|
45. Quam porro diligenter et congruenter exponas apostolicum
testimonium, ubi ait, Spe salvi facti sumus, et caetera, usque ad
redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 24, 23), operae
pretium est intueri. Dicis enim quod
|
“illa resurrectio non peccata
dimittat aliquorum, sed expurget merita singulorum. Reddit enim
unicuique,”
|
|
inquis,
nec tamen dicis,
secundum quae opera sua regnum Dei parvulis reddat. Et peccata quidem
nulla remittuntur in regno: sed si nulla remitterentur in judicio illo
novissimo, puto quod Dominus non dixisset de quodam peccato, Non
remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII,
32); quando sibi remitti sperabat latro ille, qui dicebat,
Memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42).
De qua re, quoniam profundissima quaestio est, non est modo
praecipitanda sententia. Cur autem in regno nulla peccata remittit
Deus filiis suis, nisi quia non invenit quod remittat? Non enim
poterunt ibi esse peccata, ubi spiritus, non dico non consentit
concupiscentiae carnis, sed nec concupiscit adversus carnem, quia nec
caro adversus eum; illa ineffabili salute perfecta, quae nunc non fit
in Baptismo, ubi remittuntur quidem cuncta peccata, sed remanent
carnalium concupiscentiarum mala, cum quibus post Baptismum, si tamen
proficiunt, exerceant sive conjugati gloriosa, sive continentes
gloriosiora certamina: quod et ipse confiteris (Supra, lib. 3,
n. 42); sed nescio qua miseria, quando pro veritate loqueris,
tunc te ipse non audis.
46. Describens quippe illam summam resurrectionis felicitatem,
dicis,
|
“neminem jam ibi justorum lividum facere corpus suum, et
servituti subjicere; neminem humiliare animam suam stratis duris et
paedore membrorum.”
|
|
Responde ergo cur hic ista faciat, qui omni malo
in Baptismate caruit: cur audet lividum facere templum Dei? Nonne
membra ejus membra sunt utique templi Dei? Cur ergo non suavi odore,
sed paedore templi ejus, aut invitat praesentiam, aut impetrat
misericordiam, aut placat iram ejus? Nihilne mali castigat, domat,
vincit, opprimit in templo Dei, etiam livore et paedore ipsius templi
Dei? Nonne attendis, nonne perspicis, quia tam vehementer corpus
suum persequens, si nihil ibi persequitur quod displicet Deo, frustra
persequendo templum ejus facit injuriam magnam Deo? Quid
tergiversaris, quid cunctaris apertius confiteri? Illud profecto,
illud est quod iste, cujus livorem paedoremque praedicas, in sua carne
persequitur, unde dicebat Apostolus, Scio quia non habitat in me,
hoc est in carne mea, bonum (Rom. VII, 18). Quam vocem
baptizati esse cur negas, cum opera vocis hujus in livore corporis et
membrorum paedore cognoscas? Neque enim haec sancti, vel Dei
flagellis, vel ab inimicis tolerant patiendo, sed ipsi sibi ingerunt
continendo. Et utquid hoc, nisi contra carnis concupiscentiam spiritu
concupiscendo? Quod nimirum et ipse sensisti. Cum enim describens
felicitatem futurae vitae, addidisses atque dixisses,
|
“Nemo
conviciis felicem impudentiam, nemo maxillas palmis, nemo subjiciet
terga verberibus; nec conflare studebit de infirmitate virtutem; nec
cum inopia frugalitas, nec cum moeroribus magnanimitas:”
|
|
quare dicere
noluisti, Nec cum carnis concupiscentia castitas ; sed festinasti
sensum concludere, atque dixisti,
|
“nec patientia cum dolore
luctabitur;”
|
|
nihil aliud commemorans nisi quod forinsecus irruens
fortitudine toleratur, non quod intus se commovens castitate
comprimitur? An forte nos arguis tarditatis, qui non intellexerimus,
hoc te jam significasse superius, cum de livore corporis diceres et
labore ac paedore membrorum? Quando enim non ab hoste, sed a se ipso
affligitur fortis, in ipso intus est qui vincendus est hostis.
