|
70. Quod autem verba apostolica, ubi dicit, Scio quia non habitat
in me, hoc est in carne mea, bonum; et caetera usque ad illud, ubi
ait, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
affirmas
|
“aliter intelligere, quam totum ipsum capitulum debet
intelligi;”
|
|
nesciens mihi plurimum tribuis. Non enim ego solus aut
primus sic istum locum intellexi, quo evertitur haeresis vestra,
quemadmodum vere intelligendus est: imo vero ego prius cum aliter
intellexeram, vel potius non intellexeram; quod mea quaedam illius
temporis etiam scripta testantur . Non mihi enim videbatur Apostolus
et de se ipso dicere potuisse, Ego autem carnalis sum, cum esset
spiritualis: et quod captivus duceretur sub lege peccati, quae in
membris erat ejus (Rom. VII, 14, 18-24). Ego enim
putabam dici ista non posse, nisi de iis quos ita haberet carnis
concupiscentia subjugatos, ut facerent quidquid illa compelleret; quod
de Apostolo dementis est credere: cum etiam innumerabilis multitudo
sanctorum, ne concupiscentias carnis perficiat, contra carnem spiritu
concupiscat. Sed postea melioribus et intelligentioribus cessi, vel
potius ipsi, quod fatendum est, veritati, ut viderem in illis
Apostoli vocibus gemitum esse sanctorum contra carnales concupiscentias
dimicantium. Qui cum mente sint spirituales, adhuc tamen isto
corruptibili corpore quod aggravat animam (Sap. IX, 15), recte
intelliguntur esse carnales; quia erunt et corpore spirituales, quando
seminatum corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV,
44): et recte adhuc intelliguntur ea parte captivi sub lege
peccati, quae desideriorum, quibus non consentiunt, motibus
subjacet. Hinc factum est ut sic ista intelligerem, quemadmodum
intellexit Hilarius, Gregorius, Ambrosius, et caeteri Ecclesiae
sancti notique doctores, qui et ipsum Apostolum adversus carnales
concupiscentias quas habere nolebat, et tamen habebat, strenue
conflixisse, eumdemque conflictum suum illis suis verbis contestatum
fuisse senserunt (Supra, lib. 2, capp. 3 et 4). Contra quos
motus, prius utique debellandos ne dominentur, et postea sanandos ut
penitus exstinguantur, etiam ipse gloriosa certamina sanctos exercere
confessus es (Supra, lib. 3, cap. 21). Simul itaque
cognoscamus verba pugnantium, si pugnamus. Hoc enim modo non vivimus
nos, sed vivit Christus in nobis, si et ad pugnam contra
concupiscentias exercendam, et ad victoriam usque ad consumptionem
eorumdem hostium capessendam, in illo fidimus, non in nobis. Ipse
quippe factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et
sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31).
71. Non est ergo
sicut putas,
|
“ut qui dicit,
Vivo non ego jam, vivit vero in me Christus”
|
|
(Galat. II,
20);
|
“dicat etiam, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne
mea, bonum.”
|
|
In quantum quippe in illo vivit Christus, in tantum
expugnat et superat quod non habitat bonum in ejus carne, sed malum.
Neque enim recte cujusquam spiritus concupisceret adversus carnem
suam, nisi habitaret in illo spiritus Christi. Absit ergo ut
dicamus, quod nos dicere insimulas,
|
“Apostolum sic ista dixisse,
quasi qui se vellet intelligi renitentem, in scorta aliqua manu
pestiferae voluptatis abduci:”
|
|
cum dicat, Non ego operor illud
(Rom. VII, 18, 20), ostendens concupiscentias carnis solum
impulsum libidinis operari, sine consensione peccati.
72. Quid est, quod
frustra conaris
|
“ista verba transferre, tanquam ipsos in se transfiguraverit
Apostolus, qui contemnebant dona Christi, velut sibi non
necessaria?”
|
|
Sic enim suspicaris: atque utinam ipsa dona Christi
saltem ita saperes, ut ad vincendam concupiscentiam valere aliquid
crederes. Sed ideo dicis a Judaeis fuisse contempta,
|
“quod veniam
daret ille peccatis, quae ipsi legis admonitione vitassent.”
|
|
Quasi
hoc conferat homini remissio peccatorum, ut caro non concupiscat
adversus spiritum (Galat. V, 17), unde illa verba nata sunt,
Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et caetera
hujusmodi. Verum tu a vestro dogmate non recedis, quo putatis gratiam
Dei per Jesum Christum Dominum nostrum sic in sola peccatorum
remissione versari, ut non adjuvet ad vitanda peccata et desideria
vincenda carnalia, diffundendo charitatem in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui ab illo datus est nobis (Rom. V, 5).
