|
25. Hinc ad alia verba mea transis, ubi dixi:
|
“Hunc itaque motum
ideo indecentem, quia inobedientem, cum illi primi homines in sua
carne sensissent, et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis
eadem membra texerunt: ut saltem arbitrio verecundantium velaretur,
quod non arbitrio volentium movebatur; et quoniam pudebat quod
indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat”
|
|
(De Nuptiis et
Concupiscentia, lib. 1, n. 7). His verbis meis propositis,
hoc te jam destruxisse in secundi tui libri disputatione, et in hujus
tertii, cui nunc respondeo, parte superiore, inani jactatione
commemoras. Nunc autem, quia istum
libidinis dixi
|
“ideo
indecentem, quia inobedientem;”
|
|
dixisse me vis putari,
|
“non eam
corpori, non animo esse subjectam, sed fera virtute semper
indomitam.”
|
|
At ego illam virtutem nunquam dixi esse, sed vitium.
Quod si non movetur concupiscendo, quid est quod adversus eam castitas
dimicat continendo? ubi sunt illa quae adversus eam confessus es
exerceri sanctorum
Quantum ergo attinet ad
pudicitiam, quod ejus libidinis expugnatione, oppressione,
frenatione, et ad nihil illicitum permissione servetur, hoc dicis quod
ego: sed quod expugnandum, opprimendum, refrenandum est, ne ad
illicita rapiat, quibus inhiare non cessat, bonum esse tu dicis, non
ego. Quis autem nostrum verum dicat, judicent casti, auscultantes
non linguae tuae, sed experientiae suae. Judicet Apostolus,
dicens, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis
meae.
26.
inquis,
|
“iidemque Venustiani haeretici
similes Manichaeis, dicunt a lumbis usque ad pedes diabolum fecisse
corpus hominis, superiores vero partes Deum velut supra basem aliquam
collocasse: adduntque nihil ab hominis studio requiri, quam ut anima
quam in stomacho et capite habitare dicunt, munda servetur: pubem vero
si omnium flagitiorum sordibus oblinatur, aiunt ad suam non pertinere
curam. Ita semper,”
|
|
inquis,
|
“ut ipsi libidini turpiter serviant,
titulum ei propriae potestatis affigunt. Cujus cognatione
sententiae,”
|
|
posuisse me in libro meo asseris:
|
“Arbitrio
verecundantium velabatur, quod non arbitrio volentium movebatur; et
quod non serviens voluntati, suo jure corpus libido succendat.”
|
|
Numquid ideo vim veritatis effugere poteris, quia nobis calumniando
importas socios falsitatis? Quod enim ego in libro meo posui, cui
cedere utinam quam resistere maluisses, longe distat ab istis
Paternianis seu Venustianis. Ego enim secundum catholicam fidem,
totum hominem, totam scilicet animam totumque corpus ejus Deo summo et
vero tribuo creatori: diabolum autem dico humanam vel aliquid ejus non
creasse, sed vitiasse naturam; contraque ipsam diabolicam plagam,
quae Dei opitulatione sananda est, donec ab ea penitus liberemur,
nobis esse pugnandum: nec animam qua corpus vivit, universam mundam ,
quantum in hac vita mundus homo est, posse servari, si concupiscentiae
carnis ad flagitia perpetranda et quaeque immunda consenserit. Quantum
ergo pertinet ad istam calumniam tuam, numquid habes adversus ista quae
dicas? Quod si parum est, ecce damno et anathematizo ea quae
Paternianos seu Venustianos sentire dixisti; addo etiam Manichaeos:
utrosque cum caeteris haereticis exsecror, damno, anathematizo,
detestor. Quid quaeris amplius? Exue te calumniis, viribus
luctare, non fraudibus. Responde unde sit, cui nisi repugnetur,
nulla castitas custoditur. Non est certe natura atque substantia,
secundum Venustianos et Manichaeos: si nec vitium naturae est, quid
est? Exsurgit, opprimo; renititur, refreno; repugnat, expugno.
In tota anima et toto corpore conditorem habeo pacis Deum: quis in me
seminavit hoc bellum? Solve, Apostole, quaestionem, atque
responde: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per
peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt (Rom. V, 12). Sed non vult Julianus. Et ad
hoc, Apostole beate, responde: Si quis vobis annuntiaverit praeter
quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9).
