|
8. Inseris alia de libro meo verba, ubi dixi,
|
“carnis
inobedientiam inobedienti homini dignissime retributam; quia injustum
erat ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non
obtemperaverat domino suo”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib.
1, n. 7): et conaris ostendere,
|
“hanc inobedientiam carnis
potius esse laudabilem, si poena peccati est;”
|
|
et tanquam persona sit
aliqua, quae peccatorem scienter affligat, sic eam
|
“velut ultricem
sceleris, et in hoc Dei ministram,”
|
|
tanquam magnum aliquod bonum
cothurno sermonis exornas. Nec cogitas posse te isto modo laudare
angelos malos, qui utique non sunt nisi praevaricatores atque impii,
per quos tamen Deum meritas poenas irrogare peccantibus, sancta
Scriptura testatur, dicens: Misit in eos iram indignationis suae,
indignationem et iram et tribulationem, immissionem per angelos malos
(Psal. LXXVII, 49). Lauda etiam istos, lauda eorum
principem satanam, quia et ipse vindex peccati fuit, quando ei
tradidit Apostolus hominem in interitum carnis (I Cor. V, 5).
Valde enim disertus es contra gratiam Christi, et idoneus dicere
panegyricum satanae et angelis ejus, per quos multorum Deus judex
atque ultor est peccatorum, retribuens eis secundum opera sua, eos
ipsos pessimos et damnabiles spiritus puniendorum supplicia faciens,
qui bene justeque utitur et bonis et malis. Praedica igitur
iniquissimas potestates, quia per ipsas mala retribuuntur malis: qui
propterea concupiscentiam praedicas carnis, quia inobedientia retributa
est inobedientiae peccatoris. Lauda iniquum regem Saülem, quia et
ipse fuit poena peccantium, Domino dicente, Dedi tibi regem in ira
mea (Osee XIII, 11). Lauda daemonium quod rex ipse
patiebatur (I Reg. XVI, 14), quia et hoc poena fuerat
peccatoris. Lauda caecitatem cordis quae ex parte Israel facta est.
Nec tacetur quare : Donec plenitudo, inquit, Gentium intraret
(Rom. XI, 25). Nisi forte et istam poenam negabis esse,
quam, si lucis internae amator esses, non solum aliquam, sed valde
magnam poenam esse clamares. At ista caecitas fuit in Judaeis grande
incredulitatis malum et grandis causa peccati, ut occiderent
Christum. Istam caecitatem si poenam fuisse negaveris, similem te
perpeti etiam non confitens indicabis. Si autem poenam quidem fuisse,
sed peccati poenam non fuisse contendis; interim fateris quod unum
aliquid et peccatum esse possit et poena: si autem non est haec poena
peccati, profecto iniqua poena est, et injustum facis Deum, quo
jubente vel sinente; aut infirmum, quo non avertente, infligitur
innocenti . Quod si etiam poenam peccati esse concedis, ne hoc non
concedendo tu ipse corde caecus appareas; vide jam quod videre
nolebas, istam quam movisti solutam esse quaestionem: quia sicut
diabolus atque angeli ejus et mali reges, non solum ipsi peccatores
sunt, sed per justitiam Dei fiunt etiam supplicia peccatorum, nec
ideo laude sunt digni, quia poena ex illis justa infligitur dignis;
sic lex in membris repugnans legi mentis, non ideo ipsa juste agit,
quia ejus qui egit injuste poena fit justa. Et sicut caecitas cordis,
quam solus removet illuminator Deus, et peccatum est, quo in Deum
non creditur; et poena peccati, qua cor superbum digna animadversione
punitur; et causa peccati, cum mali aliquid caeci cordis errore
committitur: ita concupiscentia carnis, adversus quam bonus
concupiscit spiritus, et peccatum est, quia inest illi inobedientia
contra dominatum mentis; et poena peccati est, quia reddita est
meritis inobedientis; et causa peccati est, defectione consentientis
vel contagione nascentis.
