|
53. Quod vero te libuit tam multum de qualitatum differentia
disputare, quia ego semel nominavi qualitatem, dicens,
|
“non
substantialiter manere concupiscentiam, sicut corpus aliquod aut
spiritum; sed esse affectionem quamdam malae qualitatis, sicut est
languor”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 28):
itane nihil ad rem pertinere non sentis? Primo enim dicis,
|
“me
mutasse sententiam, et immemorem totius libri mei professum fuisse
substantiam esse libidinem.”
|
|
Revera evoluto et enucleato libro meo
non es reperturus me libidinem substantiam dixisse vel semel. Dixerunt
eam quidam philosophi partem animi esse vitiosam: et utique pars animi
substantia est, quia substantia est ipse animus. Sed ego ipsum
vitium, quo animus vel ulla pars ejus isto modo vitiosa est, libidinem
dico, ut omni vitio sanato salva sit tota substantia. Quia et illi
philosophi locutione tropica mihi videntur vitiosam partem animi
appellasse libidinem, in qua parte est vitium quod vocatur libido,
sicut appellatur domus pro eis qui sunt in domo.
54. Deinde te nimis acutis dialecticorum telis incautius exercendo,
nosque jactantius territando, sectam vestram lethaliter vulnerasti.
Dividens quippe atque definiens vel etiam describens differentias
qualitatum, inter caetera:
|
“Tertia species qualitatis est,”
|
|
inquis,
|
“affectio et affectionalis qualitas. Affectio autem in
qualitate ob hoc ponitur,”
|
|
ais,
|
“quia principium qualitatum est;
cui etiam reputantur ad momentum accedentes recedentesque aut animi aut
corporis passiones. Affectionalis vero qualitas,”
|
|
inquis,
|
“omnibus
quibus evenerit, ex majoribus orta causis ita inhaerescit, ut aut
magnis molitionibus, aut nullis omnino separetur.”
|
|
Haec quidem satis
explicasti scientibus: sed quia contemnendi non sunt, qui lecturi
libros nostros disciplinae hujus ignari sunt: quod deesse video,
faciam ut a me illustrentur exemplis. Quantum ad animum attinet,
affectio est timere; affectionalis qualitas, timidum esse, sicut
aliud est iratus, aliud iracundus; aliud ebrius, aliud ebriosus:
illae affectiones, istae affectionales sunt qualitates. Quantum autem
ad corpus, sicut aliud est pallens, aliud pallidus; aliud rubens,
aliud rubicundus: et si qua hujusmodi, quorum plurimis desunt usitata
vocabula. Cum itaque dixeris,
|
“affectionalem qualitatem ortam ex
majoribus causis, atque ita inhaerescere, ut aut magnis molitionibus,
aut nullis separetur:”
|
|
quando secundum eam dicitur animus malus, vel
potius homo malus; nonne metuis, ne voluntas bona aut non ibi esse
possit, aut valere nihil possit? Nonne concedis, hominem miserum,
quicumque ille sit vel fuerit, certe adversus talem clamasse
qualitatem, Velle adjacet mihi; perficere autem bonum non invenio?
Hic saltem fatemini esse istorum verborum gemitum necessarium: Quis
me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum
Dominum nostrum (Rom. VII, 18, 24, 25).
55. Quapropter, quantolibet te adversus oculos imperitorum
dialectico tegmine involvas, manifesta veritate nudaberis. Ego
tanquam valetudinem malam ex origine vitiata ingenitum esse homini dico
vitium, quo caro concupiscit adversus spiritum; et hoc malo bene uti
pudica conjugia, cum eo utuntur generandi causa; sed isto mali usu
bono laudari utentem, non ipsum malum. Neque enim malum ipsum est
innocens, sed homo, qui facit ut malum suum, quo bene utitur ei
nocere non possit. Sicut mors, cum sit supplicium peccatoris, bono
mali usu accedente fit meritum martyris. Percipitur autem in
Baptismate christiano perfecta novitas, et perfecta sanitas ab eis
malis nostris quibus eramus rei; non ab eis cum quibus adhuc
confligendum est ne simus rei; cum et ipsa in nobis sint, nec aliena,
sed nostra sint. Nam et rinolentiae consuetudini utique malae, quam
sibi homines fecerunt, non nascendo traxerunt, resistunt post
Baptismum, ne eos ad mala solita pertrahat: et tamen malo
resistitur, dum concupiscentiae per continentiam denegatur, quod per
consuetudinem concupiscitur. Unde etiam contra istam genitalium
concupiscentiam, quae ingenita nobis est per originale peccatum,
vehementius vidua quam virgo; vehementius meretrix quando casta esse
voluerit, quam quae semper fuit casta, confligit: et tanto amplius in
ea superanda voluntas laborabit, quanto majores ei consuetudo vires
dedit. Ex isto et cum isto hominis malo nascitur homo: quod malum per
se ipsum tam magnum est, et ad hominis damnationem atque a regno Dei
separationem tantum habet obligationis, ut etiamsi de parentibus
regeneratis trahatur, nonnisi, quemadmodum in illis, sola
regeneratione solvatur, atque isto unico remedio praepositus mortis a
prole pellatur, quo a parentibus est pulsus . Qualitas autem mali non
in substantiam de substantia tanquam de loco in locum migrat, ut
deserat ubi erat, et quae fuit ibi, ipsa sit alibi; sed alia ejusdem
generis, quodam operante contagio, quod etiam de morbidis parentum
corporibus solet evenire nascentibus.
