|
6. Deinde propositis aliis meis verbis, ubi dixi,
|
“Hujus
concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit, ac per hoc generatio
trahit;”
|
|
moxque subjunxi,
|
“Ergo quod generatum est regeneretur, ut
similiter, quia non potest aliter, quod tractum est remittatur”
|
|
(De
Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 21): frustra identidem
conaris obtegere quod superfluum Baptismum putatis in parvulis,
dicentes
|
“mysteriorum Christi gratiam multis locupletem esse
muneribus.”
|
|
Velitis nolitis, parvulos credere confitemini in
Christum per corda et ora gestantium. Ergo et ad ipsos pertinet
dominica illa sententia: Qui non crediderit, condemnabitur (Marc.
XVI, 16). Qua causa, qua justitia, si nullum trahunt
originale peccatum? Quod autem dicis,
|
“Hinc potius suos approbat,
quod ante proprium voluntatis obsequium, hoc quod in eis fecit
beneficiorum sublimat augmentis:”
|
|
si ergo hinc suos istos approbat;
profecto illos quibus hoc non donat, non approbat suos. Porro cum et
ipsi eadem causa sint ejus, quia condidit eos; cur non et ipsos eodem
modo approbat suos? Hinc de fato, vel de acceptione personarum nihil
negatis . Jam ergo nobiscum gratiam confitemini. Quid est enim
aliud, ubi nihil illorum est? In una igitur eademque causa, alius
relinquitur justitia judicante, non fato; alius assumitur gratia
praestante, non merito.
7. Frustra omnino contenditis, nec ab originali peccato parvulos
regeneratione mundari. Non hoc ostendit, qui dixit, Quicumque
baptizati sumus in Christo, in morte ejus baptizati sumus. Dicendo
enim, Quicumque, non utique parvulos fecit exceptos. Quid est autem
in morte Christi baptizari, nisi peccato mori? Unde etiam de ipso
idem alio loco dicit, Quod enim mortuus est peccato, mortuus est
semel. Quod utique dictum est propter similitudinem carnis peccati:
propter quod et magnum mysterium est crucis ejus, ubi et vetus homo
noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati. Si ergo in
Christo parvuli baptizantur, in morte ejus baptizantur. Si in morte
ejus baptizantur, mortis ejus similitudini complantati peccato utique
moriuntur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod
autem vivit, vivit Deo. Et quid est complantari similitudini mortis
ejus, nisi quod sequitur, Sic et vos existimate vos mortuos esse
peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. VI,
3-11)? Numquid dicturi sumus, peccato mortuum fuisse Jesum,
quod nullum habuit unquam? Absit. Et tamen quod mortuus est
peccato, mortuus est semel. Mors enim ejus peccatum nostrum
significavit, quo utique ipsa mors accidit: cui morti mortuus, id
est, ut mortalis non esset ulterius, peccato dicitur mortuus. Quod
ergo ipse significavit in similitudine carnis peccati, hoc per ejus
gratiam nos agimus in carne peccati: ut quomodo ille moriendo
similitudini peccati peccato mortuus praedicatur, ita quicumque in illo
fuerit baptizatus , eidem rei cujus illa fuerat similitudo moriatur;
et quomodo in illius vera carne vera mors fuit, sic fiat in veris
peccatis vera remissio.
|
|