9. Proinde omnia quae pro hac tua caeca et inconsiderata opinione
dixisti, qua carnis concupiscentiam eo ipso quod eam poenam diximus
esse peccati, non solum non vituperandam, verum etiam laudandam
putasti, quamlibet prolixa disputatione in eo fueris immoratus,
evanuisse certissimum est. Nam quod aisti, Si libido poena peccati
est, abjiciendam esse pudicitiam, ne rebellis in Deum castitas
illatam ab eo dicatur enervare sententiam, et caetera hujusmodi quae
hanc vanitatem consequentia atque hinc religata contexis: totidem
verbis de caecitate cordis errore simillimo dici potest, Si caecitas
cordis poena peccati est, abjicienda doctrina, ne rebellis in Deum
mentis illuminatio illatam ab eo dicatur enervare sententiam. Quod si
absurdissimum est dicere, quamvis sit caecitas cordis poena peccati;
eo modo absurdissimum est etiam quod ipse dixisti, quamvis sit libido,
id est, inobedientia carnis poena peccati. Quoniam caecitati cordis
debet resistere scientia, et libidini continentia: eam vero poenam
quae nec error est, nec libido, debet tolerare patientia.
Quapropter, quando Deo donante ex vera vivitur fide, ipse Deus
adest et menti illuminandae, et concupiscentiae superandae, et
molestiae perferendae. Hoc enim totum recte fit, quando fit propter
ipsum, id est, quando gratis amatur ipse: qualis amor nobis esse non
potest, nisi ex ipso. Alioquin quando sibi homo multum placet, et de
sua virtute confidit, si traditur in desideria superbiae suae, tanto
amplius augetur hoc malum, quanto magis ei cupiditates caeterae
cesserint, easque velut laudabilis hanc unam oblectando compresserit.
10. Quod ergo in aliis opusculis meis legisse te dicis, atque id
frustra refutare conatus es, esse nonnulla peccata quae poenae sint
etiam peccatorum (De Natura et Gratia, n. 25); deposito
vincendi studio diligenter attende, et invenies esse verissimum
secundum ea quae de cordis caecitate tractata sunt. Quid enim egisti,
quaeso te, quid egisti, commemorando apostolicum testimonium, quo ego
illud probavi, quod in alia mea disputatione legisti, quia de
quibusdam scripsit dicens, Tradidit illos Deus in reprobum sensum,
ut faciant quae non conveniunt? Hoc enim voluisti videri hyperbolicOs
dictum: quod fit cum ad permovendos animos, fidem rerum qui
sermocinatur, excedit. Ubi ergo id Apostolus fecerit, non graveris
ostendere. Cum inveheretur, inquis, in impiorum crimina, poenarum
ea nominibus aggravavit, quantumque pectori suo virtutum omnium
domicilio turpitudo horreret ostendens, non tam reos quam damnatos sibi
tales ait videri. Imo, sicut ipse loquitur, non sicut eum tu loqui
fingis, et damnatos demonstravit et reos, nec solum de praeteritis
reos propter quae damnatos, sed inde etiam reos unde damnatos. Nam
reos ostendit, ubi ait, Et coluerunt, et servierunt creaturae potius
quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Deinde
damnatos propter istum reatum: sequitur enim, Propter hoc tradidit
illos Deus in passiones ignominiae. Audis, propter hoc: et quaeris
inaniter, quomodo intelligendus sit tradere Deus, multum laborans,
ut ostendas eum tradere deserendo. Sed quomodolibet tradat, propter
hoc tradidit, propter hoc deseruit: et vides, ejus traditionem,
qualemlibet et quomodolibet intelligas, quae consecuta sint. Curavit
enim Apostolus dicere quanta poena sit a Deo tradi passionibus
ignominiae, sive deserendo, sive alio quocumque vel explicabili, vel
inexplicabili modo, quo facit haec summe bonus et ineffabiliter
justus. Nam feminae eorum; inquit, immutaverunt naturalem usum in
eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi
relinquentes naturalem usum feminae, exarserunt in appetitum suum in
invicem, masculi in masculos deformitatem operantes, et mercedem
mutuam, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Quid
hoc evidentius? quid apertius? quid expressius? Mercedem mutuam
recepisse dicit; utique damnatos ut tanta operarentur mala: et tamen
ista damnatio etiam reatus est, quo gravius implicantur. Ita et
peccata sunt ista, et poenae praecedentium peccatorum. Et quod est
mirabilius, etiam oportuisse dicit eos istam mutuam mercedem recipere.
