|
75. De illis quoque apostolicis verbis, in quibus impudentia
mirabili, imo dementia, resistitis fundatissimae fidei, ubi ait,
Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors;
et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Id.
V, 12); frustra sensum alium novum atque distortum et a vero
abhorrentem moliris exsculpere, affirmans
|
“ea locutione dictum esse,
In quo omnes peccaverunt, ac si diceretur, Propter quod omnes
peccaverunt: sicut dictum est, In quo corrigit junior viam suam”
|
|
(Psal. CXVIII, 9): ut scilicet, non in uno homine omnes
homines peccasse intelligantur originaliter, et tanquam in massae
unione communiter; sed propterea quia primus hominum ille peccavit; id
est , cum imitantur illum, non cum generantur ex illo. Non ergo huic
sensui convenit illa locutio, ita dictum esse, in quo, velut dictum
esset,
Nam propter hoc quisque peccat, quod sibi
proponit ut peccet, vel quoquo modo quod illi est causa peccandi.
Quis vero ab omni humano sensu tam sit absurdus, ut dicat, Propter
hoc fecit homo iste homicidium, quia in paradiso Adam de ligno
prohibito cibum sumpsit; cum iste latrocinando occiderit hominem nihil
de Adam cogitans, sed propter hoc ut aurum quod ferebat auferret?
Sic et caetera cuncta peccata, quae propria quisque committit, habent
causas propter quas fiant, etiamsi nemo cogitet quod ille primus homo
commisit, neque illud sibi ad peccandum proponat exemplum. Propter
hoc itaque, id est, quoniam peccavit Adam, nec ipse Cain peccasse
dicendus est, qui eumdem patrem suum noverat. Propter quid enim
fratrem suum occiderit, notum est: quia non propter hoc quod
perpetravit Adam, sed quia bono ejus invidit.
76. Denique nec ipsa tibi ad hunc vestrum sensum quae posuisti
testimonia suffragantur. Recte enim dicitur, In quo corrigit junior
viam suam?
quoniam sequitur, in
custodiendo verba tua. Propter hoc enim corrigit viam suam, quia
verba Dei sicut cogitanda sunt cogitat, et cogitando custodit,
custodiendo recte vivit. Ipsa ergo illi causa est ut viam suam
corrigat, quia Dei verba custodit. Et quod ait beatissimus
Stephanus, Fugit Moyses in verbo hoc (Act. VII, 29); bene
intelligitur, propter
quia hoc audivit, hoc timuit,
hoc cogitavit ut fugeret; haec illi fuit causa fugiendi. Numquid in
his locutionibus aliquid dictum est, quod pertineat ad imitationem,
qua sic alterum alter imitatur, ut eum omnino non cogitet: et ideo
nullo modo dici possit propter hoc peccasse, quia ille peccavit, in
quo nec originaliter fuit, nec de illo quidquam in peccato proprio
cogitavit?
77. Sed, inquis,
si de peccati traduce loquebatur, nusquam
congruentius diceret, Ideo pertransiit peccatum, quia omnes sunt de
conjugum voluptate generati: et adderet, In eo transiit, in quo ex
tabida primi hominis carne fluxerunt.
Nec vides eodem modo tibi
posse dici, Si de imitatione peccati Apostolus loquebatur, nusquam
congruentius diceret, Ideo pertransiit peccatum, quia primi hominis
praecessit exemplum: et adderet, In eo transiit, in quo omnes illius
unius imitatione peccaverunt. Aliquo enim duorum istorum modo
loqueretur Apostolus hoc loco, si ad tuum vel meum loqueretur
arbitrium. Quia ergo nec illud dixit quod tu, nec illud quod ego;
numquid vis ut credamus in his ejus verbis, nec originale secundum
Catholicos, nec imitatorium secundum Pelagianos intelligendum esse
peccatum? Puto quod nolis. Remove igitur ista quae possunt ex
utraque parte momentis aequalibus dici, et si tibi placet sine
contentione quid Apostolus dixerit intueri, adverte, ut hoc diceret,
quid agebat: et invenies per unum hominem iram Dei super humanum
genus, et per unum hominem reconciliationem Deo, eorum qui ex
damnatione totius generis liberantur gratis. Ille est primus Adam
factus ex terra, iste est secundus Adam factus ex femina. Sed ibi
per Verbum caro facta est, hic autem ipsum Verbum caro factum est;
ut per ejus mortem vivamus, quo relicto mortui fueramus. Commendat,
inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores
essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc
in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum (Rom V, 8,
9.)
