|
51. Jam videamus illud excellentissimum acumen tuum, quo vidisti
quemadmodum refelleres quod a me dictum est,
|
“dimitti concupiscentiam
carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non
imputetur; quamvis autem reatu suo jam soluto, manet tamen”
|
|
(De
Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 28). Adversus haec mea
verba sic argumentaris homo acutissimus, tanquam ipsam concupiscentiam
dixerim per Baptismum reatu liberari; quoniam dixi,
velut
dixerim, quo ipsa rea est, eoque soluto illa
permaneat absoluta. Quod utique si sensissem, profecto eam malam esse
non dicerem, sed fuisse. Ac per hoc, secundum mirabilem
intelligentiam tuam, quando audis in aliquo homicidii reatum solutum,
non hominem, sed ipsum homicidium a reatu existimas absolutum. Sic
intelligat quis, nisi qui non erubescit laudare, cum qua compellitur
dimicare? Et quomodo te jactas et exsultas in redarguendo istam
sententiam, non meam plane, sed tuam ? Talia quippe dicis, qualia
dicenda sunt in eos, qui per Baptismum sanctificatam et fidelem factam
concupiscentiam carnis affirmant in eis, in quibus regeneratis manet
tamen. Sed hoc tibi potius qui eam bonam praedicas, convenit dicere,
sicut de infantibus dicitis,
|
“bonum
sanctificationis accedat,”
|
|
et sit carnis concupiscentia sancta Dei
filia. Nos autem qui eam malam dicimus, et manere tamen in
baptizatis, quamvis reatus ejus, non quo ipsa erat rea (neque enim
aliqua persona est), sed quo reum hominem originaliter faciebat,
fuerit remissus atque vacuatus; absit ut dicamus sanctificari, cum qua
necesse habent regenerati, si non in vacuum Dei gratiam susceperunt,
intestino quodam bello tanquam cum hoste confligere, et ab ea peste
desiderare atque optare sanari.
52. Nam si propterea dicis, nulla mala remanere in baptizatis, ne
ipsa mala baptizata et sanctificata credantur; vide quanta te sequatur
absurditas. Si enim quidquid est in homine quando baptizatur,
baptizari et sanctificari putandum est; dicturus es et ipsa in illo
baptizari et sanctificari, quae in intestinis et vesica sunt per
digestiones corporis egerenda. Dicturus es baptizari et sanctificari
hominem in matris utero constitutum, si ad hoc Sacramentum accipiendum
gravidam necessitas cogat; et ideo baptizari jam non debere qui
nascitur. Postremo dicturus es et ipsas baptizari et sanctificari
febres, quando baptizantur aegroti; ac per hoc baptizari et
sanctificari etiam opera diaboli: velut si mulier illa baptizaretur
antequam curaretur, quam satanas in infirmitate alligaverat per decem
et octo annos (Luc. XIII, 11). Quid de malis ipsius animi
loquar? Cogita quantum mali sit, stultitiam putare quae sunt
Spiritus Dei; et tamen tales erant quos Apostolus alebat lacte, non
cibo. Numquid et stultitiae illius tam magnum malum, quia non fuerat
Baptismate ablatum, baptizatum sanctificatumque dicturus es? Sic
ergo et concupiscentia, quae manet oppugnanda atque sananda, quamvis
in Baptismo dimissa sint cuncta omnino peccata, non solum non
sanctificatur, sed potius ne sanctificatos aeternae morti obnoxios
possit tenere, evacuatur: quia et illi qui lacte alebantur, non
solido cibo, et adhuc erant animales, non percipientes quae sunt
Spiritus Dei, quoniam stultitia illis adhuc erat; si in illa mentis
aetate, non carnis, de corpore exissent, in qua aetate novi homines
appellabantur parvuli in Christo, nullo reatu stultitiae illius
tenerentur: quia hoc eis beneficium fuerat regeneratione collatum, ut
omnium malorum, quibus et postea vel moriendo vel proficiendo fuerant
exuendi, reatus continuo solveretur remissione peccatorum omnium,
nondum omnium sanitate morborum. Qui tamen reatus teneat necesse est
eum, qui secundum carnem generatur; quia non nisi ei remittitur, qui
secundum spiritum regeneratur. A morte quippe justissimae damnationis
per unum Mediatorem Dei et hominum liberatur genus humanum, non a
morte corporis tantum, sed a morte qua mortui sunt, pro quibus unus
mortuus est. Et quia pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui
sunt.
|
|