56. Quid autem dicere voluisti, quasi
ut loqueris,
|
“Aristotelis palaestram, ut inde ad sacras Litteras revertaris?”
|
|
Ais enim:
|
“Sensus est igitur concupiscentia, et mala qualitas non
est : ergo quando minuitur concupiscentia, sensus minuitur.”
|
|
Annon
per concupiscentiam castitatis et continentiae quotidie carnis
concupiscentia magis magisque minuitur? Vellem itaque mihi diceres,
utrum a morbo fornicationis sanior non fiat, quem fornicari minus
minusque delectat; quamvis opus illud malum una conversione sibi
amputaverit, nec unquam hoc fecerit ex quo lavacrum regenerationis
accepit. Itemque post consuetudinem vinolentiae baptizatus, et
nunquam se deinceps prorsus inebrians, vellem diceres, utrum ab isto
morbo non fiat in dies sanior quam fuerat, cum potationis gurgitem
minus minusque desiderat quam solebat. Sensus est igitur, non ipsa
concupiscentia, sed ille potius quo nos eam majorem minoremve habere
sentimus: sicut in corporis passionibus non sensus est dolor, sed ille
sensus est quo sentitur dolor; nec sensus est morbus, sed ille sensus
est quo nos morbum habere sentimus. Porro si continuo fit bonus, et
utique bona qualitate fit bonus, qui fornicationi vinolentiaeque
renuntians ab hujusmodi operibus sese abstinet; nonne recte audit,
Ecce sanus factus es, jam noli peccare (Joan. V, 14);
recteque appellatur castus et sobrius? Deinde, si provectu
concupiscentiae bonae, qua concupiscentias malas fornicandi potandique
debellat , talis efficitur, qualis recenti conversione nondum fuit,
ut illorum in eo desideria peccatorum minus minusque moveantur, ut
adversus ea mala non tanta quanta prius exerceat, sed minora
certamina, non virtutum diminutione, sed hostium, nec deficiente
pugna, sed crescente victoria, dubitabis eum pronuntiare meliorem?
Unde, obsecro, nisi quia bona qualitas aucta, et mala minuta est?
Auctum est igitur quo bonus esse coepit, minutum est quo malus fuit;
et hoc egit post Baptismum, non peregit in Baptismo. Ita, quamvis
ibi peracta fuerit plena peccatorum remissio; remansit tamen, qua
proficeretur in melius, adversus catervas desideriorum malorum in nobis
ipsis utique tumultuantium vigilanter exserenda et instanter exercenda
luctatio, propter quam dicitur etiam baptizatis, Mortificate membra
vestra quae sunt super terram (Coloss. III, 5); et, Si
spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII,
13); et, Exuite vos veterem hominem (Coloss. III, 9).
Nempe dicuntur haec magna consensione veritatis, nulla reprehensione
Baptismatis.
57. Si ergo nolis esse contentiosus, puto quod jam videas quam
recte intelligatur, quod aliter conaris exponere, quod propheta cum
dixisset, Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis; quod fit
utique remissione omnium peccatorum; continuo subjecit, Qui sanat
omnes languores tuos (Psal. CII, 3): ea mala volens
intelligi, cum quibus donec sanentur, vel quantum possunt in hac vita
magis magisque minuantur, non quiescunt intestina bella sanctorum.
Neque enim nullus est languor, quo caro concupiscit adversus
spiritum, etiam manente virtute castitatis invicta. Si nullus languor
est, non ergo adversus eum spiritus concupiscat. Ad hoc enim
concupiscit, ut si non potest non certandi, saltem non consentiendi
obtineat sanitatem. Hoc quippe unde nunc agimus, quod nobis resistere
sentimus in nobis, aut aliena est natura separanda, aut nostra
sananda. Si alienam dicimus separandam, Manichaeis favemus.
Fateamur ergo nostram esse sanandam, ut Manichaeos simul
Pelagianosque vitemus.
|
|