|
14.
inquis,
|
“Apostolus, Bonitas Dei ad poenitentiam
te adducit.”
|
|
Verum est, constat; sed quem praedestinavit adducit:
quamvis ipse secundum duritiam suam et cor impoenitens, quantum ad
ipsum attinet, thesaurizet sibi iram in die irae et revelationis justi
judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Id. II,
4-6). Quantamlibet enim praebeat patientiam; nisi ipse dederit,
quis agit poenitentiam? An oblitus es quod idem ipse doctor ait, Ne
forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem; et
resipiscant a diaboli laqueis (II Tim. II, 25 et 26)? Sed
judicia ejus multa abyssus. Nos certe si eos, in quos nobis potestas
est, ante oculos nostros perpetrare scelera permittamus, rei cum ipsis
erimus: quam vero innumerabilia ille permittit fieri ante oculos suos,
quae utique, si noluisset, nulla ratione permitteret? et tamen justus
et bonus est. Et quod praebendo patientiam dat locum poenitentiae,
nolens aliquem perire (II Petr. III, 9), novit Dominus qui
sunt ejus (II Tim. II, 19), et omnia cooperatur in bonum,
sed his qui secundum propositum vocati sunt. Non enim omnes qui vocati
sunt, secundum propositum sunt vocati. Multi enim vocati, pauci vero
electi (Matth. XXII, 14). Qui ergo electi, hi secundum
propositum vocati. Unde et alibi dicit: Secundum virtutem Dei
salvos non facientis et vocantis vocatione sua sancta; non secundum
opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est
nobis in Christo Jesu ante saecula aeterna (II Tim. I, 8 et
9). Denique et hic cum dixisset, Omnia cooperatur in bonum his qui
secundum propositum vocati sunt: continuo subdidit, Quoniam quos ante
praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii ejus, ut sit
primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et
vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem
justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 28-30).
Hi sunt secundum propositum vocati. Ipsi ergo electi, et hoc ante
mundi constitutionem (Ephes. I, 4), ab eo qui vocat ea quae non
sunt tanquam sint (Rom. IV, 17). Sed electi, per electionem
gratiae. Unde dicit idem doctor et de Israel: Reliquiae per
electionem gratiae factae sunt . Et ne forte ante constitutionem mundi
ex operibus praecognitis putarentur electi, secutus est, et adjunxit:
Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est
gratia (Id. XI, 5, 6). Ex isto numero electorum et
praedestinatorum etiam qui pessimam duxerunt vitam, per Dei
benignitatem adducuntur ad poenitentiam, per cujus patientiam non sunt
huic vitae in ipsa scelerum perpetratione subtracti; ut ostendatur et
ipsis et aliis cohaeredibus eorum, de quam profundo malo possit Dei
gratia liberare. Ex his nemo perit, quacumque aetate moriatur.
Absit enim, ut praedestinatus ad vitam sine Sacramento Mediatoris
finire permittatur hanc vitam . Propter hos Dominus ait, Haec est
autem voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non
perdam ex eo (Joan. VI, 39). Caeteri autem mortales qui ex
isto numero non sunt, et ex eadem quidem massa ex qua et isti, sed
vasa irae facti sunt, ad utilitatem nascuntur istorum. Non enim
quemquam eorum Deus temere ac fortuito creat, aut quid de illis boni
operetur ignorat: cum et hoc ipso bonum operetur, quod in eis humanam
creat naturam, et ex eis ordinem saeculi praesentis exornat. Istorum
neminem adducit ad poenitentiam salubrem et spiritualem, qua homo in
Christo reconciliatur Deo, sive illis ampliorem patientiam, sive non
imparem praebeat. Quamvis ergo omnes ex eadem massa perditionis et
damnationis secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens, quantum ad
ipsos pertinet, thesaurizent sibi iram in die irae, quo redditur
unicuique secundum opera sua: Deus tamen alios inde per misericordem
bonitatem adducit ad poenitentiam, alios secundum justum judicium non
adducit. Habet enim potestatem adducendi et trahendi, ipso Domino
dicente, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum
(Joan. VI, 44). Numquid autem Achab regem sacrilegum et
impium adduxit ad poenitentiam; aut saltem per mendacem spiritum jam
seducto atque decepto, patientiam et longanimitatem praebuit? Nonne
in eo statim, propter quod erat seductus, morte rapiente completum est
(III Reg. XXII)? Quis eum dicat non peccasse, spiritui
credendo mendaci? quis dicat hoc peccatum poenam non fuisse peccati,
venientem de judicio Dei, ad quem legit mendacem spiritum, sive
missum, sive permissum? Quis horum aliquid dicit, nisi qui dicit
quod vult, et quod verum est audire non vult?
