|
68. Illud vero de alio libro meo, quod ad Marcellinum scribens
dixi,
|
“Filios mulieris quae serpenti credidit ut libidine
corrumperetur, non liberari nisi per Filium Virginis, quae angelo
credidit ut sine libidine fetaretur”
|
|
(Lib. 1 de peccatorum Meritis
et Remissione, cap. 28): ita posuisti atque ita voluisti accipi,
tanquam dixerim,
|
“quod Evae serpens commixtus fuerit concubitu
corporali;”
|
|
sicut Manichaei principem tenebrarum ejusdem mulieris
patrem cum illa concubuisse delirant. Hoc ego de serpente non dixi.
Sed numquid tu contra Apostolum negas, mentem mulieris a serpente
corruptam? An eum non audis, ubi dicit, Timeo ne sicut serpens
Evam fefellit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a
simplicitate et castitate, quae est in Christo (II Cor. XI,
3)? Ex ista utique corruptione serpentis, qualis fit etiam quando
corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33),
pervenit libido peccandi in mentem mulieris; ut et viro praevaricatione
corrupto, deinde illa , de qua erubuerunt et pudenda texerunt,
sequeretur in carne, non diaboli accedente concubitu corporali, sed
spirituali Dei gratia recedente.
69. Non igitur
|
“tota disputatione tua contrivisti,”
|
|
sicut te
jactas,
|
“assertionem meam, de malo carnalis concupiscentiae
originalisque peccati;”
|
|
manente laude nuptiarum, quae bene utuntur
malo, non quod fecerunt, sed quod invenerunt. Verum nec ipsos
Manichaeos contrivisti, quos potius adjuvisti, tu maxime, et in
commune omnes Pelagianae novitatis errorisque participes, sicut jam
demonstravi. De testimoniis etiam tractatorum catholicorum sancti
Basilii Caesareensis et sancti Joannis Constantinopolitani, quorum
dixisti sensum vestris convenire sententiis, in primo hujus mei operis
libro, tibi sufficientissima et certissima veritate respondi (Capp.
5 et 6); ostendens quemadmodum non intelligendo quaedam verba
eorum, adversus dogma eorum, quod est dogma catholicum, mirabili
caecitate pugnetis. In secundo quoque libro satis egimus, ut appareat
quam non sit, quemadmodum conviciaris,
(Supra, lib. 1, cap. 7); sed sanctorum et eruditorum
Ecclesiae catholicae patrum pius fidelisque consensus, qui haereticae
vestrae novitati resistunt pro antiquissima catholica veritate. Unde
etiam
|
“populi murmur, quod solum vobis a nobis”
|
|
dicis
nec solum est, quia tantorum nititur auctoritate doctorum; et justum
est, quia non vult ut evertatis sibi quoque notissimam salutem quae in
Christo est parvulorum.
|
|