|
37. Quale est autem, quod beatae memoriae Zosimum Apostolicae
Sedis episcopum, ut in tua pravitate persistas, praevaricationis
accusas? Qui non recessit a suo praecessore Innocentio, quem tu
nominare timuisti; sed maluisti Zosimum, quia egit primitus lenius
cum Coelestio: quoniam se in his sensibus vestris si quid
displiceret, paratum esse dixerat corrigi, et Innocentii litteris
consensurum esse promiserat.
38. Memento sane quemadmodum de constituendo episcopo dissensionem
populi Romani insultabundus objectas . Quod abs te quaero, utrum
homines sua fecerint voluntate. Quod si negas, quomodo liberum
defendis arbitrium? Si autem fateris, quomodo eam vocas
atque a vestro dogmate exorbitas, dum putari divinitus
vindicatus affectas? An tandem aliquando concedis, quod
obstinatissima contentione negaveras, occulto Dei judicio fieri, ut
in ipsis hominum voluntatibus inveniatur aliquid, quod et peccatum sit
et poena peccati? Hoc enim nisi in ista tua sententia sapuisses,
nullo modo factum hominum ultionem Dei esse dixisses. Sed quando ante
annos plurimes tale ibi quiddam de beato Damaso et Ursicino contigit,
nondum Pelagianos Ecclesia Romana damnaverat.
39. Dicis,
|
“me quoque ipsum innovasse sensus meos, et initio
conversionis meae hoc sensisse quod tu.”
|
|
Sed fallis, aut falleris,
sive calumniando his quae nunc dico, sive non intelligendo, vel potius
non legendo ea quae tunc dixi. Nam ego per unum hominem in mundum
intrasse peccatum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines
pertransisse, in quo peccaverunt omnes (Rom. V, 12); ab initio
conversionis meae sic tenui semper, ut teneo. Exstant libri quos
adhuc laicus recentissima mea conversione conscripsi, etsi nondum sicut
postea sacris Litteris cruditus, tamen nihil de hac re jam tunc
sentiens, et ubi disputandi ratio poposcerat dicens, nisi quod
antiquitus discit et docet omnis Ecclesia: in has videlicet magnas
manifestasque miserias, in quibus homo vanitati similis factus est, ut
dies ejus sicut umbra praetereant (Psal. CXLIII, 4), et sit
universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6),
merito peccati originalis genus humanum fuisse collapsum; unde non
liberat nisi qui dixit, Veritas liberabit vos (Joan. VIII,
32); et, Ego sum veritas (Id. XIV, 6); et, Si vos
Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Id. VIII,
36). Non enim a vanitate nisi veritas liberat; sed secundum
gratiam, non secundum debitum; per misericordiam, non per meritum.
Sicut enim judicii fuit ut vanitati subjiceremur; ita misericordiae
est ut veritate liberemur, et ipsa bona merita nostra nonnisi Dei dona
esse fateamur.
|
|