|
59. Interponis aliud de libro meo, et quoniam dixi,
|
“conjugalem
concubitum, qui fit intentione generandi, non ipsum esse peccatum, eo
quod bona voluntas animi sequentem ducat, non ducentem sequatur
corporis voluptatem”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n.
13): tu contra refers,
|
“De ea re quae a peccato libera est,
peccata non nasci;”
|
|
isto modo existimans te posse destruere originale
peccatum, quod non destruit nisi Salvator, quem parvulis invidetis.
Destruit autem solvendo quod rei sunt, non negando. Ideo quippe
concubitus conjugalis, qui fit intentione generandi, non est
peccatum, quia bene utitur lege peccati, id est concupiscentia, quae
inest in membris repugnans legi mentis. Quae si propterea reum
parentem non tenet, quia regeneratus est; quid mirum si propterea reum
tenet nascentem, quia inde generatus est? Et ideo ne reus remaneat,
etiam ipse regenerandus est. Haec vero sententia tua qua dixisti,
|
“De ea re quae a peccato libera est, peccata non nasci,”
|
|
quantum
adjuvet Manichaeos, si cogites, voles eam delere de libro tuo, et de
cordibus omnium qui legerunt librum tuum. Si enim non de ea re quae a
peccato libera est, peccata nascuntur; habent aliam naturam suam ,
secundum Manichaeos, unde nascuntur. Quos et aliis similibus
sententiis tuis quantum adjuvares , jam in primo hujus nostri operis
volumine demonstravi (Supra, lib. I, n. 36-44). Ecce hic
et quod dixisti tantumdem valet. Videsne nobis operam dandam, praeter
errorem proprium quo Pelagiani estis, ut quasdam tuas sententias,
qualis et ista est, evertamus, si Manichaeos vincere volumus?
|
“De
ea re quae a peccato libera est”
|
|
dicis
Sed
veritas contradicit, quae te et Manichaeos evertit, cum quibus tibi
vox ista communis est. Angelus quem creavit Deus, res a peccato
libera fuit; homo quem primum creavit Deus, res a peccato libera
fuit. De rebus igitur a peccato liberis nata esse peccata qui negat,
aut Manichaeus est manifestus, aut Manichaeis suffragatur incautus.
60. Deinde ponens alia verba mea, sic argumentaris quasi ego
dixerim, Cum servit conjugatis ad propagandam prolem, tunc honorari
libidinem. Dicis tibi ipse quod vis: nam ego hoc nec dixi omnino,
nec sensi. Quomodo enim libido cum servit honoratur, quando ne pergat
in liberos excessus, dominatione mentis opprimitur? Nos itaque non
diximus semper ad reatum pertinere uti libidine. Quod velut
dixerimus, ita colligis, minus peccare adulteros quam maritos; quia
maritis, inquis, libido servit ut peccent, adulteris imperat. Sed
cum ego illud non dixerim, qualecumque hoc sit tuum quod tanquam
consequens esse voluisti, nihil ad me attinet. Ego enim dico, uti
libidine non semper esse peccatum; quia malo bene uti non est
peccatum. Nec quaecumque res ideo bona est, quia ea bene utitur
bonus. Nam et de duobus hominibus scriptum est: Filius eruditus
sapiens erit, imprudente autem ministro utetur (Prov. X, sec.
LXX). Numquid ideo bonum est esse imprudentem, quia bene illo
utitur sapiens? Inde et apostolus Joannes non ait, Nolite uti
mundo; sed, Nolite diligere mundum: ubi posuit et concupiscentiam
carnis (I Joan. II, 15, 16). Qui enim non diligens
utitur, quasi non utens utitur; quia non ejus rei causa utitur, sed
alterius quam diligens intuetur, ut etiam non diligens hac utatur.
Propter quod Paulus coapostolus ejus: Et qui utuntur, inquit, hoc
mundo, quasi non utantur (I Cor. VII, 31). Quid est,
quasi non utantur; nisi, Non diligant quo utuntur, quoniam tale
est, ut bene aliter non utantur? Et hoc quidem etiam in his rebus
observandum est, quae in hoc mundo sic bonae sunt, ut tamen eas diligi
non oporteat. Quis enim malum esse pecuniam recte dixerit? Et tamen
nemo ea bene utitur qui dilexerit: quanto magis libidine? Nam
pecuniam malus quidem spiritus concupiscit; sed ipsa contra bonum
spiritum non concupiscit, quod libido facit: atque ideo et qui hoc
esse malum negat peccat, et qui hoc malo bene utitur non peccat.
Recte igitur argumentareris, dicens, Libidinem, si mala est,
majori reatu obstringere quibus obsequitur conjuges, quam quibus
dominatur adulteros; si diceretur a nobis, eos conjuges qui serviente
concupiscentiae malo ad solum generandi utuntur officium, ad aliqua
mala opera eo illos uti, sicut ad facinus perpetrandum servo utitur
homicida. Cum autem dicamus bonum esse in conjugibus officium
procreandi, quamvis vulnus quod in renato sanari potest, trahat natus
de primi contagione peccati; restat ut sic utantur conjuges boni malo
concupiscentiae, sicut sapiens ad opera utique bona ministro utitur
imprudente.
