|
58. Hoc ergo
|
“generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid
per illud nascitur, cogit esse sub diabolo, tanquam de suo frutice
fructum jure decerpat”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1,
n. 26). Haec verba de libro meo tibi refellenda posuisti: quibus
ita insidiaris, tanquam
|
“naturae humanae auctorem dixerim diabolum,
et ipsius qua homo constat substantiae conditorem;”
|
|
quasi vulnus in
corpore possis appellare substantiam. Sed si propterea me putas
dixisse diabolum substantiae conditorem, quia in ea similitudine quae a
me adhibita est, fruticem dixi; frutex quippe nullo dubitante
substantia est: cur usque adeo te vel ostendis vel fingis indoctum, ut
eis rebus quae substantiae non sunt, adhibendas de substantiis
similitudines non existimes? Nisi forte et ipsi Domino dialectice
calumniaberis, quia dixit, Arbor bona bonos fructus facit, et arbor
mala malos fructus facit (Matth. VII, 17). Quis enim
malitiam sive bonitatem, vel opera bona seu mala, quos velut fructus
illarum arborum voluit intelligi, dicat esse substantias, nisi
nesciens quid loquatur? Quis vero arbores et earum fructus neget esse
substantias, si novit quod loquitur? De his ergo rebus quae
substantiae sunt, videmus adhibitas similitudines eis rebus quae non
sunt substantiae. Quod si arbor bona vel mala, non bonitas hominis
vel malitia, sed ipsi homines accipiendi sunt, in quibus subjectis
istas esse intelligimus qualitates, bonitatem scilicet in homine bono,
malitiamque in homine malo, ut ipsae substantiae sint arbores, id
est, ipsi homines; certe fructus eorum (quae nihil aliud quam opera
intelliguntur), nemo nisi imperitus dicit esse substantias : cum
omnium arborum fructus, unde istae similitudines datae sunt, nemo nisi
imperitus neget esse substantias. Ac per hoc ei rei quae non est
substantia, fas est adhibere similitudinem de substantia. Propter
quod ego vitio quod generi humano diabolus tanquam vulnus inflixit,
quamvis nullo modo substantia sit, recte tamen adhibui de substantia
similitudinem, ut fruticem dicerem, et fructus ejus vitia etiam illa
cum quibus homines, vobis quidem negantibus, sed veritate
convincente, nascuntur, et ex quibus in aeternum Dei regno pereunt,
si veritate liberante non renascuntur.
59. Proinde vitiatorem, non conditorem substantiae diabolum dixi.
Subdit autem sibi quod non condidit, per id quod inflixit, Deo justo
tribuente hanc potestatem; cujus non subtrahit potestati, nec quod
sibi est subditum, nec se ipsum. Ideo est enim secunda nativitas
instituta, quia nativitas est prima damnata. Cui tamen etiam damnatae
Dei bonitas exhibetur, ut de maledicto semine rationalis natura
formetur: qua ejus affluentissima bonitate apertissime malorum hominum
tanta multitudo nutritur, et occulto Dei opere vegetatur. Quae
bonitas operationis ejus si subtrahatur formandis promovendisque
seminibus, et vivificandis quibusque viventibus, non solum gignenda
non aguntur, sed ad nihilum penitus etiam genita rediguntur. Cum ergo
Deum nisi stulta impietas non reprehendat, quod homines vitiosa
voluntate damnabiles illo vivificante vivunt, qui vivificat omnia: cur
putamus ab ejus operibus abhorrere, quod origine vitiata damnabiles
illo creante nascuntur, qui creator est omnium; et per Mediatorem
regenerati a damnatione liberantur debita, sed gratuita miseratione,
non debita, quos elegit ante constitutionem mundi per electionem
gratiae, non ex operibus vel praeteritis, vel praesentibus, vel
futuris? Alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6).
Quod maxime apparet in parvulis, quorum nec praeterita dici possunt
opera, quia non fuerunt; nec praesentia, quia nihil operantur; nec
futura, quando in illa aetate moriuntur.
60. Dixi sane:
|
“Quomodo manent peccata reatu, quae praeterierunt
actu; sic e contrario fieri potest, ut concupiscentia maneat actu, et
praetereat reatu”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. I, nn.