27. Sed
sicut dicis,
|
“invictum esse libidinis
malum, profitebor me esse turpitudinis advocatum: si autem dixero,
malum me quidem hoc naturale dixisse, sed quod vinci possit, id est,
possit caveri;”
|
|
protinus tu ex alia parte sententiae tuae tripudias.
inquis,
|
“omne vitare peccatum, cum
possunt vincere concupiscentiae malum. Si enim libido naturale malum
est, et vincitur amore virtutis; multo magis”
|
|
dicis
|
“illa omnia
vitia superari, quae de sola voluntate contingunt.”
|
|
Jam multis modis
ad ista vestra, et saepe responsum est. Quia dum hic vivimus, ubi
caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem
(Galat. V, 17), quantumlibet in isto conflictu superiores
simus, nec membra nostra exhibeamus arma iniquitatis peccato,
obedientes desideriis ejus (Rom. VI, 13, 12); tamen ut
taceam de corporis sensibus, et in rebus, quibus licite utimur,
subrepentis voluptatis excessibus, in ipsis certe nostrae cogitationis
motibus et affectibus si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos
seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).
Frustra igitur in alia tuae sententiae parte tripudias: nisi forte
sententiam Joannis apostoli sacrilega praesumptione repudias. Quod
autem nunc agitur, naturalem esse libidinem et ego dico, quia cum illa
nascitur omnis homo; et tu multo amplius, qui dicis quod cum illa sit
conditus primus homo. Item vincendam esse libidinem, atque ut
vincatur ei resistendum esse et repugnandum, et ego dico, et tu, ne a
me audias quod mihi ipse dixisti,
|
“profiteri te turpitudinis
advocatum, si libidinem negaveris esse vincendam:”
|
|
quae utique non
vincitur, si nullum cum ea geritur bellum. Cum igitur libidinem et
naturalem esse, et vinci posse, ambo dicamus; utrum bonum vincamus,
an malum, ipsa inter nos vertitur quaestio. Sed vide quam sis
absurdus, qui et sic hostem vis expugnare libidinem, et de malo ejus
non vis finire quaestionem; ut si te in concupiscentiae diabolus
adversitate non vicerit, vincat te in perversitate sententiae.
28. Adhuc non evigilas, ut intelligas nostram naturam non esse,
sed vitium, contra quod virtute pugnamus? Neque enim bono bonum, sed
bono utique malum vincimus. Considera cum quo vincat, cum quo
vincatur. Quando enim libido vincit, vincit et diabolus: quando
libido vincitur, et diabolus vincitur. Quem ergo vincit libido, et a
quo vincitur, hostis est ejus: cum quo autem vincit et vincitur,
auctor est ejus. Rogo te, oculos aperi, et cerne quae aperta sunt.
Nulla pugna est sine malo. Quando enim pugnatur, aut bonum pugnat et
malum, aut malum et malum, aut si duo bona inter se pugnant, ipsa
pugna est magnum malum. Quod in corpore quando contingit, ut ea
quibus constat, id est humidum et siccum, calidum et frigidum,
quamvis sint inter se contraria, pacem secum concordiamque non
teneant, morbi aegrotationesque nascuntur. Et quis audeat dicere,
aliquid eorum non esse bonum; cum omnis creatura Dei bona sit, et
benedicant in hymno trium puerorum frigus et aestus Dominum (Dan.
III, 67)? Quae inter se contraria, servant tamen pro rerum
incolumitate concordiam: cum vero in nostro corpore discrepant,
seseque invicem oppugnant, valetudo turbatur. Et hoc totum, sicut
ipsa mors, de peccati illius propagatione descendit. Neque enim et
haec quisquam dixerit, si nemo peccasset, nos in illa beatitudine
paradisi fuisse passuros. Sed aliae sunt rerum corporalium
qualitates, quae secum a contrariis temperantur ut bene valeamus; et
cum sint in diverso genere bonae, tamen cum discordant, malam
valetudinem faciunt; et aliae sunt animae cupiditates, quae propterea
carnis dicuntur, quia secundum carnem anima concupiscit, cum sic
concupiscit, ut ei spiritus, id est pars ejus melior et superior,
debeat repugnare. Denique ista vitia non medicos ullos corporum
quaerunt, sed gratia Christi medicante curantur: prius, ut reatu non
teneant; deinde, ut conflictu non vincant; postremo, ut omni ex
parte sanata nulla omnino remaneant. Proinde cum mala concupiscere
malum sit, et bona concupiscere bonum sit, atque hoc bellum quamdiu
hic vivitur non quiescat, cum caro concupiscit adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem; quis me liberabit de corpore mortis hujus,
nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum? Cui gratiae
nimis inimicum dogma horrescimus vestrum.