47. Memento sane non te exposuisse cur Apostolus dixerit,
adoptionem exspectantes (Id. VIII, 23), qui jam in lavacro
regenerationis fuerat adoptatus. Iterum dicis,
|
“quod carnem suam
nullus oderit.”
|
|
Quis enim hoc negat? Sed tamen disciplinae rigore
asseris conterendam. Iterum ergo pro veritate loqueris, et audire te
non vis. Cur enim caro conteritur a fidelibus, si nihil remansit in
Baptismo quod adversus spiritum concupiscat? cur, inquam, conteritur
a se ipso templum Dei, si nihil ibi est quod resistat Spiritui Dei?
Non autem tantum inesset, verum et graviter obesset, nisi reatus quo
nos obstrinxerat, per remissionem peccatorum solutus esset. Solvitur
ergo per indulgentiam, quia tenebat in noxa: conteritur per
continentiam, ne vincat in pugna. Agitur itaque ne obsit, donec ita
sanetur ut non sit. Quapropter dimittuntur in Baptismate cuncta
peccata, et originaliter tracta, et ignoranter vel scienter adjecta.
Sed cum dicit Apostolus Jacobus, Unusquisque tentatur a
concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum
conceperit, parit peccatum (Jacobi I, 14, 15); profecto in
his verbis partus a pariente discernitur. Pariens enim est
concupiscentia, partus peccatum. Sed concupiscentia non parit, nisi
conceperit; nec concipit, nisi illexerit, hoc est, ad malum
perpetrandum obtinuerit volentis assensum. Quod ergo adversus eam
dimicatur, hoc agitur, ne concipiat pariatque peccatum. Dimissis
itaque in Baptismo peccatis omnibus, id est omnibus concupiscentiae
fetibus, si illic etiam ipsa consumpta est, quomodo contra eam ne
concipiat, dimicant sancti
|
“livore corporis, paedore membrorum,
contritione carnis?”
|
|
quae verba tua sunt. Quomodo, inquam,
livore, paedore, contritione templi Dei contra eam belligeratur a
sanctis, si et ipsa est ablata Baptismate? Manet igitur: nec ea
regenerationis lavacro caruimus, si non ibi caruimus sensu, quo eam
manere sentimus.
48. Quis autem ita sit imprudens atque impudens, ita procax,
pertinax, pervicax, ita postremo insanus et demens, qui cum peccata
mala esse fateatur, neget esse malum concupiscentiam peccatorum,
etiamsi adversus eam concupiscente spiritu, peccata concipere ac parere
non sinatur? Tale porro ac tam magnum malum, tantum quia inest,
quomodo non teneret in morte et pertraheret in ultimam mortem, nisi et
ejus vinculum in illa quae fit in Baptismo remissione peccatorum omnium
solveretur? Propter hoc enim vinculum quod connectitur ex primo
Adam, nec solvi potest nisi in secundo Adam; propter hoc, inquam,
vinculum mortis, mortui reperiuntur infantes, non ista morte notissima
quae a corpore animam separat, sed ea morte qua tenebantur omnes, pro
quibus mortuus est Christus. Scimus enim, ait Apostolus (quod a
nobis saepissime repetendum est), quoniam unus pro omnibus mortuus
est; ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui
vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est, et
resurrexit (II Cor. V, 14, 15). Illi ergo vivunt, pro
quibus ut vivant, mortuus est qui vivebat. Quod apertius ita
dicitur: Illi sunt a mortis vinculo liberi , pro quibus mortuus est
inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6). Vel sic multo
apertius: Illi sunt liberati a peccato, pro quibus mortuus est qui
nunquam fuerat in peccato. Et cum semel sit mortuus, tamen pro
unoquoque tunc moritur, quando in ejus morte, quantaelibet aetatis
fuerit, baptizatur: id est, tunc ei proderit mors ejus qui fuit sine
peccato, quando in ejus morte baptizatus mortuus fuerit etiam ipse
peccato, qui mortuus fuerat in peccato.
|
|