61. Sed homines acutissimi ideo non modum, non genus, sed excessum
voluptatis arguitis et exprobrandum censetis obscenis, quia eum
nostis, ut dicis, intra concessos fines animi potestate posse
retineri. Faciat animi potestas, si potest, ut ad transgrediendos
fines, a quibus transgrediendis eam revocat, non se libido commoveat.
Quod si facere non potest; profecto ut fines non transgrediatur,
improbo hosti resistitur, qui eos transgredi nititur. Sed universum
contemptum ejus, inquis, virginibus continentibusque inesse testamur.
Numquid ideo virgines et continentes contra concupiscentiam carnis non
pugnant? Et quid est contra quod exercent abs te quoque praedicata
illa gloriosa certamina, ut virginitatem continentiamque custodiant
(Supra, lib. 3, n. 42, et lib. 4, n. 9)? Si ergo
pugnant, malum est quod expugnant. Et ubi est hoc malum, nisi in
ipsis? Ergo, Non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum,
veraciter dicitur et ab ipsis.
62. Nihil aliud dicis esse nuptias, quam corporum commixtionem: et
dicis postea, quod et verum est, sine appetitu mutuo et sine opere
naturali propagationem esse non posse. Numquid tamen negas, sibimet
etiam adulteros appetitu mutuo et opere naturali et corporum commixtione
conjungi? Non est ergo ista definitio nuptiarum. Aliud est enim quod
nuptiae sunt, et aliud est sine quo etiam nuptiae filios propagare non
possunt. Nam et sine nuptiis possunt nasci homines, et sine corporum
commixtione possunt esse conjuges: alioquin non erunt conjuges, ut
nihil aliud dicam, certe cum senuerint, sibique misceri vel non
potuerint, vel sine spe suscipiendae prolis erubuerint atque
noluerint. Vides ergo quam inconsiderate nuptias definieris, dicendo
eas aliud non esse nisi corporum commixtionem. Tolerabilius forte
diceres, non eas inchoari nisi per corporum commixtionem: quia
filiorum procreandorum causa utique ducuntur uxores, et aliter non
possunt filii procreari. Sed procreandi causa commixtio corporum
aliter quam nunc est fuisset, si nemo peccasset. Absit enim ut
honestissima illa felicitas in paradiso commotae libidini semper
obtemperaret: absit ut illa pax animi et corporis haberet aliquid,
propter quod adversus se ipsam prima hominis natura pugnaret. Si ergo
ibi nec serviendum libidini, nec adversus eam bellandum fuit; aut non
ibi fuit, aut non talis qualis nunc est fuit. Nunc enim libidini
necesse est ut repugnet, qui servire noluerit: necesse est ut
serviat, qui repugnare neglexerit. Quorum duorum unum est molestum,
etsi laudabile: alterum turpe et miserabile. Itaque in hoc saeculo
unum horum castis est necessarium, in paradiso autem utrumque a beatis
fuerat alienum.
63. Sed iterum me dicis mihimetipsi esse contrarium, propositis
videlicet aliis verbis meis, ubi propagationis officium a carnalis
delectationis appetitione discernens, Aliud esse dixi non concumbere
nisi voluntate generandi, quod non habet culpam; aliud concumbendo
carnis appetere voluptatem, sed non praeter conjugem, quod venialem
habet culpam (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 17).
Nihil habent duo ista, quantum mecum omnes vident qui verum vident,
unde me ostendas mihi esse contrarium. Audi tamen identidem quod eorum
sensibus inculcatius intimetur, quos fallere affectas. Calumniaris
enim, nos excusationem praebere turpibus et flagitiosis hominibus, ut
cum infanda immunda commiserint, contra voluntatem se dicant fecisse,
et ideo nullum habere peccatum: quasi nos non multo exertius adhortemur
contra libidinem esse pugnandum. Nam si vos, cum id bonum esse
dicatis, non vultis tamen ut vestra adversus istud bonum frigescere,
vel certe tepescere bella credamus: quanto vigilantius et ardentius
contra malum nos censemus esse pugnandum? Nos dicimus illud esse
contra voluntatem, ut caro concupiscat adversus spiritum; non illud,
ut spiritus adversus carnem. Per quam concupiscentiam bonam fit, ut
nisi causa generandi non utantur conjuges carnis libidine, ac sic malo
utantur bene; qui usus bonus mali facit honestum concubitum vereque
nuptialem: voluptatis autem causa, non prolis, facit concubitum
culpabilem, sed in conjuge venialem. Ideo autem et de honesto
concubitu qui nascitur, trahit quod renascendo diluatur; quia et in
concubitu honesto inest malum, quo bene utitur bonitas nuptiarum. Sed
non obest renatis, quod oberat natis. Unde fit consequens, ut qui ex
eis nascitur, et illi obsit si non renascatur.
