|
66. Quin etiam visa sunt tibi de Manichaei libris nonnulla esse
ponenda, quibus meam sententiam comparares: cum ego commixtionem
duarum naturarum, boni scilicet et mali, unde illorum tota fabulosa
manat insania, non solum fide verboque detester et damnem; verum etiam
tibi ipsi suffragatori eorum resistendo teque refellendo convincam.
Cum enim contra eos veritas clamet, mala nisi de bonis orta non esse:
nonne tu pro ipsis et cum ipsis contra veritatem reclamas,
|
“Per opus
Dei opus diaboli transire non sinitur. Non potest mali radix in dono
Dei locari. Rerum ratio non sinit, ut de bono malum, et de justo
iniquum aliquid proferatur. Non nascuntur peccata de ea re, quae
libera est a peccato. De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa
non potest”
|
|
(Supra, lib. 1, capp. 8, 9, et lib. 5, cap.
16, nn. 59, 64)? Quibus omnibus vocibus tuis conficitur,
non esse mala exorta de bonis; ut restet, secundum Manichaeos, non
esse mala exorta nisi de malis. Quomodo ergo quemquam Manichaeorum
nomine, tanquam eorum adversarius criminaris; cum sic ab eorum parte
consistas, ut vinci omnino non possint, nisi cum illis et ipse
vincaris? Quod in primo hujus operis libro aliquanto copiosius
(Cap. 8), et in quinto brevius (Cap. 16), et hic hactenus
nos egisse suffecerit.
67. Ipsa vero quae communis est vobis haeresis vestra quantum
Manichaeos adjuvet, jam quidem saepe monstravi, sed ne hic quidem est
omittendum. Enumerant Manichaei mala quae in parvulis monstrant,
quae Cicero quoque commemorat in libris de Republica, unde ipsa ejus
verba jam transtuli (Supra, lib. 4, cap. 12). In quorum
malorum commemoratione dicit,
|
“non ut a matre natura, sed ut a
noverca hominem in has aerumnas esse projectum.”
|
|
Huc accedunt etiam
illa, quae non quidem omnes parvulos, sed tamen plurimos cernimus
perpeti multa et varia mala, usque ad daemonum incursus. Atque
concludunt dicentes, Cum sit justus et omnipotens Deus, unde ista
mala patitur imago ejus in parvulis, nisi quia vera est, inquiunt,
quam nos asserimus duarum naturarum, boni scilicet malique commixtio?
Hos catholica redarguit veritas, confitens originale peccatum, per
quod factum est daemonum ludibrium genus humanum, et laboriosae
miseriae destinata propago mortalium. Non autem ita esset, si humana
natura per liberum arbitrium in quo statu primum condita est
perstitisset. Vos autem negantes originale peccatum, profecto aut
cogemini dicere Deum vel invalidum, vel injustum, sub cujus potestate
imago ejus in parvulis sine ullo vel proprii vel originalis peccati
merito tantis affligitur malis; non enim per haec exercetur virtus,
quod recte de bonis hominibus majoribus dicitur, in quibus rationis est
usus: aut, quia Deum vel impotentem vel iniquum dicere non potestis,
Manichaei contra vos errorem suum nefarium de duarum inter se
inimicarum substantiarum permixtione firmabunt. Non igitur
|
“me ab
infectione Manichaeorum, nulla ,”
|
|
sicut dicis,
Quibus petulantibus verbis facis lavacro regenerationis
injuriam, quod in sinu Catholicae matris accepi. Sed vobis tam
malitiosum venenum antiqui draconis irrepsit, ut et Catholicos horrore
Manichaei nominis infametis, et Manichaeos perversitate vestri
dogmatis adjuvetis.
|
|