|
1. Ordo ipse postulat, quoniam primo secundoque respondimus, quid
liber tuus tertius contineat deinde videamus: et respondeamus
pestilentiosis laboribus tuis, quantum Dominus opitulatur, salubribus
laboribus nostris; tenentes institutum modum, ut ea quae non habent ad
rem quae inter nos agitur pertinentem controversiam, transeamus; ne
qui haec nostra nosse voluerint, plus laboris et temporis in opere
legendi, quam in discendi utilitate consumant. Quid ergo opus est,
ut aliquid adversus ea dicam, quae in principio posuisti libri hujus
solita et vana,
|
“de invidia quam vos sustinere pro veritate jactatis,
et de paucitate velut prudentium quibus vos placere gaudetis?”
|
|
Haec
enim et veterum et novorum omnium vox est haereticorum, ipsa
consuetudine jam sordidata atque protrita . Et tamen necessitate
compellitur talibus pannis indui tam magna etiam vestra superbia, quae
sic tenditur et inflatur, ut eos deformius dum gestit ostentare,
disrumpat. Tuas etiam calumniosissimas contumelias non est necesse
saepius refutare, quibus me unum nominatim videris appetere; et in tot
ac tanta catholica lumina, tacitis eorum nominibus, vel insanus
insilis, vel caecus offendis. Unde tibi duobus prioribus libris sic
me respondisse arbitror, ut a nullo amplius requiratur.
2. Exaggeras quam sit
|
“difficilis paucisque conveniens eruditis
sanctarum cognitio Litterarum:”
|
|
videlicet,
|
“ut Deus hominum,
sicut universi conditor , et justus et verax ac pius, idem donorum
suorum in homines cumulator probetur; quia una est,”
|
|
ut fateris,
|
“optima causa studiorum bonorum, ut honoretur Deus.”
|
|
Quem tamen
sic honoras, ut parvulorum liberatorem neges per Christum Jesum, id
est, Salvatorem, cujus eos Baptismate sic ablui dicitis , ut non
consequantur salutem, tanquam medico non indigeant Christo; humanae
originis venam sagaciter inspiciente, et eos sanos pronuntiante
Juliano. Quanto melius nihil omnino didicisses, quam per istam velut
scientiam legis, in qua te turgidus jactas, non sane duce Dei lege,
sed vestra potius vanitate, ad hanc impiam praesumptionem inimicam
fidei christianae et tuae animae pervenisses.
3.
inquis,
|
“vestra tam deformis et vana est, quae
et Deo iniquitatem, et diabolo conditionem hominum, et peccato
substantiam, et conscientiam sine scientia parvulis conatur
adscribere.”
|
|
Breviter respondeo: Sententia nostra nec deformis
est; quia speciosum forma prae filiis hominum Salvatorem praedicat
omnium hominum (Psal. XLIV, 3), ac per hoc etiam parvulorum:
nec vana est; quae non frustra, sed praecedente peccato dicit hominem
vanitati similem factum, cujus dies sicut umbra praetereunt (Psal.
CXLIII, 4): nec Deo adscribit iniquitatem, sed potius
aequitatem; quia non injuste tot et tantis malis, quae saepissime
cernimus, etiam parvulus plectitur: nec diabolo conditionem hominum,
sed humanae originis depravationem; nec peccato substantiam , sed in
primis hominibus actum, in eorum vero posteritate contagium: nec
parvulis conscientiam sine scientia, in quibus nec scientia est, nec
conscientia; sed scivit ille quid fecerit in quo omnes peccaverunt, et
singuli malum inde traxerunt.
4. Tu autem qui multitudinem praestruis idiotarum, quos appellas
|
“simplices, qui, aliis occupati negotiis, nihil de eruditione
ceperunt, sola tamen fide ad Ecclesiam Christi pervenire curarunt,
ne facile obscuris quaestionibus terreantur, sed credentes Deum verum
conditorem esse hominum, indubitanter quoque teneant quia pius est,
quia verax, quia justus; atque hanc aestimationem de illa Trinitate
servantes, quidquid audierint huic convenire sententiae, amplexentur
atque collaudent: nec hoc eis ulla vis argumentationis evellat, sed
detestentur omnem auctoritatem atque omnem societatem contraria
persuadere nitentem;”
|
|
si haec ipsa tua verba consideras, adversus te
illos firmissimos reddis. Neque enim alia causa est, cur novitatem
vestram detestetur etiam multitudo christiana , a cujus velut imperito
judicio ad paucos vestros, quos videri cupis prudentissimos et
doctissimos, provocas; nisi quia Deum et hominum conditorem, et
justissimum cogitant, et suorum tantos cruciatus conspiciunt
parvulorum, ut sub Deo creatore optimo atque justissimo nullo modo
imago ejus in illa aetate tanta mala pateretur, si non esset originale
peccatum. Quorum si quisquam gestans parvulum filium, te sine clamore
invidioso, et in parte ubi nullus audiret, compellaret ac diceret,
Ego ea mente, intelligentia, ratione, in qua sum factus ad imaginem
Dei; tantum amo regnum Dei, ut hominis magnam judicem poenam, si eo
nunquam possit intrare. Itane vero tu non homo de turba imperitorum,
sed inter paucos prudentissimos regni illius amator, tanto utique
ardentior quanto magis te flagrantissima paucorum societas in illud
accendit, nec facit inde torpescere frigidior multitudo, responsurus
es homini atque dicturus, Non solum magna non est, sed nulla omnino
poena est imaginis Dei, nunquam posse intrare in regnum Dei? Puto
quod nec uni homini, cujus nec vim nec testimonium formidabis, hoc
dicere audebis. Te itaque sive respondente quodlibet, sive (quod
magis a te exigeret si non christiana, certe humana verecundia)
reticente, ingereret aspectibus tuis parvulum suum, dicens: Justus
est Deus; quid mali est, quod innocentem hanc ejus imaginem prohibet
intrare in regnum ejus; si non hoc est peccatum, quod per unum hominem
intravit in mundum (Rom. V, 12)? Puto quod nulla tibi aderit
sapientia, qua tibi videaris illo indocto homine doctior; sed si a te
recesserit impudentia, illo infante remanebis infantior.
|
|