|
8. Totus itaque iste Epistolae apostolicae locus si te ab ista
pravitate non corrigit, nimis obduruisti. Quamvis enim sibi connexa
sint omnia quibus ait, scribens ad Romanos, ut gratia Dei
commendetur per Jesum Christum: tamen quia Epistolam totam hic
recolere et pertractare non possumus, valde enim longum est; ex isto
capite quod agitur consideremus, ubi ait, Commendat autem suam
charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus,
Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 8 et 9). Hoc tu
dictum exceptis parvulis vis putari. Ubi si abs te quaeram; si non
sunt inter peccatores habendi, quomodo pro eis mortuus est, qui pro
peccatoribus mortuus est? Respondebis non pro solis peccatoribus
mortuum, quamvis sit etiam pro peccatoribus mortuus. Quod quidem
nusquam legis in divinis auctoritatibus, mortuum scilicet esse
Christum etiam pro eis qui nullum habuerunt omnino peccatum. Sed
attende quam validis testimoniis urgearis. Tu dicis etiam pro
peccatoribus mortuum: ego dico nonnisi pro peccatoribus mortuum; ita
ut respondere cogaris, si nullo peccato parvuli obstricti sunt, non
esse pro parvulis mortuum. Dicit enim ad Corinthios: Quoniam unus
pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus
mortuus est (II Cor. V, 14, 15). Nullo modo hic negare
permitteris, nonnisi pro his qui mortui sunt, mortuum fuisse Jesum.
Quos igitur hoc loco intelligis mortuos? numquid eos qui de corpore
exierunt? Quis ita desipiat ut hoc sapiat? Eo modo itaque
intelligimus mortuos, pro quibus omnibus unus mortuus est Christus,
quomodo alibi dicit: Et vos cum essetis mortui in delictis et
praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo (Coloss. II,
13). Ac per hoc, unus, inquit, pro omnibus mortuus est; ergo
omnes mortui sunt: ostendens fieri non potuisse ut moreretur nisi pro
mortuis. Ex hoc enim probavit omnes mortuos esse, quia pro omnibus
mortuus est unus. Impingo, inculco, infercio recusanti: accipe,
salubre est, nolo moriaris. Unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes
mortui sunt. Vide quia consequens esse voluit, ut intelligantur omnes
mortui, si pro omnibus mortuus est. Quia ergo non in corpore, restat
ut in peccato esse mortuos omnes, pro quibus Christus mortuus est,
nemo neget, nemo dubitet, qui se non negat aut dubitat esse
christianum. Quapropter, si nullum trahunt peccatum parvuli, non
sunt mortui. Si non sunt mortui, non est mortuus pro eis, qui non
est mortuus nisi pro mortuis. Tu autem jam in primo tuo libro contra
nos clamans, dixisti,
|
“Christum etiam pro parvulis mortuum.”
|
|
Nullo modo igitur negare permitteris eos trahere originale peccatum.
Nam mortui unde, si non inde? aut propter quam mortem parvulorum
mortuus est, qui non est mortuus nisi pro mortuis? Eumque tu mortuum
pro parvulis confiteris. Redi ergo mecum ad illud quod ad Romanos
coeperam dicere.
9. Commendat, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum
adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Cum
peccatores, inquit, essemus, hoc est, cum mortui essemus, Christus
pro nobis mortuus est: multo magis justificati nunc in sanguine
ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus,
reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis
reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Hoc est illud quod alibi
dicitur, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II
Cor. V, 19). Deinde hic sequitur: Non solum autem, sed et
gloriantes in Deo, per Dominum nostrum Jesum Christum. Non
solum, inquit, salvi, sed et gloriantes. Per quem nunc et
reconciliationem accepimus. Et tanquam causa quaereretur, quare per
unum Mediatorem hominem fiat ista reconciliatio: Propter hoc,
inquit, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et
per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt. Quid ergo egit lex? Itane illa reconciliare non
potuit? Non, inquit, Usque enim ad Legem, peccatum in mundo
fuit: Hoc est, nec lex potuit auferre peccatum. Peccatum autem non
deputabatur cum Lex non esset. Erat quidem peccatum, sed non
deputabatur, quia non cognoscebatur. Per Legem enim, sicut in alio
loco dicit, cognitio peccati (Rom. III, 20). Sed regnavit
mors ab Adam, usque ad Moysen: quia nec per Moysen, id est, nec
per Legem regnum ejus ablatum est. Regnavit autem et in his qui non
peccaverunt. Quare igitur, si non peccaverunt? Audi quare: In
similitudine , inquit, praevaricationis Adae, qui est forma futuri.
