|
41. Quis autem nescit quod nobis egregius doctor inculcas,
|
“ideo
dici carnem concupiscere, quia carnaliter anima concupiscit?”
|
|
Non
enim sine anima ulla potest esse carnis concupiscentia. Nam utique
concupiscere viventis sentientisque naturae est: ita ut non desit
concupiscentia, quam spadonum quoque castitas frenet; minus quidem
laboriosa, quia ubi materiam de qua operetur non invenit, minus
adversus eam libido consurgit: est tamen, pudiceque comprimitur, ne
concumbendi quamvis irritus ipse conatus, in eam turpitudinem veniat,
propter quam Calligonum Valentiniani junioris eunuchum gladio novimus
ultore punitum, meretricis confessione convictum. Neque enim et in
libro Ecclesiastico adhiberetur inde similitudo, atque diceretur,
Videns oculis et ingemiscens, quasi spado complectens virginem et
suspirans (Eccli. XXX, 21); nisi et ipsi moverentur
concupiscentiae carnalis affectibus, licet destituti carnis
effectibus. Motibus igitur suis anima quos habet secundum spiritum,
adversatur aliis motibus suis quos habet secundum carnem; et rursus,
motibus suis quos habet secundum carnem, adversatur aliis motibus suis
quos habet secundum spiritum: et ideo dicitur, caro concupiscere
adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Sed propter hoc et de
ipsa anima dictum est, Renovatur de die in diem (II Cor. IV,
16). Neque enim ipsa in sanctitate non proficit, cum magis
magisque minuit eas, quibus non consentit, carnales cupiditates. Jam
baptizatis quippe dicebat Apostolus, Mortificate membra vestra quae
sunt super terram. Ibi et fornicatio, et mala concupiscentia, et
avaritia nominatur (Coloss. III, 5). Quomodo ergo mortificat
jam baptizatus fornicationem, quam non jam perpetrat, et secundum te
|
“nec habet aliquid quod mortificet?”
|
|
Quomodo, inquam, obtemperat
Apostolo dicenti, Mortificate fornicationem; nisi cum desideria ejus
quibus non consentit expugnat, quae in bene proficientibus , et omnino
non fornicantibus, nec consensione, nec opere, etsi non desunt,
tamen quotidie minuuntur? Hoc agitur in templo Dei, quando adjuvante
Deo agitur quod praecepit Deus. Opera spiritus eriguntur, opera
carnis mortificantur. Si enim secundum carnem vixeritis, inquit,
moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
Et ut scirent se hoc non facere nisi gratia Dei, continuo subdidit:
Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom.
VIII, 13, 14). Ac per hoc quicumque aguntur Dei spiritu,
ipsi facta carnis mortificant spiritu.
42. Habent ergo jam baptizati quid agant in se ipsis, hoc est, in
Dei templo, quod aedificatur hoc tempore, ut dedicetur in fine.
Aedificatur autem post captivitatem , sicut hujus rei est index
titulus psalmi, ejecto scilicet foras qui captivaverat inimico. In
ordine quippe Psalmorum, quod mirum videri potest, prior est psalmus
dedicationis domus, et posterior aedificationis. Sed dedicationis
ideo prior est, quia illam domum cantat, de qua ejus architectus ait,
Solvite templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud (Joan.
II, 19). Iste autem posterior, quando domus aedificabatur post
captivitatem, Ecclesiam prophetavit. Denique et sic incipit:
Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra
(Psal. XCV, 1, 2). Nemo igitur ita desipiat, ut
unumquemque baptizatum ideo existimet jam esse perfectum, quia dictum
est, Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III,
17): et, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est
Spiritus sancti, quem habetis a Deo (Id. VI, 19)? et in
alio loco, Nos enim templum Dei vivi sumus (II Cor. VI,
16): et caetera hujusmodi. Jam enim hoc vocatur; et cum
aedificatur, mortificantur hic membra nostra, quae sunt super terram.
Quamvis enim jam peccato mortui, Deo vivamus: est tamen quod in
nobis mortificemus, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore,
ad obediendum concupiscentiis ejus (Rom. VI, 11 et 12); a
quibus nos solvit, ne his essemus obnoxii, plena atque perfecta
remissio peccatorum, et remanserunt in nobis cum quibus gerantur bella
castorum. Ex his est et illa qua pudicus bene utitur conjugatus: sed
cum bene fit, de malo nascitur bonum non sine malo; et ideo
renascitur, ut liberetur a malo. Quod enim Deus creat et homo
generat, profecto bonum est in quantum homo est: sed ideo non sine
malo, quia sola regeneratio solvit a malo, quod trahit generatio de
primo magnoque peccato.
