|
24.
inquis,
|
“quomodo peccatum personae illi juste
possit adscribi, quae nec voluit peccare, nec potuit.”
|
|
Aliud est
perpetratio propriorum, aliud alienorum contagio peccatorum, quantum
quidem ad suae cujusque vitae pertinet actionem. Nam si vos sententiam
rectam in vestrum tortum sensum torquere nolletis, audiretis Apostolum
hoc breviter explicantem, qui unum dixit fuisse in quo omnes
peccaverunt. In illo uno mortui sunt omnes, ut moreretur alius unus
pro omnibus. Unus enim pro omnibus mortuus est: ergo omnes mortui
sunt (II Cor. V, 14), pro quibus Christus mortuus est.
Nega igitur Christum etiam pro parvulis mortuum, ut eximas eos de
numero mortuorum, hoc est, de contagio peccatorum.
inquis,
|
“ut res arbitrii conditioni seminum misceatur?”
|
|
Si fieri non posset, non esset unde parvulos nondum de corpore
egressos mortuos diceremus. Quia si Christus et pro ipsis mortuus
est, ergo et ipsi mortui sunt: quoniam si unus pro omnibus mortuus
est, ergo omnes mortui sunt. Audisne, Juliane? haec Apostoli
verba, non mea sunt. Quid a me quaeris,
cum videas factum esse quocumque modo, si Apostolo credas aliquo
modo, qui de Christo et de his pro quibus mortuus est Christus,
mentiri potuit nullo modo?
25. Potest autem dici Deus ab alio, quales estis, perverso, sed
errore diverso; potest prorsus dici Deus, quod nos sentire de
parvulis dicis,
|
“ad inimici sui lucrum semper industrius;”
|
|
quia eos
quos novit, non ad tempus sub diabolo futuros, sed cum illo semper
arsuros, non desinit creare, nutrire, vestire, eisque pertinacissima
iniquitate peccantibus vitam salutemque subministrare. Sed facit hoc
Deus quomodo sciens bene uti et bonis et malis; cujus majestatis
usibus, non solum eos quos premit aut decipit, sed nec se ipsum
malignitatis ullius arte diabolus subtrahit. Ac per hoc non pertinent
ad diabolum, qui eruuntur de diaboli potestate: qui vero ad eum
pertinent, in Dei, sicut ipse, sunt potestate.
26. Quam vanum est igitur, quod acutule te dixisse arbitraris,
quasi asseramus,
|
“hoc inter se foedus iniisse diabolum et Deum, ut
quidquid perfunditur, Deus; quidquid nascitur, diabolus sibi
vindicet: ea tamen lege,”
|
|
sicut dicis,
|
“ut ipsam commixtionem quam
diabolus instituit, Deus obnoxia virtute fecundet?”
|
|
Prorsus nec
instituit diabolus commixtionem, quoniam esset et si nemo peccasset;
sed ita esset, ut tua ibi suscepta vel nulla esset, vel inquieta non
esset: nec obnoxia virtute, sed libera et potentissima Deus fecundat
uteros feminarum, etiam vasa diabolica parituros. Sicut enim
hominibus malis, ita et seminibus ex origine vitiatis, in quibus bona
est ab illo creata substantia, incrementum, formam, vitam,
salutemque largitur gratuita bonitate, nulla necessitate, insuperabili
potestate, irreprehensibili veritate. Cum ergo utrumque in potestate
sit Dei, et quod perfunditur scilicet, et quod nascitur, a cujus
potestate alienus nec ipse diabolus invenitur, tu duo ista quomodo
posuisti? Utrum melius esse voluisti nasci quam perfundi? An melius
esse perfundi, quia ibi est et nasci? Non enim perfundi poterit qui
natus non fuerit. An utrumque aequa lance perpendis? Si nasci putas
esse melius, regenerationi spirituali facis injuriam, cui generationem
carnalem sacrilego errore praeponis. Non enim frustra crederis
noluisse dicere, Quod renascitur; sed,
ut
quoniam diabolum et Deum quasi partes inter se fecisse per nostrum
sensum demonstrare cupiebas, partem Dei faceres verbi vilitate
viliorem. Potuisti enim dicere, Quod renascitur; potuisti, Quod
regeneratur; potuisti postremo, Quod baptizatur; hoc enim verbum ex
graeco latina consuetudo sic habet, ut non soleat alibi nisi in
Sacramento regenerationis intelligi. Nihil horum dicere voluisti,
sed elegisti verbum quo fieret contemptibile quod dicebas. Nemo enim
legentium praeferre posset natum renato, vel regenerato, vel
baptizato; sed facile putasti natum praeferri posse perfuso. Si autem
quantum distat coelum a terra, tanto melius est perfundi ut portetur
hominis imago coelestis, quam nasci ut portetur hominis imago terreni
(I Cor. XV, 49); evanuit jam tua ista invidiosa partitio.
Neque enim mirandum est, si coelestis hominis imaginem, quae sacra
perfusione suscipitur, sibi vindicat Deus; imaginem vero terreni
hominis terrena labe sordentem sinit esse sub diabolo: donec ad
suscipiendam coelestis hominis imaginem renascatur in Christo.
27. Porro si perfundi et nasci aequali abs te pensantur examine, ut
ideo parvuli nondum renati non credantur esse sub diabolo, ne partes
aequales inter se Deus et diabolus facere videantur, si Deus sibi
perfusos, diabolus autem vindicat natos: profecto quia secundum istum
sensum tantum valet perfundi quantum valet nasci, superfluum
persuadetis esse perfundi; quoniam, quod tantumdem valet, sufficit
nasci. Et tamen agimus gratias, quia non hoc putatis. Non enim ad
regnum Dei natos, nisi perfundantur, admittitis: atque ita perfundi
multo melius judicatis esse quam nasci. Jam itaque vobis ipsi reddite
rationem, ne putetis indignum, ut qui non admittuntur in regnum Dei,
sint sub illo qui cecidit de regno Dei; et qui non habent vitam, sint
sub illo qui perdidit vitam. Non autem habere parvulos vitam, nisi
habeant Christum (quem procul dubio habere non possunt, nisi
induerint eum, eo modo quo scriptum est, Quotquot in Christo
baptizati estis, Christum induistis [Galat. III, 27]): non
ergo eos habere vitam, nisi habeant Christum, Joannes evangelista
testatur, dicens in Epistola sua, Qui habet Filium, habet vitam;
qui non habet Filium, vitam non habet (I Joan. V, 12).
Merito ergo intelliguntur mortui qui non habent vitam, pro quibus est
Christus mortuus ut habeant. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo
omnes mortui sunt. Ideo autem mortuus est, sicut legitur ad
Hebraeos, ut per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis,
id est, diabolum (Hebr. II, 14). Quid ergo mirum, si
parvuli, quamdiu mortui sunt, antequam incipiant eum habere qui
mortuus est pro mortuis, sub eo sunt qui potestatem habet mortis?
|
|