LIBER SEXTUS


CONSPECTUS

Libro Juliani quarto, ejusque in reliquam partem prioris libri de Nuptiis et Concupiscentia cavillationibus et calumniis respondet. Nasci hominem cum peccato confirmat ex Baptismo parvulorum, ex Apostoli verbis ad Romanos et ad Corinthios, ex ritu exorcismi et exsufflationis quae fit cum parvuli baptizantur. Ostendit oleae et oleastri exemplum apposite datum, ut intelligatur quomodo ex parentibus regeneratis ac justis nascantur filii peccatores et regenerandi. Peccatum originale in primis parentibus voluntarium esse, ac nobis quidem alienum proprietate actionis, nostrum tamen contagione propaginis. Hujus peccati merito fieri, ut tantis ab infantia miseriis atteratur genus humanum, utque parvuli sine regenerationis gratia morientes excludantur a regno Dei. Sanctificationem per Baptismum nunc et animae et ipsi corpori conferri, non tamen auferri hac in vita corruptionem corporis, quae ipsam quoque aggravat animam. Docet quomodo concupiscentia maneat actu, praetereat reatu. Pauli apostoli testimonia, perverse a Juliano exposita, revocat ad catholicum intellectum. Ad extremum Ezechielis auctoritatem, qua ille abutebatur, secundum legitimum sensum interpretatur.