43. Sic autem incredibile vis videri,
|
“quod in utero baptizatae,
cujus corpus est templum Dei, formatur homo futurus sub diabolo, nisi
Deo renascatur ex Deo:”
|
|
quasi non majoris admirationis sit, quod
Deus et ubi non habitat operatur. Non enim habitat in corpore subdito
peccatis (Sap. I, 4): et tamen operatur hominem in utero
meretricis. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil
inquinatum in eum incurrit (Id. VII, 24 et 25). Et quod
multo est mirabilius, aliquando adoptat in filium, quem format in
utero immundissimae feminae; et aliquando non vult esse suum filium,
quem format in utero suae filiae. Ille quippe ad baptismum nescio qua
provisione pervenit; iste repentina morte non pervenit. Atque ita
Deus, in cujus potestate sunt omnia, facit esse in Christi
consortio, quem formavit in diaboli domicilio; et non vult esse in
regno suo, quem formavit in templo suo. Aut si vult, cur non facit
quod vult? Non enim quod soletis de majoribus dicere, Deus vult, et
parvulus non vult. Certe hic ubi fati nulla est immobilitas, nulla
fortunae temeritas, nulla personae dignitas, quid restat nisi
misericordiae veritatisque profunditas? Ut sciamus et ex hoc
incomprehensibili comprehendamus, juxta duos homines, unum per quem
peccatum intravit in mundum, alterum qui tollit peccatum mundi, omnes
filios concupiscentiae carnalis undecumque nascantur, ad jugum grave
filiorum Adam merito pertinere; et ex his omnes filios gratiae
spiritualis undecumque nascantur, ad jugum suave filiorum Dei sine
merito pervenire. Proinde conditionem suam gerit, qui in alterius
corpore, quod est templum Dei, ita construitur, ut non ideo sit et
ipse templum Dei, quia aedificatur in templo Dei. Matris quippe
corpus ut esset templum Dei, gratiae beneficium est, non naturae:
quae gratia non conceptione, sed regeneratione confertur. Nam si ad
matris corpus id quod in ea concipitur pertineret, ita ut ejus pars
deputaretur; non baptizaretur infans, cujus mater baptizata est aliquo
mortis urgente periculo, cum eum gestaret in utero. Nunc vero cum
etiam ipse baptizatur, non utique bis baptizatus habebitur. Non
itaque ad maternum corpus, cum esset in utero, pertinebat: et tamen
creabatur in templo Dei non templum Dei. Ita in femina fideli
creatus est infidelis, et in eum parentes infidelitatem trajecerunt,
quam non habebant quando ex ipsis natus est, sed tunc habebant quando
et ipsi similiter nati sunt. Trajecerunt ergo, quod jam non erat in
eis, propter semen spirituale quo regenerati sunt; sed erat in eorum
carnali semine, quo eum generaverunt.
44. Quamvis itaque sacro Baptismate sanctificetur et corpus; ad
hoc tamen sanctificatur, ut per remissionem peccatorum non solum
praeteritis peccatis omnibus, verum etiam ipsi quae inest carnis
concupiscentiae non sit obnoxium; cui necesse est obnoxius omnis homo
nascatur, etiam moriturus obnoxius, si non renascatur. Ubi ergo me
audisti sive legisti dicentem,
|
“non innovari homines per Baptismum,
sed quasi innovari; non liberari, sed quasi liberari; non salvari,
sed quasi salvari?”
|
|
Absit ut ego inanem dicerem gratiam lavacri
illius, in quo renatus sum ex aqua et spiritu, qua liberatus sum a
reatu omnium peccatorum, vel quae nascendo traxeram, vel quae male
vivendo contraxeram: qua liberor ut sciam ne intrem in tentationem, a
concupiscentia mea abstractus et illectus, atque ut exaudiar dicens cum
consortibus meis, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI,
12); qua liberabor, ut spero, in aeternum, ubi jam nulla lex in
membris meis repugnet legi mentis meae (Rom. VII, 23). Non
igitur ego inanem facio Dei gratiam: sed tu ejus inimicus inanem
quaesisse videris jactantiam, ut in tuam disputationem introduceres
Epicurum,
|
“qui negavit esse corpus deorum, sed tanquam corpus; nec
sanguinem, sed tanquam sanguinem”
|
|
(Cicero, lib. 3 de Natura
deorum); et hac occasione de philosophorum litteris ad rem quae inter
nos agitur non pertinentibus, tanto ineptius quanto velut doctius
delirares. Quis autem nostrum dicit,
|
“Quidquid in praesenti saeculo
agitur, esse culpandum;”
|
|
cum hic ipse Christus tanta egerit bona,
sed ut nos erueret de praesenti saeculo malo?
|
|