29, 30). Quod error quidem tuus falsum esse dicit, sed veritas
verum esse convincit. Nam tu id non valendo refellere, primo
dialecticas tenebras imperitis conaris offundere dicens,
|
“te cogitare
non posse, in qua dialexi invenerim contrariorum omnium
reciprocationem.”
|
|
Quam sententiam tuam si exponere voluero, et ad
eorum perducere intelligentiam, qui nunquam ista didicerunt, opus erit
pleno fortasse volumine. Sed nunc satis est, quod ipse dixisti,
|
“in
nulla dialexi posse inveniri contrariorum omnium reciprocationem.”
|
|
Hinc enim ostendisti aliquorum esse posse, non omnium. In his ergo
aliquibus et hoc reperi. Si enim dixisses, contrariorum
reciprocationem esse nullorum, et per hoc ostenderes ea quae posui
contraria reciproca esse non posse, quia nulla esse possunt, ego
aliqua esse posse ostendere debui, ac deinde in his esse quod posui.
Sed esse aliqua jam ipse concedis, qui non dicis nullorum contrariorum
esse reciprocationem, sed non omnium. Est igitur aliquorum. Sed
utrum in his etiam hoc sit quod a me positum est, restat ostendere: id
est, utrum, sicut verum est, reatu manere peccata, quae
praeterierunt actu; ita sit verum, quod concupiscentia maneat actu,
et praetereat reatu. Quod tu fieri non posse volens ostendere, hoc
dixisti, quod ego non dixi. Ego enim de concupiscentia dixi, quae
est in membris repugnans legi mentis (Rom. VII, 23), quamvis
reatus ejus in omnium peccatorum remissione transierit: sicut e
contrario, sacrificium idolis factum, si deinceps non fiat,
praeteriit actu, sed manet reatu, nisi per indulgentiam remittatur.
Quiddam enim tale est sacrificare idolis, ut opus ipsum cum fit
praetereat, eodemque praeterito reatus ejus maneat venia resolvendus.
Quiddam vero tale est carnis concupiscentia, ut maneat in homine,
secum per continentiam confligente, quamvis ejus reatus qui fuerat
generatione contractus, jam sit regeneratione transactus. Actu enim
manet non quidem abstrahendo et illiciendo mentem, ejusque consensu
concipiendo et pariendo peccata; sed mala, quibus mens resistat,
desideria commovendo. Ipse quippe motus actus est ejus, quamvis mente
non consentiente desit effectus. Inest enim homini malum et praeter
istum actum, id est, praeter hunc motum, unde surgit hic motus; quem
motum dicimus desiderium. Non enim semper est desiderium contra quod
pugnemus: sed si tunc non est, quando non occurrit quod concupiscatur
sive animo cogitantis, sive sensibus corporis; fieri potest ut insit
qualitas mala, sed nulla sit tentatione commota: sicut inest timiditas
homini timido, et quando non timet. Cum vero occurrit quod
concupiscatur, nec desideria mala nobis etiam nolentibus commoventur,
sanitas plena est. Hoc ergo vitium non posset nisi reatu tenere
hominem, quamvis ejusdem mali bono usu de castis conjugibus
procreatum: qui reatus, quamvis eo manente malo, solvitur in
remissione omnium peccatorum per Dei gratiam qua liberamur ab omni
malo, cum Dominus non solum propitius fit omnibus iniquitatibus
nostris, verum etiam sanat omnes languores nostros . Nam recole quid
responderit Liberator ipse atque Salvator his qui ei dixerant, ut
exiret de Jerosolymis: Ecce, inquit, ejicio daemonia, et sanitates
perficio hodie et cras, et tertia consummor (Luc. XIII,
32). Lege Evangelium, et vide post quantum passus fuerit et
resurrexerit. Ergo mentitus est? Absit. Sed significavit aliquid,
quod ista inter nos quaestione versatur. Expulsio quippe est
daemoniorum remissio peccatorum: perfectio sanitatum, quae fit
proficiendo post Baptismum: tertia consummatio est, quam suae quoque
carnis immortalitate monstravit, incorruptibilium beatitudo gaudiorum.
61. Tu autem in exemplum rei, de qua loquebaris, sacrilegum
sacrificium posuisti atque dixisti,
|
“quidquid ad hoc genus pertinet,
de isto uno posse monstrari: quoniam si semel aliquis idolis
sacrificaverit, potest, donec consequatur veniam, premi impietate
commissi, et manet reatus actione finita. Nullo autem pacto,”
|
|
inquis,
|
“fieri potest ut maneat actio, et abscedat reatus; id est,
ut daemonibus,”
|
|
inquis,
|
“sacrificare non desinat, et tamen liber a
profanitate videatur.”
|
|
Hoc de sacrificio idolis oblato verissime
dicis: actus est enim qui opere ipso peragitur, et non erit; et si
iterum fit, alterum fit. Impietas vero ipsa qua haec fiunt, tamdiu
manet, donec idolis renuntietur et credatur in Deum. Idolis itaque
sacrificatum factum est transiens, non vitium manens: impietas vero
qua sacrificatum est, quia et illo peracto manet, videtur esse
concupiscentiae similis, qua commissum est adulterium. Sed errore
sublato, quo illa impietas pietas putabatur, numquid idolis aliquem
sacrificare delectat, et in illo hujusmodi desiderium commovetur?