64. Tu sane inter argumentationes tuas, quibus te inaniter adversus
mea verba contorques, identidem te Manichaeos adjuvare non vides.
Ideo quippe tibi videtur natus de concubitu conjugali non trahere
originale peccatum, quia de hoc opere quod non habet culpam, nasci,
sicut dicis, culpa non potest. Cur ergo de opere Dei quod non
habebat culpam, nata est culpa angeli, nata culpa hominis? Cernis
quantum eis suffrageris, quorum detestatione conaris obtegere, quod
adversus catholicam fidem fundatissimam sentis. Si enim secundum
definitivam tuam , de hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non
potest; ecce nulla opera Dei habent culpam: unde igitur culpa nata
est? Hic Manichaeus, te adjuvante, aliam naturam, sicut desipit,
malam molitur inducere, ut sit unde culpa nata esse credatur: quia de
opere Dei, secundum tua verba, culpa non nascitur. Numquid potest
vinci Manichaeus, nisi cum illo et ipse vincaris? Quia et angelus et
homo Dei sunt opera sine culpa; ex quibus tamen culpa nata est, dum
ab eo qui culpa caret, per liberum arbitrium recesserunt, quod eis
datum est sine culpa; et facti sunt mali, non per admixtionem mali,
sed per defectionem boni.
65. Dicis, ob hoc a me christiani temporis continentiam fuisse
laudatam, non ut ad virginitatem incenderentur homines, sed ut bonum
nuptiarum quod a Deo institutum est damnaretur. Sed ne puteris
malevola de animo meo suspicione torqueri, velut probare me volens,
dicis mihi: Si fideliter invitas homines ad studium continentiae,
fateris ergo ita virtutem pudicitiae a volentibus posse servari, ut
sit, quicumque voluerit, corpore sanctus et spiritu. Respondeo, me
fateri, sed non sicut vos. Nam vos ipsius animi viribus hoc
tribuitis; ego, adjutae per Dei gratiam voluntati. Verumtamen quid
comprimitur animi imperio ne peccetur, nisi malum quo vincente
peccatur? Quod malum ne dicamus cum Manichaeis tanquam ex aliena mali
natura nobis esse commixtum, restat ut in nostra natura tanquam vulnus
aliquod fateamur esse sanandum, cujus reatum jam fatemur regeneratione
sanatum.
66. Ecce frustra enumerasti, quibus me comparas, tot haereticorum
fraudes, quorum utinam numerum non augeres.
|
“Apostolica sententia,
qua notat haereticos prohibentes nubere”
|
|
(I Tim. IV, 3),
asseris
quasi dicam,
|
“post adventum Christi
turpia esse conjugia.”
|
|
Audi ergo quod dicimus, ut hoc ipsum multis
modis ac saepius audiendo, non dissimules veritatem, simulans quodam
modo surditatem, Non dicimus turpia esse conjugia; quandoquidem ne
incontinentia in damnabile cadat flagitium, fulcienda est honestate
nuptiarum. Sed quod vos dicitis, christiana doctrina non dicit, id
est, ut verba tua ponam,
|
“hominem sufficere ingenitis sibi motibus
dare leges:”
|
|
hoc non dicimus; sed dicimus quod dixit Apostolus, cum
hinc loqueretur, Unusquisque proprium donum habet a Deo (I Cor.
VII, 7). Et quod dixit Dominus, Sine me nihil potestis facere
(Joan. XV, 5). Et, Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus
datum est (Matth. XIX, 11): cum posset dicere, Non omnes
capiunt verbum hoc, sed qui voluerit; si verum esset quod dicitis
vos. Quaero sane, qualibus ingenitis sibi motibus hominem dicatis
esse idoneum dare leges? utrum bonis, an malis? Si bonis; adversus
bonum ergo spiritus concupiscit , et duo bona invicem sibi adversantur
in homine. Quod si ita esset, ipsa duorum bonorum inter se adversitas
bona esse non posset. Si autem malis; fatere igitur ingenitos esse
homini motus malos, contra quos castitas dimicat. Et ne dicere cum
Manichaeis cogaris, alienae mali naturae nobis inesse commixtionem,
nostrum potius originalem confitere languorem. Cujus languoris malo
conjugalis bene utitur pudicitia; contra quod languoris malum
adhibentur ab incontinentibus nuptiarum remedia, exercentur a
continentibus gloriosa certamina. Arbitror pollicitationem meam, ex
quo tibi ad omnia respondere coepi, in quibus solvendos quaestionum
nodos aliquos attulisti, commodius impleri, si numerum tuorum
voluminum non excessero. Sit ergo hic finis hujus mei, ut novissimum
tuum ab alio refellamus exordio.
|
|