|
40. Jam nunc illam tuam discutiamus calumniam, qua me dixisse
criminaris,
|
“baptizatos ex parte mundari. Quod melius”
|
|
dicis
|
“meis
sermonibus apparere:”
|
|
eosque sermones meos, quibus hoc apparere posse
asseveras, considerandos in tua disputatione proponis. Ago gratias,
nempe isti sunt:
inquam,
|
“concupiscentia non est
nuptiis imputanda, sed toleranda. Non enim est ex naturali connubio
veniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum. Propter hanc
ergo fit, ut etiam de justis et legitimis nuptiis filiorum Dei, non
filii Dei, sed filii saeculi generentur: quia et hi qui generant, si
jam regenerati sunt, non ex hoc generant quo filii Dei sunt, sed ex
quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est: Filii hujus
saeculi generant et generantur”
|
|
(Luc. XX, 34).
|
“Ex quo
itaque sumus adhuc filii hujus saeculi, exterior homo noster
corrumpitur, ex hoc et hujus saeculi filii generantur : ex quo sumus
filii Dei, interior renovatur de die in diem”
|
|
(II Cor. IV,
16).
|
“Quamvis et ipse exterior per lavacrum sanctificatus sit, et
spem futurae incorruptionis acceperit, propter quod et templum Dei
merito dicitur”
|
|
(I Cor. III, 16)
|
“: sed hoc non solum
propter praesentem sanctificationem, sed propter illam spem dictum
est, de qua dicitur, Et nos ipsi primitias habentes spiritus
ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri”
|
|
(Rom. VIII, 23).
|
“Si ergo redemptio corporis nostri
secundum Apostolum exspectatur, profecto quod exspectatur adhuc
speratur, nondum tenetur”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib.
1, nn. 19, 20). Nihil habent haec verba mea quod non in se
baptizatus agnoscat, qui cum Apostolo dicit: Et ipsi in
nobismetipsis ingemiscimus. Unde et alibi ait: Etenim qui sumus in
hac habitatione, ingemiscimus gravati (II Cor. V, 4). Quo
pertinet etiam illud, quod in libro Sapientiae legimus: Corpus enim
corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum
multa cogitantem (Sap. IX, 15). Sed tu tanquam in coelo jam
inter Angelos immortaliter habitans, verba infirmitatis et
mortalitatis irrides; et ea exponens non secundum meum sensum, sed
secundum dolum tuum, dixisse me affirmas,
|
“quod gratia non perfecte
hominem novum faciat.”
|
|
Non hoc dico: attende quod dico. Gratia
perfecte hominem novum facit; quandoquidem et ad corporis
immortalitatem plenamque felicitatem ipsa perducit. Nunc etiam
perfecte innovat hominem, quantum attinet ad liberationem ab omnibus
omnino peccatis, non quantum ad liberationem attinet ab omnibus malis,
et ab omni corruptione mortalitatis, qua nunc corpus aggravat animam.
Unde est gemitus, quem suum quoque confitetur Apostolus dicens, Et
ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Sed ad illam quoque perfectionem
quae speratur, eodem Baptismate, quod hic accipitur, pervenitur.
Non autem omnes filii saeculi filii sunt diaboli, quamvis omnes filii
diaboli filii sint saeculi. Sunt enim etiam filii Dei, qui tamen
adhuc filii sunt saeculi; propter quod et conjugio copulantur: sed
filios Dei carne non gignunt, quia et ipsi ut essent filii Dei, non
ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate
carnis, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Sanctificatio
ergo per Baptismum etiam nunc confertur et corpori, non tamen nunc
corruptio ejus aufertur, quae ipsam quoque aggravat animam. Et ideo
quamvis casta sint corpora, cum desideriis peccati membra non
serviunt, propter quod ad templum Dei pertinere coeperunt: est tamen
quod gratia in tota ista aedificatione perficiat, quamdiu caro
concupiscit adversus spiritum ut motus malos qui refrenandi sunt
incitet, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17) ut
sanctitas perseveret.
|
|