|
28. Enumeras quae fides vere non dubitet christiana; in quibus ea
commemoras, quae pene omnia praedicamus et nos, et de quibus nullo
modo dubitandum esse censemus; usque adeo ut etiam illud quod dicis,
|
“Sine opere liberi arbitrii nullum hominis esse posse peccatum,”
|
|
verum esse fateamur. Non enim et hoc esset peccatum, quod originale
traheretur, sine opere liberi arbitrii, quo primus homo peccavit, per
quem peccatum intravit in mundum, et in omnes homines pertransiit
(Rom. V, 12). Quod autem dicis,
|
“Alienis peccatis alterum
obnoxium non teneri;”
|
|
interest quatenus recte possit intelligi.
Neque nunc ago, quod peccavit David, et pro peccato ejus tot hominum
millia ceciderunt (II Reg. 24); et quod de anathemate contra
interdictum quia usurpavit unus, in eos qui hoc non fecerant, nec
factum fuisse noverant, vindicta processit (Josue VII): alia
disputatio est, neque nunc tenere nos debet, de hoc genere peccatorum
sive poenarum. Parentum autem peccata modo quodam dicuntur aliena, et
rursus modo quodam reperiuntur et nostra: aliena quippe proprietate
sunt actionis, nostra sunt autem contagione propaginis. Quod si
falsum esset, profecto grave jugum super filios Adam, a die exitus de
ventre matris eorum (Eccli. XL, 1), nullo modo justum esset.
29. Quod autem Apostolum dixisse commemoras, Omnes nos
manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque
propria corporis sui prout gessit, sive bonum, sive malum (II
Cor. V, 10); quomodo in parvulis accipis? utrum et ipsi ante
tribunal Christi manifestabuntur, an non? Si non manifestabuntur,
quid te adjuvat ista sententia, quando ad eos non pertinet, quorum
nunc agitur causa? Si autem manifestabuntur, quomodo reportat eorum
quisque quod gessit, qui nihil gessit; nisi quia pertinet ad eos,
quod per corda et ora gestantium, sive credunt, sive non credunt?
Propria corporis sui enim dixit, quod ad unumquemque in se ipso jam
viventem pertinet. Nam quomodo reportat bonum, ut intret in regnum
Dei, si hoc reportat quisque quod gessit; nisi quia pertinet ad
parvulum etiam quod per alterum gessit, id est, credidit? Sicut
itaque quod credidit, pertinet ad eum, ut reportet bonum, hoc est,
percipiat Dei regnum: sic ad eum pertinet etiam, si non credidit, ut
reportet condemnationis judicium; quia evangelica est et ipsa sententia
, Qui non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Et
Apostolus dicendo, Omnes nos manifestari oportet, ut recipiat
unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum; nihil voluit
intelligi medium. Vide ergo quam importune nolis parvulum de alieno
peccato reportare malum, et velis eum de alieno recte facto reportare
bonum, non qualecumque, sed Dei regnum. Alienum quippe opus est cum
credit per alterum, sicut alienum opus fuit cum peccavit in altero.
Nec nos dubitamus quia Baptismate delictum omne mundetur, sed
renascendo quisque mundatur. Quod ergo non adimit nisi regeneratio,
non cessat trahere generatio.
30. Sane dicendo
|
“concupiscentiam non usquequaque animo
rebellem,”
|
|
procul dubio confiteris rebellem: et supplicium non
fateris, quo adversus te ipsum bellum geris?
inquis,
|
“parvulorum creator Deus talium, quales Dei manibus digni sunt;”
|
|
et addis,
Nonne te pietate et Dei
laudatione vincere videtur, qui dixerit etiam pulchra et sana opera
decere manus Dei? Et tamen multi deformes, multi morbidi, multi
horridi monstrosique nascuntur; nec ideo illam totam substantiam,
omnesque partes ejus, et quidquid in ea substantialiter existit et
vivit, potuit creare nisi bonus et verus Deus .
