|
82. Quod vero causae tuae postremum et quasi fortissimum
firmamentum, propheticum testimonium esse voluisti, ubi per
Ezechielem dictum legimus, Quod non erit parabola, qua dicebant,
parentes uvas acerbas edisse, et dentes obstupuisse filiorum; nec
morietur filius in peccato patris, nec pater in peccato filii, sed
anima quae peccat ipsa morietur (Ezech. XVIII, 2-4): non
intelligis hanc esse promissionem Testamenti Novi, et spiritualis
haereditatis ad alterum saeculum pertinentis. Id enim agit gratia
Redemptoris, ut paternum chirographum deleat (Coloss. II,
14), et unusquisque pro se rationem reddat. Caeterum quam multa
sint divinarum testimonia Litterarum, quae parentum peccatis obligant
filios, numerare quis possit? Cur enim peccavit Cham, et in ejus
filium Chanaan vindicta prolata est (Gen. IX, 22, 24,
25)? Cur pro peccato Salomonis filius ejus diminutione regni
punitus est (III Reg. XII)? Cur peccatorum Achab regis
Israel in ejus posteros poena dilata est (Id. XXI)? Utquid
legitur in sanctis Libris, Reddens peccata patrum in sinum filiorum
eorum post eos (Jerem. XXXII, 18); et, Reddens peccata
patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem (Exod. XX,
5)? Qui numerus etiam pro universitate accipi potest. Numquid haec
falsa sunt? Quis hoc dixerit, nisi divinorum eloquiorum apertissimus
inimicus? Sed carnalis generatio etiam populi Dei pertinens ad
Testamentum vetus, quod in servitutem generat (Galat. IV,
24), parentum peccatis obligat filios; spiritualis autem generatio
, sicut haereditatem, ita poenarum atque praemiorum comminationes
promissionesque mutavit. Quod Prophetae in spiritu praevidentes,
ista dixerunt; sed apertius Jeremias: In diebus illis, inquit, non
dicent, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum
obstupuerunt: sed unusquisque in suo peccato morietur; et ejus qui
manducaverit uvam acerbam, obstupescent dentes ipsius. Nempe
manifestum est, ita hoc prophetice pronuntiari, sicut ipsum
Testamentum novum, quod prius occultum fuit, et per Christum postea
revelatum est. Denique, ne nos moverent ea quae commemoravi, et
caetera hujusmodi plurima de reddendis in filios peccatis parentum,
quae utique veraciter scripta sunt, et huic prophetiae contraria
putarentur; continuo solvit istam molestissimam quaestionem,
conjungendo atque dicendo: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et
consummabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum, non
secundum Testamentum quod disposui patribus eorum (Jerem. XXXI,
29-32). In hoc igitur Testamento novo per sanguinem testatoris
deleto paterno chirographo, incipit homo paternis debitis non esse
obnoxius renascendo, quibus nascendo fuerat obligatus, ipso Mediatore
dicente, Ne vobis patrem dicatis in terra (Matth. XXIII,
9): secundum hoc utique, quod alios natales quibus non patri
succederemus, sed cum patre semper viveremus, invenimus.
|
|