|
24. Quod autem dicis exclamans,
|
“O quam digne Jeremias cum
prophetarum choro et sanctorum omnium exclamaret, Quis dabit capiti
meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum”
|
|
(Jerem. IX, 1)?
ut insipientis populi peccata defleret! quia Ecclesia Christi
doctores Pelagiani erroris expellit. Si flere salubriter velles, hoc
fleres, quod illo es implicatus errore, eisque te lacrymis ab eadem
nova peste dilueres. An ignoras, vel oblitus es, vel considerare
detrectas, Ecclesiam sanctam, unam, catholicam, etiam paradisi
significatam fuisse vocabulo? Quid ergo miramini, si de isto paradiso
foras mittimini, qui legem quae est in membris nostris, repugnans legi
mentis, in illum paradisum vultis inducere, de quo foras a Domino
missi sumus, nec ad eum redire poterimus, nisi hanc in isto paradiso
vicerimus? Si enim non ista concupiscentia quam delendis repugnat legi
mentis, nullum adversus eam certamen quisquam sanctus exercet. Tu
autem confessus es, adversus istam quam tueris, exercere sanctos
(Supra, lib. 3, n. 42). Ipsa est
igitur quae repugnat legi mentis in corpore mortis hujus, de qua se
gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum liberari dicebat
Apostolus (Rom. VII, 23-25). Sentisne jam tandem,
gratiae hujus inimici quanto sint fonte lacrymarum plangendi, et ne
alios ad interitum secum trahant, quanta pastoralis curae observatione
vitandi? Vos enim
ista novitate eam quae in omnibus est
haereticis,
|
“occidui temporis pravitatem.”
|
|
Vos
qui ipsius fidei supra quam mores aedificandi sunt, molimini
fundamenta subvertere. Vos
quos laudare non
pudet, contra quod pugnat et pudor. Hoc potius audire debet
Ecclesia, quae virgo dicitur, ut vos caveat; hoc matronae, hoc
virgines sacrae, hoc omnis pudicitia christiana. Non enim, sicut
insimulas,
|
“cum Manichaeis dicunt, inesse carni suae mali
necessitatem:”
|
|
quod malum illi substantiale, et Deo coaeternum esse
mentiuntur: sed dicunt sane cum Apostolo, Video aliam legem in
membris meis, repugnantem legi mentis meae; esse tamen eam sub animi
potestate, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in
mortis corpore castigandam, in morte corporis resolvendam, in corporis
resurrectione et mortis morte sanandam. Tenent enim sanctam
professionem, non solo habitu vestis, sed et mentis et corporis,
resistendo concupiscentiae carnis, quod hic fieri potest; non ea
prorsus carendo, quod hic fieri non potest. Hoc ergo audiant, ut
donec illa careant, vos caveant. Nam si ab omnibus sanctis quaeras,
tanquam in sancto auditorio duobus recitare cupientibus, utrum
vituperatorem, an laudatorem malint audire libidinis; quid de illis
responsurum putas, continentium laborem, conjugatorum pudorem, omnium
castitatem? Itane vero abjicerent ab auribus suis libidinis
vituperationem, et libenter audirent libidinis laudem? Non usque adeo
putandum est perisse frontem de rebus , ut hoc dedecus, nisi in tali
forte auditorio fieret, ubi te recitaturo considentibus discipulis suis
magister Coelestius aut Pelagius praesideret.
|
|