Neque consideras eum qui dicit, Video aliam legem in membris meis,
repugnantem legi mentis meae; et ab hoc malo non se liberari clamat,
nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum; nec Judaeum
esse, nec quia peccavit, sed ne peccet potius laborare.
73.
inquis,
|
“Apostolus vim consuetudinis.”
|
|
Tu
ergo responde, utrum contra istam vim non dimicet baptizatus. Quod si
negas, omnibus christianis sensibus contradicis: si autem dimicat,
cur non in verbis Apostoli vocem dimicantis agnoscis?
inquis,
|
“bonam et per mandatum sanctum pravorum animi ferocierant ;
quoniam sine voluntate propria nulla eruditio poterat inspirare
virtutem.”
|
|
O acutum intellectorem! O divinorum eloquiorum egregium
tractatorem! Quid agis de verbis dicentis, Non quod volo ago; et,
Velle adjacet mihi; et, Quod nolo, hoc ago; et, Condelector legi
Dei secundum interiorem hominem? Audis haec, et dicis, quia
voluntas defuit, ideo defuisse virtutem. Quid, quod non solum
voluntas, verum etiam virtus adfuit, ne consentiret concupiscentiae
carnis, quae legi peccati pravis ipsis motibus serviebat? Quibus ille
non cedens, nec arma iniquitatis exhibens membra peccato (Rom.
VI, 13), et tamen quod nollet sentiens in carne contra spiritum
concupiscente, et adversus eam vicissim spiritu concupiscens,
verissima castitatis voce dicebat, Igitur ipse ego mente servio legi
Dei, carne autem legi peccati. Illa sane verba quae posuisti, ubi
ait Apostolus, Lex sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum.
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut
appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra
modum peccatum peccans per mandatum: bene intelligitur de vita sua
dixisse praeterita, quando sub lege fuerat, nondum sub gratia. Nam
et verbis praeteriti temporis utitur, dicendo, Peccatum non cognovi,
nisi per legem: et, Concupiscentiam nesciebam: et, Operatum est in
me omnem concupiscentiam: et, Vivebam aliquando sine lege; utique
quando nondum poterat usum habere rationis: et, Adveniente mandato
peccatum revixit, ego autem mortuus sum: et, Peccatum occasione
accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit: et, Per
bonum mihi operatum est mortem. His omnibus tempus significare
intelligitur, quo sub lege vivebat, et nondum adjutus gratia
concupiscentiis carnalibus vincebatur . Ubi vero jam dicit, Lex
spiritualis est; ego autem carnalis sum: jam quod confligens
patiebatur ostendit. Non enim dixit, carnalis fui, vel eram; sed,
sum. Et apertius tempora ipsa distinguit, ubi dicit, Nunc autem jam
non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Jam enim
motus desideriorum malorum non ipse operabatur, quibus non consentiebat
ad perpetranda peccata. Peccati autem nomine quod in illo habitabat,
ipsam nuncupabat concupiscentiam; quia peccato facta est, et si
consentientem traxerit atque illexerit, concipit paritque peccatum.
Et caetera usque ad eum locum, ubi ait, Igitur ego ipse mente servio
legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 7-25),
verba sunt jam sub gratia constituti, sed adhuc contra concupiscentiam
suam dimicantis, nec ei consentientis ut peccet; sed tamen quibus
renititur, peccati desideria patientis.
74. Nemo nostrum substantiam corporis, nemo naturam carnis
accusat: frustra purgatur abs te, quod non culpatur a nobis.
Concupiscentias malas, quibus si bene vivimus non consentimus, tamen
esse non negamus in nobis; castigandae sunt, frenandae sunt,
expugnandae sunt, vincendae sunt: tamen sunt, nec alienae sunt. Nec
bona ista nostra, sed mala sunt. Nec sicut dixit Manichaea vanitas,
separata extra nos erunt: sed, sicut dicit catholica veritas, sanata
non erunt.
|
|