31. Jubes ut asseram,
|
“quemadmodum in Christo, id est in virtute
ejus, creatos parvulos sibi audeat diabolus vindicare.”
|
|
Tu assere,
si potes, quomodo sibi, non obscure, sed aperte vindicet parvulos,
quos immundi spiritus vexant. Si ei traditos dicis: videmus ambo
supplicium, tu dic meritum; ambo cernimus poenam, tu qui nulla mala
merita dicis ex parentibus trahi, cum Deum justum ambo fateamur,
demonstra ista poena dignam si potes in infantibus culpam. An vero non
agnoscis etiam hoc ad illud grave jugum pertinere, quod est super
filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem
sepulturae in matrem omnium? Sub quo jugo diversis cladibus ita
conteritur genus humanum, ut appareat hoc quod ex filiis irae fiunt
homines tanquam pignore accepto filii misericordiae, in futurum
saeculum praeparari: in hoc autem saeculo a die ortus usque in diem
obitus, etiam ipsos sub eodem gravi jugo conteri. Quandoquidem etiam
baptizati parvuli inter alia mala vitae hujus nonnunquam et istos
daemonum patiuntur incursus; quamvis eruti de potestate tenebrarum, ne
ab eis trahantur in supplicium sempiternum.
32. Iterum dicis, quod jam quidem dixisti, atque respondi
(Supra, lib. 3, nn. 8, 9), sed etiam nunc non debeo
praeterire,
|
“Quod cum Deus parvulis nihil de proprio tam boni quam
mali merentibus gloriam regenerationis attribuit, hoc ipso eos ad suam
curam, ad suum jus, ad suum dominium pertinere docet, quod eorum
voluntatem ineffabilis praevenit beneficii largitate.”
|
|
Quid igitur
eum offenderunt, quos pariter innocentes, mundos, a se ad imaginem
suam creatos, innumerabiles ab isto munere alienat, nec eorum
voluntatem hujus ineffabilis praevenit beneficii largitate, separans
tot imagines suas a regno suo? Si hoc eis non erit malum, non ergo
amabunt regnum Dei tot innocentes imagines Dei. Si autem amabunt,
et tantum amabunt, quantum innocentes amare debent regnum ejus, a quo
ad ipsius imaginem creantur, nihilne mali de hac ipsa separatione
patientur? Postremo, ubilibet sint, quomodolibet sint sub Deo
judice, qui nec fato premitur, nec personarum acceptione corrumpitur;
in illius regni felicitate non erunt, ubi erunt qui pariter nihil boni
malive meruerunt. Sed si nihil meruissent mali, nunquam privarentur
in communi causa communione tanti boni. In eis ergo, ut saepe
diximus, irae vasis notas facit, secundum Apostolum, Deus divitias
gloriae suae in vasa misericordiae (Rom. IX, 22, 23), ne
glorientur tanquam de meritis vitae suae, cum cognoscunt hoc sibi
justissime reddi potuisse, quod vident reddi paribus consortibus mortis
suae .
33. Si ergo recte vis sapere, etiam de parvulis sape quod ait
Apostolus de Deo Patre, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et
transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13): et
illud alterum, Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut
et caeteri (Ephes. II, 3). Omnes enim eruuntur de potestate
tenebrarum et filii irae erant, qui peccato moriuntur. Omnes autem ut
Deo vivant, peccato moriuntur, qui in morte Christi baptizantur.
Omnes porro in morte ejus baptizantur, quicumque baptizantur in
Christo. Ergo quia et parvuli baptizantur in Christo, peccato
moriuntur, et a potestate tenebrarum, ubi natura filii irae fuerant,
eruuntur. Quod autem dicis,
|
“Ubi ait Apostolus, natura filii
irae, posse intelligi, Prorsus filii irae:”
|
|
nonne hinc admoneri
debuisti, antiquam contra vos defendi catholicam fidem; quia non fere
invenitur latinus codex, si non a vobis nunc incipiat emendari, vel
potius in mendum mutari, ubi non natura sit scriptum ? Quod utique
cavere debuit interpretum antiquitas, nisi etiam fidei haec esset
antiquitas, cui vestra coepit resistere novitas.
|
|