|
19. Deinde aliis verbis meis interpositis calumniaris,
|
“quod ego
mihi ipse contrarius fuerim, qui cum dixissem inobedienti homini poenam
inobedientiam sui corporis redditam, continuo alia membra corporis
nominatim expresserim, dicens, quod ad nutum nostrae serviant
voluntati ”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 7)?
Hoc ego dixi, genitalibus utique exceptis, quae corporis nomine
nuncupavi: ac per hoc, et corpus voluntati servit in aliorum motione
membrorum; et corpus voluntati non servit in motibus genitalium. Non
sunt ergo verba mea inter se contraria, quamvis te patiantur, vel non
intelligendo, vel alios intelligere non sinendo, contrarium. Si enim
pars corporis non posset nomine corporis nuncupari, non diceret
Apostolus, Mulier non habet sui corporis potestatem, sed vir:
similiter et vir non habet sui corporis potestatem, sed mulier (I
Cor. VII, 4). Ipsa utique membra appellans corporis nomine,
quibus discernitur sexus peragiturque concubitus. Quis est enim qui
dicat, virum sui potestatem corporis non habere, si in his verbis
Apostoli totum corpus intelligas, quod constat omnibus membris? Ac
per hoc ego secundum Apostolum, etiam solum genitale membrum nomine
corporis nuncupavi, quod non voluntate, sicut manum vel pedem, sed
libidine moveri agnoscit sensus humanus, qui te deridet in rebus
manifestis impudentes nebulas excitantem, ut nos diutius de pudendis
rebus cogat et necessitas loqui, et honestas circumloqui. Sed qui
verba mea legit, quae refellere niteris, eisque te insidiantem
perspicit, sufficit mihi quia loco illo quid dixerim corpus
intelligit.
20. Verum tu qui me verbis meis repugnasse dixisti, quod esse
falsissimum videbit quisquis te audito ea relegerit, et Apostolum
genitalia nomine corporis appellasse recoluerit: tu ergo qui in me
quasi sententias meas inter se pugnantes notasti, et momordisti,
expone quemadmodum tibi ipse constiteris, nec tibi ipse restiteris,
ubi primum dixisti,
|
“Cum ventum fuerit ut filii seminentur, ad
voluntatis prorsus nutum membra in hoc opus creata famulari; et nisi
eorum impedimenta, aut de infirmitate, aut de immoderatione
proveniant, servire animi imperio :”
|
|
postea vero,
|
“hoc genus motus
in his habendum putasti, quae multa in nostro corpore ordine suo ac
dispensatione secreta, voluntatis non imperium, sed consensum
requirunt .”
|
|
Ubi quidem perspicuae veritati ex aliqua parte
cessisti: sed illud quod prius dixeras delere debuisti. Quomodo enim
secundum priorem sententiam tuam,
|
“ad voluntatis prorsus nutum
ista,”
|
|
de quibus agimus,
|
“membra famulantur, atque imperio animi
serviunt;”
|
|
si secundum posteriorem sententiam tuam,
|
“sicut fames et
sitis et digestio, non voluntatis imperium, sed consensum
requirunt?”
|
|
Multum quidem laborasti, ut haec invenires, quae contra
te potius quam contra me diceres: sed in tali causa non tibi esset
necessarius labor, si adesset pudor. Quid enim prodest, quia
dicis,
|
“et de rebus loqui talibus horrore
prohiberi, sed necessitate compelli;”
|
|
quando non erubuisti sententiam
tuam relinquere scriptam, contra quam tu ipse perspicua veritate
turbatus, mox aliam sententiam protulisti? Quanquam et ipsa
commemoratio verecundiae tuae nimis inverecunda est. Sed ideo mihi
placet, quia contra te loquitur. Homo es enim, qui non erubescis
libidinem laudare, et erubescere te dicis de libidinis motibus
disputare.
