|
5. Sed prooemio terminato, quo imperitos admonitos removisti, et
paucorum tibi aures eruditissimas praeparasti, quid disputationis
aggrediare videamus. Nescio quid enim satis acutum tibi venit in
mentem, quod te in secundo libro tuo fugerat, cum de membris
pudendis, quae post peccatum rationali verecundante natura ficulneorum
adoperta sunt tegmine foliorum, multa dixisses; frustra refutare
conatus quod ego dixeram,
|
“Cur ergo ex illis membris confusio post
peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus”
|
|
(De Nuptiis et
Concupiscentia, lib. 1, n. 5)? Quid igitur excogitasti, quod
ita tibi placuit, ut nec finito volumine, ubi hanc quaestionem tam
diuturna loquacitate versasti, jam hoc putares omittendum? Scriptum
esse dicis, Et fecerunt sibi vestimenta (Gen. III, 7),
aliamque interpretationem habere commemoras perizomata: et vestimenta
perhibes
|
“totius corporis indumentum intelligi posse, quod ad pudoris
refertur officium.”
|
|
Ubi miror istum interpretem quem legisti, si
Pelagianus non fuit, ex eo quod graecus ait perizomata, vestimenta
potuisse transferre. Verum et hic si pudor adsit, ad cujus officium
vestimenta asseris pertinere, nequaquam persuadere conaberis homines
primos peccato magistro ista pudoris officia didicisse, et in eis prius
duas quasi socias et amicas convenienter habitasse innocentiam et
impudentiam. Quando enim nudi erant, et non confundebantur,
inverecundi erant secundum tuam disputationem, et a naturali pudoris
sensu abhorrebant: sed videlicet ab ista pravitate peccando correcti
sunt, et sensus reprobus praevaricationis factus est in eis doctor
pudoris. Pudentes quippe fecit nequitia, quos impudentes justitia
faciebat. Imo vero tua ista sententia ita est indecenter impudens et
deformiter nuda, ut eam, quantalibet folia verborum consuas, operire
non possis.
6. A pictoribus me didicisse derides, quod Adam et mulier ejus
pudenda contexerint; et Horatianum illud decantatum audire me
praecipis,
|
Pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
|
|
|
In Arte poetica, vers. 9, 10
|
Ego vero non a pictore inanium figurarum, sed a scriptore divinarum
didici Litterarum, quia illi primi homines antequam peccarent nudi
erant, et non confundebantur. In quibus absit ut tanta innocentia tam
impudens esset: sed nondum inerat quod puderet. Peccaverunt,
attenderunt, erubuerunt, operuerunt (Gen. II, 25-III,
11): et adhuc clamas,
|
“Nihil illic indecens novumque
senserunt.”
|
|
Hanc plane impudentiam tuam nimis incredibilem, absit ut
dicam, nullus te apostolus aut propheta, sed nec pictor docuit, nec
poeta. Illi quippe ipsi, quibus
sicut
eleganter dictum videtur,
|
“semper fuit aequa potestas;”
|
|
confunderentur tale aliquid ridendum fingere, quale te credendum non
confunderis disputare. Duas enim simul habitantes, quarum altera est
optima, altera est pessima, velut inter se convenientes atque
concordes, innocentiam scilicet atque impudentiam, nullus pictor
pingere, nullus poeta canere auderet: nec eorum quisquam ita de
sensibus desperaret humanis, ut etiam hoc sibi audendi aequam crederet
potestatem, sed insanam potius vanitatem.
7. In eo vero quod aisti,
|
“Si illi interpretationi quae
perizomata, id est, praecinctoria posuit, favetur, latera magis
dicam tecta fuisse quam femora;”
|
|
primum doleo, sic te abuti eorum
ignorantia qui graece nesciunt, ut eorum qui sciunt judicium reveritus
non sis. Sed commodius accidit, ut ipsa perizomata quae leguntur in
codicibus graecis, tanquam verbum suae linguae mos latinus usurpet.
Proinde cum perizomate non femora, sed latera contegi potuisse
asseverasti, puto quod te etiam ipse risisti. Quis enim doctus vel
indoctus ignoret, quas perizomata contegant corporis partes? quod
nomen tegminis etiam in feminarum dotibus frequentari et aestimari
solet, neque id alligari nisi zona quae lumbos cingit. Interroga, et
disce, quod te non credo nescire. Quamvis etiam si nescias, non
usque adeo te arbitror, non humanum eloquium, sed humanum habitum
velle pervertere, ut perizomata etiam super humeros levare coneris;
aut eis ita latera illorum hominum fuisse contecta, ut genitalia
totaeque lumborum cum femoribus partes nudae relinquerentur. Quid ergo
te adjuvat, et non me potius, ex quantavis parte corporis superiore
inferiora velata sint, ubi lex in membris repugnans legi mentis
(Rom. VII, 23) affectu sentiebatur amborum, et alterno
excitabatur aspectu, inobedientium pravitatem suae inobedientiae
novitate confundens? Quae quanto turbulentius movebatur, tanto
verecundius fieret; si caro cujus eam stimulabat aspectus, aliquanto
spatiosius velaretur. Sive igitur a lumbis, sive a lateribus demissa
sint tegmina, pudenda sunt tecta: quae pudenda non essent, nisi legi
mentis lex peccati invide repugnaret . Sed ubi manifesta res est,
Scripturae divinae sensui nostrum sensum addere non debemus: non enim
hoc fit humana ignorantia, sed praesumptione perversa. Adam et mulier
ejus, qui nudi erant ante peccatum, et non confundebantur, mox ut
peccaverunt, quas partes corporis amicierint, perizomatum nomine satis
evidenter expressum est. Videmus quid texerint: nimiae insipientiae
est adhuc quaerere, nimiae impudentiae adhuc negare quid senserint.
Nam tu quoque cum obstinatissime contradicas, usque adeo judicasti
nihil aliud humanis occurrere sensibus, nisi concupiscentialem motum
erubescentes illos homines in genitalibus tegere voluisse; ut
perizomata erigere ad latera conareris, aut operiens latus ubi
peccatores nihil mali sensisse contendis, aut deformiter nudans, quod
magis tegendum esse consentis.
|
|