29. Sed vir fortissimus, nocturnorum et si non administrator,
certe exhortator praedicatorque bellorum,
dicis
|
“opinionem, qua creditur in paradiso ad nutum voluntatis
genitalia potuisse servire.”
|
|
Tanto enim tibi, tanquam viro casto,
effeminatior videtur esse animus, quanto plus habet potestatis in
corpus. Sed ecce non vobiscum de libidinis absentia praesentiave
contendimus, nec dilectionem quam debere vos ei videmus, offendimus;
saltem ipsam subdite voluntatis imperio in illo felicitatis loco.
Auferte inde evidentissimam pugnam, quae fit ejus motioni mente
renitente: auferte inde turpissimam pacem, quae fit ejus dominationi
mente serviente. Et certe, quia non eam talem videtis, qualem ibi
constituere, si ratione non revocamini, pudore cogimini, in ea qualis
nunc est vitium originale fatemini; cui si servimus perimus, cui
repugnamus ne serviamus. Ecce quod laudas, nec times ne tibi potius
admoneas esse dicendum, quod ad flagitia concites homines, ne
resistant concupiscentiae, quam sicut bonum naturale commendas. Quid
enim te adjuvat, quod reprehendere videris ejus excessum, cujus
approbas motum? Tunc enim excedit licitum limitem, quando ejus
motibus ceditur. Mala est tamen et quando non ceditur; quia malo
resistitur, ne bonum castitatis intereat, si huic malo non
resistatur. Quam tu cum bonam naturaliter dicis, astute illi semper
consentiendum esse decernis; ne renisu improbo repugnetur naturali
bono. Ita quippe potest facillime vera esse etiam illa vestra
sententia, qua dicitis hominem sine peccato esse si velit. Non est
enim quomodo faciat quod non licet, quando licet quidquid libet, quia
bonum est quod naturaliter libet. Si ergo adsunt, voluptatibus
perfruatur: si autem non adsunt, ipsis earum cogitationibus, sicut
Epicuro visum est, oblectetur, et erit sine peccato, nec se ullo
fraudabit bono: nec cujuscumque doctrinae opinionibus resistat
naturalibus motibus, sed, sicut ait Hortensius,
|
“tunc obsequatur
naturae, cum sine magistro senserit quid natura desideret”
|
|
(Ciceronis dialogus, cui nomen Hortensius). Non enim potest quae
bona est desiderare quod malum est, aut negandum est bonae aliquod
bonum. Fiat itaque totum quod desiderat libido bona, ne ipse sit
malus qui resistit bono.
30. Non hoc dico, inquies, et injustum est ut aliud me suspiceris
sentire quam loquor. Noli ergo facere quod pati non vis, et dicere
|
“quod invitemus ad dulcia furta, quibus Apostolum recitamus
dicentem, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum”
|
|
(Rom. VII, 18). Etsi enim non hic perficiunt bonum quod
volunt, ut non concupiscant; faciunt tamen bonum, ut post
concupiscentias suas non eant (Eccli. XVIII, 30). Si enim
vos castitatem vobis videmini docere, cum dicitis, Noli vinci a
bono, sed vince in bono bonum; quanto magis eam nos docemus, cum
dicimus, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII,
21)? Vide quam sit injustum, ut nos quod vituperamus expugnare non
credas, qui te credi non vis eo frui velle quod laudas. Quomodo casti
esse non possunt inimici libidinis, si casti esse possunt et ejus
amici? Quod ergo negantes originale peccatum, et invidentes parvulis
salvatorem Jesum, legem peccati repugnantem legi mentis introducere
vultis et in paradisum ante peccatum, hoc in vobis isto opere
confutamus. Eorum quae non videmus in vobis nec audimus ex vobis,
nolumus esse judices: nihil nostra interest, quid in occulto agant
aperti libidinis laudatores.
|
|