|
34. Sed homo egregius, in grege non vis esse vulgari. Rursus enim
sententiam vulgi respuis, post tanta, quibus eum reddita ratione
adversus me concitaveras gravius, quam in te fuerat concitatus. Sed
nimirum tua disputata considerans, nihil te talibus argumentis apud
populum in catholicae fidei veritate et antiquitate fundatum agere
potuisse vel posse sensisti. Unde ad eum spernendum contumacia rursus
ora convertis, ejusque partes quibus constat, non immerito vobis
Christianorum infensissima multitudo, singillatim describendo et
deridendo percurris, in quibus et
|
“auditoriales scholasticos”
|
|
tangis, et dicis contra me clamaturos,
(Cicero, Oratione 1 in Catil. et act. 6 in Verrem)! et tamen
vulgi judicium reformidas, ubi tam clamosos tibi suffragatores invenire
potuisti, qui Tullianis me vocibus territent; quod
|
“aliunde quam
unde totum est, esse putem genitalem corporis partem.”
|
|
Quibus ego
cum retulero, Non hoc dico, mentitur: libidinem culpo, non membra;
vitium denoto, non naturam: iste autem qui mihi apud vos calumniatur,
audet in Ecclesia Christi ante magistrum in coelo sedentem recitare
libidinis laudem; quod ei recitandum, si vobiscum studeret,
magistrorum nemo proponeret, ne offenderet omnium vestrum pudorem:
nonne alia in te Tulliana vere convenientia verba convertent, dicentes
tibi,
|
“Ex hac parte pudor pugnat, abs te petulantia; hinc
continentia, illinc libido”
|
|
(Idem, Oratione 2 in Catilinam).
35. Nescio quos etiam quasi desertores dogmatis vestri ad fidem
catholicam conversos arguis vel reversos. Quos tamen significasti ita
te metuere, ut eorum nomina exprimere non auderes; ne forte audientes
abs te sua falsa crimina, mox tibi, si non vera, certe credibiliora
reponerent. Quod quidem quicumque sunt isti, si graviter sapiunt,
non facerent, et parcerent tibi secundum apostolum, non reddentes
maledictum pro maledicto (I Petr. III, 9). Tu autem saltem
illum monentem ne dedigneris audire, de cujus litteris exclamare te
libuit,
Saltem, inquam, ipsum audi,
|
“ut
quantum a rerum turpitudine abes”
|
|
si tamen abes,
|
“tantum te a
verborum libertate sejungas; et ea in alteros ne dicas, quae cum tibi
falso objecta sint, erubescas.”
|
|
Talia te sane in istos nescio quos
dixisse qui legunt, sciant , qualia in aliquibus omnino non novimus,
quos in proposito continentiae recessisse a Pelagianis haereticis
novimus. Tui vero vel tuae quales sint nihil mea interest, quos tu
vel quas tu sic fallis, ut dicas me definire,
|
“nec in carioso quidem
corpore libidinem posse frenari.”
|
|
Imo quia frenari posse et frenari
oportere decerno, ideo malum intelligo. Quod qui negat malum,
viderit quomodo habeat bonum, cui repugnantem, velit nolit, fatetur
frenandam esse libidinem. Ego itaque non solum a senibus, verum et a
juvenibus dico libidinem posse frenari: sed multum miror a
continentibus libidinem posse laudari.
36. Quis autem nostrum dicit,
|
“Malum hoc quod parvuli
originaliter trahunt, sine substantia in qua est, aut esse posse, aut
unquam fuisse?”
|
|
Quod tanquam dicamus, ita quaeris dialecticos
judices, et irrides vulgum, quasi ad ipsum te judicem adducam, a quo
judicari ista non possunt: quae tu si non didicisses, Pelagiani
dogmatis machina sine architecto necessario remansisset. Si vis
vivere, noli amare sapientiam verbi, qua evacuatur crux Christi (I
Cor. I, 17). Quomodo de aliis substantiis in alias substantias
vel bonae vel malae transeant qualitates, non migrando, sed
afficiendo, jam libro superiore tractavimus (Supra, lib. 5, n.
51). Si vulgi spernis judicium, illos judices intuere, quos tibi
duobus prioribus meis libris luculentissima in Ecclesia Christi
praeditos auctoritate proposui.
|
|