Ita se habent etiam superiora verba Apostoli, quae ipse posuisti.
Immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis
corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in
immunditiam (Rom. VII, 23-28): et caetera quae sequuntur.
Et hic utique vides causam propter quam traditi sunt, sine ulla
ambiguitate monstratam. Dixit quippe quid mali ante fecissent, et
adjunxit, Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis
eorum. Proinde praecedentis est haec poena peccati; et tamen etiam
ipsa peccatum est, quod verbis consequentibus explicat.
11. Sed tu contra disserens, eo modo tibi videris istam solvisse
quaestionem, quia desideriis suis Apostolus traditos dixit. Jam enim
flagitiorum, inquis, desideriis aestuabant. Et adjungis, ac dicis:
Quomodo ergo per potentiam tradentis Dei putandi sunt in talia facta
cecidisse? Quid ergo plus factum est, obsecro te, aut ut quid
diceret, Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum; si jam erant
possessi quodam modo malis desideriis cordis sui? Numquid autem
consequens est, ut si habet aliquis cordis desideria mala, jam etiam
consentiat eis ad committenda eadem mala? Ac per hoc aliud est habere
mala desideria cordis, aliud tradi eis; utique ut consentiendo eis
possideatur ab eis, quod fit cum divino judicio traditur eis.
Alioquin frustra dictum est, Post concupiscentias tuas non eas; si
jam quisque reus est, quod tumultuantes et ad mala trahere nitentes
sentit eas, nec eas sequitur, si non eis traditur; exercens adversus
eas gloriosa certamina, si vivit in gratia. Quid tibi enim videtur,
qui observat quod scriptum est, Si praestes animae tuae
concupiscentias ejus, (quod quid est aliud, quam desideria ejus
mala?) faciet te gaudium inimicis et invidis tuis (Eccli.
XVIII, 30 et 31)? numquid jam iste reus est, habendo tales
animae concupiscentias, quas ei praestare non debet, ne in gaudium
veniat diabolo et angelis ejus, qui sunt inimici atque invidi nostri?
12. Cum ergo dicitur homo tradi desideriis suis, inde fit reus,
quia desertus a Deo cedit eis atque consentit; vincitur, capitur,
trahitur , possidetur. A quo enim quis devictus est, huic et servus
addictus est (II Petr. II, 19): et fit ei peccatum
consequens, praecedentis poena peccati. Annon est peccatum et poena
peccati, ubi legitur, Dominus enim miscuit illis spiritum erroris,
et seduxerunt Aegyptum in omnibus operibus suis, sicut seducitur
ebrius (Isai. XIX, 14)? Non est peccatum et poena peccati,
ubi Deo dicit Propheta, Quid errare fecisti nos, Domine, a via
tua; obtudisti corda nostra, ut non timeremus te (Id. LXIII,
17)? Non est peccatum et poena peccati, ubi rursus Deo dicitur,
Ecce tu iratus es, et nos peccavimus; propterea erravimus, et facti
sumus sicut immundi omnes (Id. LXIV, 5 et 6)? Non est
peccatum et poena peccati, ubi legitur de gentibus quas debellavit
Jesus Nave, quia per Dominum factum est, confortari cor eorum, ut
obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur (Josue XI,
20)? Non est peccatum et poena peccati quod non audivit Roboam rex
plebem bene monentem, quoniam, sicut Scriptura loquitur, Erat
conversio a Domino, ut statueret verbum suum quod de illo locutus est
in manu prophetae (III Reg. XII, 15)? Non est peccatum et
poena peccati in eo quod scriptum est, Amasiam regem Juda noluisse
audire Joam regem Israel bene monentem, ne procederet ad bellandum?
