|
83. Ad omnia me tibi respondisse, Juliane, et omnia refellisse,
quibus putasti et disputasti voluminibus quatuor credendum non esse
originale peccatum, et concupiscentiam carnis non posse culpari sine
damnatione nuptiarum; puto quod perspicis, si pervicax non sis.
Demonstratum enim est, eum tantum paterno antiquo debito non teneri,
qui haereditatem patremque mutavit; ubi cohaeredem invenit unicum per
naturam, adoptatus ipse per gratiam: eique tantum concupiscentiam
carnalem mortem non inferre post mortem, qui in Christi morte
invenerit mortem, qua moriatur peccato, et evaserit mortem qua natus
fuerat in peccato. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes
mortui sunt (II Cor. V, 14): et pro omnibus mortuus est ;
nec aliqui poterunt vivere pro quibus non est mortuus, qui pro mortuis
vivus est mortuus . Haec negans, his repugnans, ista convellere
moliens catholicae fidei munimenta, ipsosque nervos disrumpere
christianae religionis, veraeque pietatis; audes insuper dicere, quod
contra impios bella susceperis: cum adversum matrem quae te
spiritualiter peperit, armis impietatis induaris. Audes te agmini
sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, martyrum,
sacerdotumque miscere: cum tibi dicant Patriarchae, Etiam pro
parvulis natis oblata sacrificia pro peccatis (Levit. XII); eo
quod non sit mundus a sordibus nec infans diei unius super terram (Job
XIV, 5, sec. LXX): cum tibi dicant Prophetae, in
iniquitatibus concepti sumus (Psal. L, 7): cum tibi dicant
Apostoli, Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte
ipsius baptizati sumus; ut existimemus nos mortuos quidem esse
peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. VI, 3,
11): cum tibi dicant martyres, Secundum Adam carnaliter natos
contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, unde parvulis
dimittantur in Baptismo, non propria, sed aliena peccata
(Cyprianus, Epist. 64, ad Fidum. Vide supra, lib. 1,
cap. 3): cum tibi dicant sacerdotes, Carnali voluptate concretos
prius subire delictorum contagium, quam vitae hujus haurire munus
(Ambrosius, libro de Sacramento regenerationis. Vide supra, lib.
2, cap. 6). His te consociare praesumis, quorum fidem debellare
conaris. Audes dicere, quod a Manichaeorum consortio vincaris, qui
Manichaeos invictos facis, nisi cum eis et ipse vincaris. Falleris,
fili, miserabiliter falleris, vel etiam detestabiliter falleris:
quando animositatem qua teneris viceris, tunc veritatem poteris tenere
qua vinceris.
|
|