15. Quis vero ita desipiat, ut cum audierit quod in psalmo
canitur, Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori (Psal.
CXXXIX, 9): hoc dicat orasse hominem, ne Deus sit patiens
erga illum; si
|
“Deus non tradit ut mala fiant, nisi patientem
bonitatem praebendo cum fiunt ?”
|
|
Quid est autem quod quotidie
dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13); nisi
ut non tradamur concupiscentiis nostris? Unusquisque enim tentatur a
concupiscentia sua abstractus et illectus (Jacobi I, 14). An
forte hoc a Deo petimus, ut non sit erga nos patiens bonitas ejus?
Non ergo ejus invocamus misericordiam, sed potius iracundiam
provocamus. Quis ista sapiat sanus? imo quis vel furiosus haec
dicat? Tradit ergo Deus in passiones ignominiae, ut fiant quae non
conveniunt; sed ipse convenienter tradit: et fiunt eadem peccata, et
peccatorum supplicia praeteritorum, et suppliciorum merita futurorum:
sicut tradidit Achab in pseudoprophetarum mendacium; sicut tradidit
Roboam in falsum consilium (III Reg. XII). Facit haec miris
et ineffabilibus modis, qui novit justa judicia sua, non solum in
corporibus hominum, sed et in ipsis cordibus operari. Qui non facit
voluntates malas; sed utitur eis ut voluerit, cum aliquid inique velle
non possit. Exaudit propitius, non exaudit iratus: et rursus, non
exaudit propitius, exaudit iratus. Parcit propitius, non parcit
iratus: et rursus, non parcit propitius, parcit iratus: atque in his
omnibus bonus perseverat et justus. Sed ad haec quis idoneus (II
Cor. II, 16)? utique ad haec ejus perscrutanda et investiganda
judicia, quis homo idoneus, quem corruptibile aggravat corpus,
etiamsi habeat jam sancti Spiritus pignus?
16. Sed homo intelligens et acutus,
dicis
|
“esse
libidinem et laudis praeconio praedicandam, si eum qui Deo non
obedivit, non illi obediendo punivit.”
|
|
Si prudenter hic saperes,
profecto esse iniquitatem videres, qua pars inferior hominis repugnat
superiori atque meliori: et tamen juste iniquum suae carnis iniquitate
punitum, sicut est rex iniquus maligni spiritus iniquitate punitus.
An et ipsum malignum spiritum laudare disponis? Eia age, quid
moraris ? Decet enim te inimicum gratuitae Dei bonitatis, laudatorem
spiritus esse mendacis. Nec laborabis invenire quid dicas: laudes
ejus paratas habes, si haec ipsa in eum verba transtuleris, quae
posuisti in laude libidinis, velut consequentia sententiam meam, qua
ego dixi,
|
“Injustum enim erat ut obtemperaretur a servo suo, hoc est
a corpore suo, ei qui non obtemperaverat Domino suo”
|
|
(De Nuptiis
et Concupiscentia, lib 1, n. 7). Quod tu negans, et falsum
esse deridens, velut ostendere voluisti quae sequeretur absurditas;
tanquam ultricem peccati, si hoc ita est, libidinem laudans. Certe
istum mendacem spiritum quia impium regem, sicut merebatur, fallendo
traxit ad mortem, non negas iniquitatis ultorem. Ecce ego et hic
dico, Injustum enim erat ut qui non crediderat Deo vero, non
deciperetur a falso. Lauda ergo et istius justitiam falsitatis, et
dic quae dixisti in laude libidinis:
|
“Quia nihil ea potest
laudabilius aestimari, si iniquitatem ulta commissi est , si
vindicavit injuriam Dei, et quia ita consortium peccati non habuit,
ut officium vindicantis assumeret.”
|
|
Omnia haec secundum tuos
acutissimos sensus, recte dicuntur et in illius immundi spiritus laude
. Ergo praeconium vocis tuae in simili causa, aut mendaci redde
spiritui, aut contumaci tolle libidini.