Sic enim legitur: Et non audivit Amasias, quoniam a Deo erat ut
traderetur in manus , quoniam quaesierunt deum Edom (II Paral.
XXV, 20). Et multa alia commemorare possumus, in quibus
liquido apparet, occulto judicio Dei fieri perversitatem cordis, ut
non audiatur quod verum dicitur, et inde peccetur, et sit ipsum
peccatum praecedentis etiam poena peccati. Nam credere mendacio, et
non credere veritati, utique peccatum est. Venit tamen ab ea
caecitate cordis, quae occulto judicio Dei, sed tamen justo, etiam
poena peccati monstratur. Quale est etiam illud quod ad
Thessalonicenses scribit Apostolus: Pro eo quod dilectionem
veritatis non receperunt, ut salvi fierent, et ideo mittet illis Deus
operationem erroris, ut credant mendacio (II Thess. II,
10). Ecce poena peccati, peccatum est. Utrumque claret,
breviter dictum est, aperte dictum est, ab eo dictum est, cujus alia
verba in tuam sententiam frustra detorquere conatus es.
13. Quid est autem quod dicis, Cum desideriis suis traditi
dicuntur, relicti per divinam patientiam intelligendi sunt, non per
potentiam in peccata compulsi? quasi non simul posuit haec duo idem
apostolus, et patientiam, et potentiam, ubi ait, Si autem volens
Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, attulit in multa
patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem (Rom. IX,
22). Quid horum tamen dicis esse quod scriptum est, Et propheta
si erraverit et locutus fuerit, ego Dominus seduxi prophetam illum,
et extendam manum meam super eum, et exterminabo eum de medio populi
mei Israel (Ezech. XIV, 9)? patientia est, an potentia?
Quodlibet eligas, vel utrumque fatearis; vides tamen falsa
prophetantis peccatum esse, poenamque peccati. An et hic dicturus
es, quod ait, Ego Dominus seduxi prophetam illum, intelligendum
esse, Deserui, ut pro ejus meritis seductus erraret? Age ut vis,
tamen eo modo punitus est pro peccato, ut falsum prophetando peccaret.
Sed illud intuere quod vidit Michaeas propheta, Dominum sedentem
super thronum suum, et omnis exercitus coeli stabat circa eum a dextris
ejus et a sinistris ejus. Et dixit Dominus: Quis seducet Achab
regem Israel, et ascendet, et cadet in Ramoth Galaad? Et dixit
iste sic, et iste sic. Et exiit spiritus, et stetit in conspectu
Domini, et dixit: Ego seducam eum. Et dixit Dominus ad cum: In
quo? Et dixit: Exibo et ero spiritus mendax in ore omnium
prophetarum ejus. Et dixit: Seduces, et praevalebis; exi et fac
sic (III Reg. XXII, 19-22). Quid ad ista dicturus
es? nempe rex ipse peccavit, falsis credendo prophetis. At haec ipsa
erat et poena peccati, Deo judicante, Deo mittente angelum malum;
ut apertius intelligeremus quomodo in Psalmo dictum sit, misisse iram
indignationis suae per angelos malos (Psal. LXXVII, 49).
Sed numquid errando, numquid injuste quidquam vel temere judicando,
sive faciendo? Absit: sed non frustra illi dictum est, Judicia tua
sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Non frustra exclamat
Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam
inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis
enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Aut
quis prior dedit illi, ut retribuatur ei (Rom. XI, 33-35)?
Nullum eligit dignum, sed eligendo efficit dignum ; nullum tamen
punit indignum.
|
|