Nullo modo igitur simile est, quod pro simili ponendum putasti.
Nullo modo, inquam, simile est sacrificium transiens manenti
concupiscentiae, quae hominem jam non committentem quod solet ei
consentiendo committere, jam plena fide et cognitione retinentem non
esse talia facienda, stimulis tamen illicitorum desideriorum, quibus
resistit castitas, inquietare non cessat: neque scientia finitur, ut
non sit; sed continentia refrenatur, ut quo tendit pervenire non
possit. Quapropter sicut idolis immolatio, quae jam nec in actione
est, quia praeteriit; nec in voluntate, quia error quo fiebat
absumptus est; manet tamen reatus ejus, donec in lavacro
regenerationis peccatorum omnium remissione solvatur: sic e contrario
quamvis reatus malae concupiscentiae eodem Baptismate sit solutus;
manet tamen ipsa, donec ab eo qui post ejecta daemonia perficit
sanitates, medicina perficiente sanetur.
62. Sed quaeso te, cum et ipse concedas peccati facti atque
transacti reatum manere, nisi sacro fonte diluatur; dic mihi reatus
iste quis sit, et ubi maneat jam homine correcto recteque vivente,
nondum tamen peccatorum remissione liberato. Subjectum est reatus
iste, id est substantia, sicut spiritus, sicut corpus; an in
subjecto, sicut febris aut vulnus in corpore, sive avaritia vel error
in animo? In subjecto esse dicturus es: neque enim reatum affirmabis
esse substantiam. In quo igitur tibi videtur esse subjecto? Cur
quaeram quid respondeas, et non potius verba tua ponam?
inquis,
|
“praetereunte, manet ejus reatus in illius conscientia qui
deliquit, donec dimittatur.”
|
|
Ergo in subjecto est, hoc est, in
animo ejus qui deliquisse se meminit, et scrupulo angitur
conscientiae, donec fiat delicti remissione securus. Quid si
obliviscatur se deliquisse, nec ejus conscientia stimuletur, ubi erit
reatus ille, quem transeunte peccato manere concedis, donec
remittatur? Non est certe in corpore, quia non est eorum accidentium
quae accidunt corpori; non est in animo, quia ejus memoriam delevit
oblivio: et tamen est. Ubi est igitur, cum jam bene vivat homo,
nihil tale committens; nec dici possit, eorum peccatorum ejus reatum
manere quae meminit; eorum vero quae oblitus est , non manere? Manet
quippe omnino donec remittatur. Ubi ergo manet, nisi in occultis
legibus Dei, quae conscriptae sunt quodam modo in mentibus
Angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis
Mediatoris expiaverit; cujus signo crucis consecratur unda
Baptismatis, ut ea diluatur reatus tanquam in chirographo scriptus,
in notitia spiritualium potestatum, per quas poena exigitur
peccatorum? Huic chirographo nascuntur obnoxii omnes in carne de carne
carnaliter nati; ejus ab hoc debito sanguine liberandi, qui in carne
quidem et de carne, non tamen carnaliter, sed spiritualiter natus
est. Natus est enim de Spiritu sancto et virgine Maria . De
Spiritu scilicet sancto, ne esset in illo caro peccati; ex virgine
autem Maria, ut esset in illo similitudo carnis peccati. Ideo illi
chirographo non venit obnoxius, et ab illo solvit obnoxios. Neque
enim nulla est iniquitas, cum in uno homine vel superiora inferioribus
turpiter serviunt, vel inferiora superioribus contumaciter
reluctantur, etiamsi vincere non sinantur. Hanc iniquitatem si homo
ab homine altero forinsecus adversante pateretur, quia in illo non
esset, sine illo utique puniretur: quia vero in illo est, aut cum
illo punietur, aut illo ab ejus reatu liberato, sic in certamine
adversus spiritum perseverat, ut hominem jam non reum ad nulla post
mortem tormenta transmittat, non alienet a regno Dei, nulla
damnatione faciat detineri; neque ut ea penitus careamus, velut aliena
natura sejungatur a nobis, sed quia nostrae naturae languor est,
sanctur in nobis.
|
|