|
49. Ingeris Apostoli testimonium, ubi ait, Nolite errare; neque
fornicarii, neque simulacris servientes, et caetera, quibus
commemoratis, concludit quod regnum Dei non possidebunt . Sed agunt
talia qui concupiscentiae, quam laudas, motibus ad mala et turpia
quaeque consentiunt. Quod ergo ait, Et haec quidem fuistis, sed
abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 9-11):
mutatos eos dixit in melius, non ut ea carerent, quod in hac vita
fieri non potest; sed ut ei non obedirent, quod in bona vita fieri
potest; atque ut ab eo, quo erant vinculo ejus obnoxii, liberatos se
esse cognoscerent, quod nisi regeneratione fieri non potest. Tu
autem, qui putas,
|
“quod si malum esset concupiscentia, careret ea
qui baptizatur,”
|
|
multum erras. Omni enim peccato caret, non omni
malo. Quod planius ita dicitur: Omni reatu omnium malorum caret,
non omnibus malis. Numquid enim caret corruptione corporis? Annon
est malum quod aggravat animam? et erravit qui dixit, Corpus enim
corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15)? Numquid caret
ignorantiae malo, per quod a nescientibus innumerabilia perpetrantur
mala? An parvum malum est, per quod homo non percipit quae sunt
Spiritus Dei? De baptizatis nempe dicebat Apostolus: Animalis
homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia est enim illi,
et non potest scire, quoniam spiritualiter dijudicatur (I Cor.
II, 14, 15). Deinde paulo post: Et ego, inquit, fratres,
non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.
Quasi parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; nondum
enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis
carnales. Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne
carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Vide quae dicat mala
de ignorantiae malo venientia. Et puto quod non de catechumenis ista
dicebat. Parvuli quippe in Christo quomodo essent, nisi jam renati
essent? Quod si nondum credis, quid eis post pauca dicat, attende:
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis
(Id. III, 1, 2, 16)? An adhuc dubitabis, vel negabis,
non eos potuisse esse templum Dei, in quo habitaret Spiritus Dei,
nisi baptizatos? Saltem ergo illud respice quod eis dixit: Numquid
in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 13)? Non igitur
caruerant tanto ignorantiae malo in lavacro regenerationis, ubi tamen
omnibus caruerant sine dubitatione peccatis. Et per hoc ignorantiae
malum templo Dei, in quo habitabat Spiritus Dei, stultitia erant
quae sunt Spiritus Dei. Sed de die in diem si proficerent, et in
quod pervenerant in eo ambularent, sana profecto accedente doctrina
minueretur hoc malum. Credamus etiam non tantum minui, verum etiam in
hac vita posse consumi: tamen post Baptismum; numquid in Baptismo?
Concupiscentiam vero quis ambigat in hac vita posse minui, non posse
consumi?
50. Horum itaque malorum praeteritus omnis reatus sacro fonte
diluitur. Remittuntur ergo in renascentibus, minuuntur in
proficientibus. Ignorantia minuitur veritate magis magisque lucente:
concupiscentia minuitur charitate magis magisque fervente. Nihil boni
horum duorum est a nobis. Non enim spiritum hujus mundi accepimus,
sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
(Id. II, 12). Ex hoc autem concupiscentia pejor est quam
ignorantia, quia ignorantia sine concupiscentia minus peccat;
concupiscentia vero sine ignorantia gravius peccat. Et nescire malum,
non semper est malum: concupiscere autem malum, semper est malum.
Bonum quoque ipsum utiliter aliquando ignoratur, ut opportune
sciatur: nullo autem modo fieri potest ut carnali concupiscentia bonum
hominis concupiscatur: quandoquidem nec ipsa proles libidine corporis,
sed voluntate animi concupiscitur, quamvis non sine libidine corporis
seminetur. De hac quippe agimus concupiscentia, qua caro concupiscit
adversus spiritum; non de illa bona, qua spiritus concupiscit adversus
carnem (Galat. V, 17), et qua concupiscitur continentia per
quam concupiscentia vincatur. Hac ergo concupiscentia carnis nunquam
concupiscitur hominis ullum bonum, si voluptas carnis non est hominis
bonum. Si autem, ut aliquo loco significasti,
|
“placet tibi secta
Dinomachi, honestatem voluptatemque conjungens”
|
|
(Supra, lib. 4,
n. 76); quod philosophi quoque hujus mundi qui honestiores
videbantur, Scyllaeum bonum esse dixerunt, ex humana scilicet natura
belluinaque compactum: si hoc ergo monstrum tua opinione sectaris;
satis est nobis, quod confiteris aliam esse illicitam, aliam licitam
voluptatem. Ac per hoc mala est concupiscentia quae indifferenter
utrumque appetit, nisi ab illicita voluptate licita voluptate frenetur
. Hoc autem malum non in Baptismate ponitur : sed baptizatis per
gratiam regenerationis ab ejus obligatione jam liberis, ne ad illicita
pertrahat, salubriter vincitur. Ut autem resurrectionis tempore non
sit omnino in vivente corpore nec dolente, praemium est eorum qui
contra eam fideliter certaverunt, qui languore sanato immortalitate
beatissima vestientur. In eis vero qui non ad vitam resurgent, non
feliciter, sed poenaliter non erit : non quia tunc ab ea quisquam
mundabitur; sed quia tunc malis non in delectamenta excitabitur, sed
in tormenta vertetur.
|
|