|
63. Propter hoc ergo vitium, sicut in eo libro, cui resistis, a
me positum est,
|
“humana natura damnatur: et propter quod damnatur,
propter hoc et damnabili diabolo subjugatur; quia et ipse diabolus
spiritus immundus est: et utique bonum quod spiritus, malum quod
immundus; quoniam spiritus est natura, immundus est vitio: quorum
duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines sive
majoris sive infantilis aetatis, propter quod homines, sed propter
quod immundi sunt”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, nn.
25, 26). His verbis meis ex libro meo abs te positis, ita
resistendum putasti, ut diceres,
|
“hanc formam etiam in homine malo
debuisse servari, quae servatur in diabolo; ne quisquam damnetur,
nisi ex vitiis propriae voluntatis; atque ideo nullum sit originale
peccatum: alioquin opus ejus,”
|
|
ut dicis,
|
“qui etiam diabolum bonum
condidit, non potest approbari.”
|
|
Nec attendis quod diabolum non ex
alio diabolo creavit Deus, nec ex aliquo angelo licet bono, cujus
tamen lex esset in membris repugnans legi mentis, per quam et cum qua
de homine nascitur omnis homo. Adjuvaret itaque te fortasse hoc
argumentum, si ut homo, ita diabolus gigneret filios, eosque paterno
peccato negaremus obnoxios. Nunc vero aliud est ille, qui homicida
erat ab initio, quia hominem ab initio quo est homo institutus,
occidit per feminae seductionem, et in veritate per liberum arbitrium
non stetit (Joan. VIII, 44), cadensque dejecit : et aliud
est quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum
mors; et in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt
(Rom. V, 12). Ubi evidenter expressum est, exceptis cujusque
hominis propriis, commune omnibus hominibus originale peccatum.
64. Quod autem dixi,
|
“Qui miratur quia creatura Dei subditur
diabolo, non miretur; subditur enim creatura Dei creaturae Dei,
minor majori”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n.
26): cur ita posuisti, ut sequentia mea verba non adderes, quibus
ostendi, quemadmodum dixerim,
humana scilicet
angelicae; nisi ut minus intelligeretur sensus meus, ut faceres tibi
locum, ubi, sicut soles, de Aristotelicis categoriis obtenderes
nebulas imperitis, in quibus latentem putarent te aliquid dicere, quid
diceres nescientes? Ad hoc enim redacta est haeresis vestra, ut
gemant sectatores vestri non inveniri dialecticos judices in Ecclesia,
de scholis Peripateticorum sive Stoicorum, a quibus possitis
absolvi. Quo enim pertinet, quid sibi vult, utquid dictum est quod
dixisti,
|
“quia major et minor ad finitam speciem pertinet
quantitatis? Sed quantitas,”
|
|
inquis,
|
“non solum contrariorum capax
non est, quod ei cum qualitate atque aliis praedicamentis; verum etiam
nec contrarium habet, quod ei cum substantiae est definitione commune:
bonum vero et malum contraria sunt.”
|
|
Haec profecto nunquam diceres,
si lectores vel auditores librorum tuorum putares intellecturos esse
quod dicis. Itane vero ideo immundus homo immundo angelo subdendus non
fuit, quoniam quantitas qua homine major est angelus, non solum
contrariorum capax non est, verum etiam nec contrarium habet: quasi
tunc diabolo fuisset homo subdendus, si ei reperiretur esse
contrarius; et mala subdenda non sint malis, quia bona malis, non
mala malis videntur esse contraria? Quid vanius cogitari, quid
ineptius dici potest? Nonne domino subditur servus, et bonus bono,
et malus malo, et malus bono, et bonus malo? Nonne uxor subditur
viro, et bono bona, et malo mala, et bono mala, et malo bona? Quid
igitur pertinet ad vim sive rationem, qua quidque cuique subdendum
est, utrum haec res aut illa possit vel non possit capere vel habere
contrarium? Verum tu plane inconsiderate ista non funderes, si
stultitiae quae tibi ista suggerit, sapientiam contrariam cogitares.
65. Jam porro illa qualis est argumentatio tua?
inquis,
|
“quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae
ad Deum pertinet, bona est; bonum est itaque subditum esse diabolo,
quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur. Sequiturque,”
|
|
inquis,
|
“ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem
institutus a Deo ordo turbatur.”
|
|
Posses dicere, Deo resistere
agricolas, ejusque ordinem perturbare, purgando agros a spinis et
tribulis, quae ille peccatoribus nasci jussit in poenam (Gen.
III, 18). Quid, quod ista tua ratione dici potest: si res
quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum
pertinet bona est; bonum est malis esse in gehenna, quoniam institutus
a Deo per hoc ordo servatur? Quod vero tu addis,
|
“Sequiturque ut
malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a
Deo ordo turbatur;”
|
|
cur hoc dicis? Quis enim rebellat diabolo,
nisi ab ejus potestate per Mediatoris sanguinem liberatus? Melius
ergo fuerat hostem non habere, quam vincere. Sed quia peccati merito
humana natura subdita est hosti; prius homo, ut adversus eum pugnare
possit, ab ejus eruitur potestate. Deinde si vita est in hac carne
prolixior, certans adjuvatur, ut superet. Postremo victor
beatificatur, ut regnet, dicturus in fine, Ubi est, mors,
contentio tua (Osee XIII, 14)? Vel, sicut dicit
Apostolus, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus
tuus (I Cor. XV, 55)?
|
|