiendi praeberet exemplum, non habuit
ille mala sua, sed pertulit aliena; in doloribus pro nobis, non in
cupiditatibus fuit.
56. Quapropter, natos ex Adam, transferri renatos oportet ad
Christum; ne a regno Dei pereant imagines Dei, quod sine malo fieri
qui dicit, nec amorem habet, nec timorem Dei. Cum hoc autem malo
necesse est hominem de damnata origine generari.
autem
absit
sicut calumniaris,
|
“sub necessitate criminum ,
Deo largiente dona virtutum.”
|
|
Quamvis ergo aliam legem videamus in
membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae: non solum tamen
necessitatem criminis non habet; sed habet potius honorem laudis,
cujus spiritus spirituali munere adjutus adversus carnis concupiscentiam
concupiscit. Sed quacumque te verses, quacumque te jactes,
quaecumque undecumque colligas, infles, ventiles, spargas, contra
quod concupiscit spiritus bonus, non est bonum.
57.
inquis,
|
“exemplum dare natura dissimilis.”
|
|
Potuit quidem: nam quid est quod nos ad imitationem Patris hortatur,
qui facit solem suum oriri super bonos et malos, ut ejus exemplo
nostros diligamus inimicos (Matth. V, 44, 45)? Verumtamen
natura hominis Christi nostrae naturae dissimilis non fuit, sed vitio
nostro dissimilis fuit. Ille quippe sine vitio natus est homo, quod
hominum nemo. Quantum autem ad vitam pertinet, qua Christum debemus
imitari, hoc quoque ad distantiam plurimum valet, quod unusquisque
nostrum homo est, ille autem etiam Deus. Neque enim tantum potest
justus homo esse qui homo est, quantum homo qui et Deus est. Illud
sane magnum verumque dixisti, cum posuisses testimonium apostoli
Petri, dicentis, Qui peccatum non fecit (I Petr. II, 22);
notandum esse quod judicaverit apostolus sufficere ad ostendendum in
Christo nullum fuisse peccatum, quia dixit nullum eum fecisse
peccatum: Ut
inquis,
|
“quia qui non fecit, habere non
potuit.”
|
|
Omnino verissimum est. Profecto enim peccatum etiam major
fecisset, si parvus habuisset. Nam propterea nullus est hominum
praeter ipsum qui peccatum non fecerit grandioris aetatis accessu, quia
nullus est hominum praeter ipsum qui peccatum non habuerit infantilis
aetatis exortu.
58.
inquis,
|
“exempli causam, tolletur et pretii ,
quod pro nobis factus est.”
|
|
Non est mirum quod solum exemplum ponis
in Christo, qui praesidium gratiae, quo erat plenus , oppugnas.
inquis,
|
“malo carendi ad fidei praesidia convolamus, non
autem caremus innatis: siquidem post Baptisma virilitas ipsa
perdurat.”
|
|
Qui virilitatis nomine concupiscentiam carnis appellas;
perdurat utique, quod negare non potes , contra quod debet
concupiscere spiritus, ne homo jam renatus concupiscentia sua trahatur
illectus. Et utique concupiscentia quae repugnat ut trahat, etiam si
spiritu contra eam concupiscente et resistente non trahat, ac propterea
nec concipiat pariatque peccatum (Jacobi I, 14, 15), non est
bonum. Et ipsa est, de qua dicit Apostolus, Scio quia non habitat
in me, hoc est in carne mea, bonum (Rom. VII, 18). Hoc
autem quod non est bonum Christus in natura si haberet sua, non
sanaret in nostra.
|
|