|
31. Cum vero aliis verbis meis propositis, illam distinctionem
meam, quam de nuptiis et concupiscentia priorum hominum posui,
dicens,
|
“Quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est
connubii bonum; quod vero prius confusione texerunt, hoc est
concupiscentiae malum”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1,
n. 8): sic refellendam putasti, ut diceres,
|
“fieri non posse ut
quod bonum est non habeat communem cum eo laudem, sine quo esse non
potest;”
|
|
ita volens unam eamdemque laudem nuptiis et libidini esse
communem: quomodo corruat ista tua velut definitiva sententia,
paulisper attende. Primum, quod universitas rerum quam condidit
Deus, non potest esse sine malis, nec ideo tamen mala communem laudem
possunt habere cum bonis. Deinde, si
|
“fieri non potest ut quod bonum
est non habeat communem cum eo laudem, sine quo esse non potest;”
|
|
profecto et quod malum est, fieri non potest ut non habeat communem cum
eo vituperationem, sine quo esse non potest. Vituperemus igitur opera
Dei, sicut vituperamus mala quae sine illis esse non possunt. Nullum
enim malum est nisi in aliquo opere Dei, nec sine illo esse omnino
alicubi potest. Vitupera ergo, ut te non longius mittam, membra
humana, sicut vituperas adulteria, quae sine illis membris esse non
possunt. Quod si non facis, ne tibi quoque ipsi manifestus insanus
appareas: potest igitur nuptiarum bonum non habere laudem communem cum
libidine, sine qua esse nunc non potest; sicut quodlibet malum potest
non habere communem vituperationem cum opere Dei, sine quo esse
nunquam potest. Sicut autem ista definitio tua falsa et inanis est,
ita omnia quae ex illa tanquam consequentia nexuisti.
32.
sane nunquam ego
sicut
insimulas, dixi. Ambo eam et debere et posse dicimus
vinci: sed tu tanquam bonum repugnante alio bono, ego tanquam malum
repugnante bono; et tu viribus propriis, ego gratia Salvatoris, ut
non alia reproba cupiditate, sed Dei charitate vincatur, quae non
viribus nostris diffunditur in cordibus nostris, sed per Spiritum
sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).
33.
autem
|
“illorum hominum pudendisque coopertis
frustra te”
|
|
commemoras
|
“aliquid Apostolo attestante monstrasse.”
|
|
Tu enim
dicis, quae ille dicit inhonesta: unde jam
quantum satis visum est, disputavimus . Tu itaque frustra refugis
rursus ad Balbum, atque philosophorum litteras : quasi Balbus te
faciat loquentem, quando de illa confusione primorum hominum non potes
invenire quid dicas. Si autem in quibusdam veris sententiis saltem
philosophorum litteris cederes, non surdo corde illud audires, quod
voluptates illecebras atque escas malorum, et vitiosam partem animi
dixerunt esse libidinem . Nam quod in nostro corpore loca digestionis
Balbus remota dixit a sensibus, ideo verum est, quoniam sensus
nostros ea quae digerimus non alliciunt, sed offendunt: propterea pars
qua egeruntur, naturaliter aliis partibus altrinsecus prominentibus
occultatur, sicut etiam tunc erant quando nudi non confundebantur, qui
post peccatum continuo non occulta, sed plane in promptu posita membra
texerunt. Quibus quanto magis non horrore offendebatur, sed
delectatione alliciebatur aspectus, et movebat susceptam tuam; tanto
magis ea tegere ad pudoris officium pertinebat.
34. Quod autem
|
“de claudicatione et perventione”
|
|
dixi (De
Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 8), si fraude non agis,
non intellexisti. Non enim
|
“perventionem accipi volui hominem qui
nascitur de concubitu conjugali,”
|
|
quod me sensisse arbitraris aut
fingis: sed perventionem dixi quod bonum habent in fine officii sui
nuptiae, etiamsi nullus inde nascatur. Seminare quippe ad virum
pertinet, excipere ad feminam. Huc usque conjuges opere suo possunt.
Ad hoc dixi sane sine claudicatione non posse, hoc est, sine
libidine, perveniri. Ut autem concipiatur fetus atque nascatur,
divini est operis, non humani: qua tamen intentione ac voluntate,
etiam illud bonum quod ad earum opus pertinet, peragunt nuptiae. Sed
quia ipse fetus damnationi nascitur, si non renascatur; eo usque
pertendunt, non operis sui velut ambulationis, sed voluntatis fine
christiana conjugia, ut regenerandos generent: propter quod in eis
vera, hoc est, Deo placens est pudicitia. Sine fide enim
impossibile est Deo placere (Hebr. XI, 6).
|
|