21. Quid autem magnum fuerat intueri, quod posteaquam dixi,
|
“Ut
alia membra moveantur positum in potestate est;”
|
|
continuo subjeci,
quando ab impedimentis corpus liberum habemus et sanum? Somnus enim
quando invitos premit, et lassitudo, utique impedimenta sunt, quibus
membrorum agilitas impeditur. Deinde quod aisti,
nec in eam partem
sequi membra quam volumus, si ita velimus ut habitus ipse non
patitur:
non attendisti propterea me praedixisse,
ut ad opera sibi
congrua moveantur; ac per hoc si ea volumus flectere quo eorum natura
non patitur, ad opera sibi non congrua non sequuntur. Tamen quando ea
sequentia voluntario motu agimus, libidinis adjutorio non egemus: et
cum ab eis movendis cessare volumus, continuo cessamus, nec contra
voluntatem nostram stimulis libidinis excitantur.
22. Sane quod dicis,
|
“etiam genitalia servire animi imperio;”
|
|
novam quamdam libidinem dicis, aut forte nimis antiquam, qualis et in
paradiso esse potuisset, si nemo peccasset. Sed quid hinc tecum
agam, quando posterioribus verbis et hoc tollis, quibus dicis,
|
“non
moveri haec ad animi imperium, sed potius exspectare consensum?”
|
|
Nec
tamen ideo debes istam libidinem fami vel aliis molestiis nostris
comparare. Quod enim nemo cum vult esurit, aut sitit, aut digerit;
indigentiae sunt istae reficiendi vel exonerandi corporis, quibus
subveniendum est, ne laedatur, aut occidat: numquid autem laeditur
aut occidit corpus, si libidini non adhibeatur assensus? Discerne
ergo mala quae per patientiam sustinemus, ab eis malis quae per
continentiam refrenamus. Nam et illa mala sunt, quae in corpore
mortis hujus potuimus experiri. Quantae autem et quam tranquillae
potestatis essemus etiam de his motibus, quibus alimenta sumuntur et
digeruntur, in illa felicitate paradisi, quis possit ut certum est
indagare, quis ut dignum est explicare? Ubi absit ut credamus,
aliquid fuisse unde sensum nostrum, sive intrinsecus, sive extrinsecus
aut dolor pungeret, aut labor fatigaret, aut pudor confunderet, aut
ardor ureret, aut algor stringeret, aut horror offenderet.
23. Quid, quod istam pulcherrimam famulam tuam, quam me pudet
assidue vel vituperando nominare, te autem praedicare non pudet,
|
“commendatiorem fieri putas, quod ei serviunt, ut ardentius
excitetur, etiam caeterae corporis partes, sive oculi videntes ad
concupiscendum, sive alia membra in osculis et amplexibus?”
|
|
Aures
quoque hominis quomodo ei subderes invenisti, et erexisti ejus
vetustissimum quidem, sed plane gloriosissimum titulum, commemorans
quod in expositione Consiliorum suorum Tullius posuit:
|
“Quia cum
vinolenti adolescentes tibiarum etiam cantu, ut fit, instincti,
mulieris pudicae fores frangerent; admonuisse tibicinam, ut spondeum
caneret, Pythagoras dicitur: quod cum illa fecisset, tarditate
modorum et gravitate cantus illorum furentem petulantiam resedisse .”
|
|
Vides ergo quam congruentius ego dixerim, sui juris hanc esse quodam
modo, cui servitur ab aliis sensibus, ut in opus suum dignetur
assurgere, vel a sua commotione requiescere. Hoc enim ego ideo dixi,
quia, sicut ipse confessus es,
|
“consentitur ei potius quam
imperatur.”
|
|
Nam et quod
|
“aliis concitatur stimulis, vel modulamine
frangitur et sedatur,”
|
|
sicut ipse prosequeris, profecto non fieret,
si serviret hominis voluntati. Feminae autem, quas ab isto motu
immunes facis, quamvis possint virili concupiscentiae subjacere, et
quando non patiuntur suam; tamen quantum ejus etiam ipsae sufferant
impetum, cui repugnat decus honestasque castarum, interrogetur Joseph
(Gen. XXXIX). Debuisti sane homo ecclesiasticus ecclesiastica
musica potius quam Pythagorica commoneri, quid Davidica cithara
egerit in Saüle, quando malo spiritu vexabatur, et tangente citharam
sancto ab illa molestia respirabat (I Reg. XVI): ne ideo bonum
aliquid existimes concupiscentiam carnis, quia nonnunquam musicis
cohibetur sonis.
|
|