17. Quid fugis ad obscurissimam de anima quaestionem? In paradiso
ab animo quidem coepit elatio, et ad praeceptum transgrediendum inde
consensio, propter quod dictum est a serpente, Eritis sicut dii
(Gen. III, 5): sed peccatum illud homo totus implevit. Tunc
est caro facta peccati, cujus vitia sanantur sola similitudine carnis
peccati. Ut ergo et anima et caro pariter utrumque puniatur, nisi
quod nascitur, renascendo emundetur ; profecto aut utrumque vitiatum
ex homine trahitur, aut alterum in altero tanquam in vitiato vase
corrumpitur, ubi occulta justitia divinae legis includitur. Quid
autem horum sit verum, libentius disco quam dico, ne audeam docere
quod nescio. Hoc tamen scio, id horum esse verum, quod fides vera,
antiqua, catholica, qua creditur et asseritur originale peccatum, non
esse convicerit falsum. Ista fides non negetur: et hoc quod de anima
latet, aut ex otio discitur; aut, sicut alia multa in hac vita, sine
salutis labe nescitur. Magis enim curandum est, sive in parvulis,
sive in grandibus, quo anima sanetur auxilio, quam quo vitiata sit
merito: quae tamen si vitiata negabitur, nec sanabitur.
18. Illud sane cur dixeris, excogitare non potui, in eo quod
commemorasti dixisse Apostolum, Et tenebris oppletum est insipiens
cor eorum (Rom. I, 21). Addidisti enim,
|
“notandum esse,
quoniam insipientiam causam dicat omnium malorum.”
|
|
Hoc quidem dixisse
Apostolum non satis constat. Sed non inde contendo: tu potius cur
hoc dixeris quaero. An forte quia parvuli non recte dicuntur
insipientes, quia nondum sapientiae possunt esse participes, ideo
nullum malum eis inesse vis credi, quod esse consequens arbitraris, si
malorum omnium causa insipientia est? Sed si disputatione subtilissima
et elimatissima opus est, ut sciamus utrum primos homines insipientia
superbos, an insipientes superbia fecerit: nunc propter id quod inter
nos agitur, quis ignorat omnes homines, quicumque sapientes fiunt, ex
insipientibus fieri? Nisi forte aliqui ex praeconibus Mediatoris
magna ejus multumque insolita gratia ad sapientiam, non ex
insipientia, sed ex infantia transire potuerint . Quod si natura sine
fide Mediatoris fieri posse contenditis, arcanum virus panditis
haeresis vestrae. Nihil enim vos agere apparet tanta defensione et
laude naturae, nisi ut Christus gratis mortuus sit (Galat. II,
21); cujus nos dicimus fidem quae per dilectionem operatur (Id.
V, 6), etiam natura insipientibus opitulari. Sunt enim qui tanta
cordis obtunsitate nascuntur, ut similiores pecoribus quam hominibus
esse videantur: quorum tantae fatuitatis quae in illis naturalis
apparet, non potestis ullum dicere meritum, qui nullum esse dicitis
originale peccatum. Quis autem non quotidie probet testibus rebus
humanis, parvulum prius nihil sapere, deinde crescendo vana sapere,
et postea si ad sapientium sortem pertinet, recta sapere; atque ita ab
infantia ad sapientiam per insipientiam mediam pervenire? Quapropter
humana natura quae jacet in parvulis, cui laudibus vestris salvatorem
tanquam sana sit invidetis, quemadmodum prius proferat insipientiae
quam sapientiae fructum videtis, et radicis ejus vitium videre non
vultis; aut videtis, quod pejus est, et negatis.
|
|