78. De hac ira dicit: Eramus et nos natura filii irae, sicut et
caeteri (Ephes. II, 3). De hac ira dicit Jeremias propheta:
Maledictus dies in quo natus sum (Jerem. XX, 14). De hac ira
dicit sanctus Job: Pereat dies ille in quo natus sum (Job III,
3). De hac ira item dicit idem ipse: Homo enim natus ex muliere,
brevis vitae, et plenus iracundiae, sicut flos feni decidit, fugit
autem sicut umbra et non stabit. Nonne et hujus curam fecisti, et
hunc fecisti intrare in conspectu tuo in judicium? Quis enim erit
mundus a sordibus? Ne unus quidem , etiamsi unius diei fuerit vita
ejus super terram (Id. XIV, 1-5, sec. LXX). De hac ira
dicit liber Ecclesiasticus: Omnis caro sicut vestis veterascit;
testamentum enim a saeculo, morte morieris (Eccli. XIV, 18,
12). Itemque ipse: A muliere, inquit, initium est peccati, et
propter illam morimur omnes (Id. XXV, 33). Et alio loco:
Occupatio magna creata est omni homini, et jugum grave super filios
Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae
in matrem omnium (Id. XL, 1). De hac ira dicit Ecclesiastes:
Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni
labore suo, quo ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2, 3)? De
hac ira vox apostolica est: Omnis creatura vanitati subjecta est
(Rom. VIII, 20). De hac ira plangit Psalmus : Ecce
veteres posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te;
verumtamen universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII,
6). De hac ira plangit et alius: Quae pro nihilo habentur, eorum
anni erunt. Mane sicut herba transeat, mane floreat et praetereat,
vespere decidat, durescat et arescat. Quoniam defecimus in ira tua,
et in indignatione tua conturbati sumus. Posuisti iniquitates nostras
in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni
nostri sicut aranea meditabuntur (Psal. LXXXIX, 5-9).
79. Nemo liberatur ab hac ira Dei, nisi per Mediatorem
reconcilietur Deo. Unde dicit etiam ipse Mediator: Qui non credit
Filio, non habebit vitam; sed ira Dei manet super eum (I Joan.
III, 36). Non dixit, Veniet; sed, manet super eum. Ideo
ergo credunt atque confitentur et majores per cor et os proprium, et
parvuli per alienum, ut reconcilientur Deo per mortem Filii ejus, ne
ira Dei maneat super eos, quos etiam origo vitiata efficit reos. De
hac itaque re loquens Apostolus, Cum adhuc, inquit, peccatores
essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc
in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum
inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo
magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius: non solum autem, sed
et gloriantes in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem
et nunc reconciliationem accepimus. Propter hoc sicut per unum hominem
peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in
omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Nempe manifestum
est, ut hoc diceret, quid agebat Apostolus. Ite adhuc, et huic
reconciliationi, quae fit per mortem Filii Dei, qui sine peccato
venit in mundum, subtrahite parvulos, ut propter eum per quem peccatum
intravit in mundum, ira Dei maneat super eos. Quid hic facit
imitatio, quaeso te, ubi audis, Nam judicium quidem ex uno in
condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem
(Rom. V, 8-12, 16)? Unde gratia ex multis delictis in
justificationem; nisi quia praeter unum illud originis, addita multa
quae simul deleret invenit? Alioquin sic esset ex multis condemnatio,
quae homines unum imitando commiserant; sicut ex eisdem multis
justificatio, quibus remissis in gratiam respirabant. Sed quia unum
ilud sufficiebat, propter quod etiam solum fieret condemnatio; gratiae
vero non sufficiebat illud unum delere, sed et multa quae adjecta
sunt, ut omnium remissione fieret justificatio: ideo utique dictum
est, Judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis
delictis in justificationem. Nam sicut non imitantur Christum
parvuli, quia nondum possunt, et tamen ad ejus gratiam spiritualem
pertinere possunt: ita sine imitatione primi hominis, contagione tamen
ex ipso carnalis generationis obstricti sunt. Si autem propterea vis
eos a primi hominis alienos esse peccato, quia eum non sunt imitati
propria voluntate; ista ratione alienabis eos et a justitia Christi,
quia nec ipsum imitati sunt propria voluntate.
80. Cum vero Multos, quod dixit postea, non vis intelligi omnes,
quod prius dixerat;
|
“ideo existimans dictum fuisse multos, ne omnes
intelligerentur:”
|
|
poteris hoc dicere et de semine Abrahae, cui
promissae sunt omnes gentes (Gen. XXII, 18), non omnes
gentes ei fuisse promissas; quia dictum est alio loco, Patrem
multarum gentium posui te (Id. XVII, 5). Est autem sanus
intellectus, ideo sic locutam Scripturam, quia possunt esse aliqua
omnia, quae non sunt multa: sicut omnia dicimus Evangelia, et tamen
brevi numero, id est, quaternario continentur. Et rursus possunt
aliqua esse multa, non tamen omnia: sicut multos dicimus credere in
Christum, nec tamen omnes credunt. Non enim omnium est fides, ait
Apostolus (II Thess. III, 2). Quod autem dictum est, In
semine tuo benedicentur omnes gentes; et, Patrem multarum gentium
posui te: easdem omnes, multas; et easdem multas, omnes esse
monstratum est. Ita etiam cum dictum est, Per unum in omnes
transisse peccatum; et postea, Per unius inobedientiam peccatores
constitutos multos: ipsi sunt multi, qui et omnes. Similiter cum
dictum est, Per unius justificationem in omnes homines, ad
justificationem vitae; et rursus dictum est, Per unius obedientiam
justi constituentur multi (Rom. V, 12, 18, 19): non
aliquibus exceptis, sed eosdem multos, omnes oportet intelligi: non
quia omnes homines justificantur in Christo; sed quia omnes qui
justificantur, non aliter possunt justificari quam in Christo. Sicut
possumus dicere, in aliquam domum per unam januam intrare omnes; non
quia omnes homines intrant in eamdem domum, sed quia nemo intrat nisi
per illam. Omnes ergo ad mortem per Adam, omnes ad vitam per
Christum. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo
omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22): id est, ex prima
origine generis humani nemo ad mortem nisi per Adam, et nemo per Adam
nisi ad mortem; et nemo ad vitam nisi per Christum, et nemo per
Christum nisi ad vitam.
81. Vos autem dum non omnes, sed multos sive per Adam,
condemnatos esse, sive per Christum liberatos vultis intelligi,
horrenda perversitate christianae religioni estis infesti. Si enim
salvi erunt aliqui sine Christo, et justificantur aliqui sine
Christo; ergo Christus gratis mortuus est. Erat enim et alius
modus, sicut vultis, in natura, in libero arbitrio, in lege
naturali, sive conscripta, quo possent salvi et justi esse qui
vellent. Justas autem imagines Dei, quis nisi injustus prohiberet a
regno Dei? Hic forte dicis: Sed facilius per Christum. Numquid
non posset etiam de lege dici: Est per legem justitia, sed facilius
per Christum? Et tamen ait Apostolus, Si per legem justitia, ergo
Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Non est itaque
praeter unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I
Tim. II, 5), aliud nomen sub coelo, in quo oporteat salvos
fieri nos (Act. IV, 12). Et ideo dictum est, In Christo
omnes vivificabuntur: quoniam in illo Deus definivit fidem omnibus,
suscitans illum a mortuis (Id. XVII, 31). Vestrum autem
dogma id persuadere conatur, velut inculpatae praedicatione naturae,
et potentiae liberi arbitrii, et legis sive naturalis sive per Moysen
datae, ut et si opus sit, necesse tamen non sit ad Christum pro
aeterna salute transire: eo quod per sacramentum mortis et
resurrectionis ejus (si tamen vel hoc putatis) commodior via sit, non
quod alia via esse non possit. Unde quantum vos detestari debeant
Christiani considerantes, renuntiate vobis etiam tacentibus nobis.
|
|