Dedit enim ex se formam posteris suis, quamvis peccata propria non
habentibus, ut peccati paterni contagione morerentur, qui per ejus
carnalem concupiscentiam gignerentur. Sed non sicut delictum,
inquit, ita et donatio. Si enim ob unius delictum multi mortui sunt,
multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi
in multis abundavit. Multo magis utique abundavit, quia in quibus
abundat, temporaliter moriuntur, in aeternum victuri sunt. Et non,
inquit, sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam judicium
quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in
justificationem. Et unum quippe illud ad damnationem trahere potuit:
sed gratia non hoc unum tantum, verum etiam plura, quae superaddita
sunt peccata delevit. Si enim ob unius delictum, inquit, mors
regnavit per unum; multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae
accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Superior
repetitus est sensus; quia multo magis in vita regnabunt, qui sine
fine regnabunt; quam mors in eis regnavit, quae cum fine regnavit.
Itaque sicut per unius, inquit, delictum in omnes homines ad
condemnationem, ita et per unius justificationem in omnes homines ad
justificationem vitae. Ideo et ibi omnes, et hic omnes, quia nemo ad
mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi per istum. Sicut enim per
inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ; ita et
per unius obedientiam justi constituentur multi. Lex autem
subintravit, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum,
superabundavit gratia: ut quemadmodum regnavit peccatum in morte , sic
et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum
Dominum nostrum.
10. Quid ergo dicemus, inquit? permanebimus in peccato, ut gratia
abundet? Absit. Quid enim praestitit gratia, si permanendum est in
peccato? Denique sequitur et dicit: Qui mortui sumus peccato,
quomodo vivemus in eo? Hinc nunc diligenter attende, et quod sequitur
ut intelligas intentus ausculta. Cum dixisset, Qui mortui sumus
peccato, quomodo vivemus in eo? An ignoratis, inquit, quoniam
quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati
sumus? Hic sunt parvuli qui baptizantur, an non sunt? Si non hic
sunt, falsum est ergo quod ait, Quicumque baptizati sumus in Christo
Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; quia non in morte illius
baptizantur parvuli. Sed quoniam verum dicit Apostolus, nulli
intelliguntur excepti. Nam si de solis majoribus dictum putatis, qui
jam utuntur libero arbitrio, cum dicat ille, Quicumque; frustra vos
terret dominica illa sententia, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et
spiritu. Habetis enim magnum compendium: asseverate et hoc de solis
majoribus dictum, nequaquam parvulos ista generalitate concludi. Et
quid vobis est de quaestione Baptismatis laborare, utrum sit vita
aeterna praeter regnum Dei, an vita aeterna privandi sint, innocentes
tot imagines Dei, ac per hoc aeterna morte plectendae? Si autem hoc
dicere non audetis, quoniam universaliter prolata sententia est, Nisi
quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum
Dei (Joan. III, 5): eadem vos universitas comprimit, dicente
Apostolo, Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte
illius baptizati sumus. Ergo et parvuli qui baptizantur in Christo,
quoniam in morte ipsius baptizantur, peccato moriuntur. Inde enim
connexa sunt ista sequentia, cum superius dictum esset, Qui mortui
sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Nam velut quaereretur, quid
est mori peccato? An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati
sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus? Hinc
probans quod supra dixerat, Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus
in eo? ut qui se non ignorarent in morte Christi baptizatos, cum
baptizarentur in Christo, scirent etiam se mortuos esse peccato; quia
nihil est aliud in morte Christi baptizari, nisi peccato mori. Hoc
diligentius exponens adjungit, et dicit: Consepulti ergo sumus illi
per Baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis
per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim
complantati sumus similitudini mortis ejus; sic et resurrectionis
erimus: hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut
evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim
mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum
Christo, credimus quia simul vivemus cum illo: scientes quia
Christus surgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non
dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod
autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem
esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. V,
8-VI, 11). Si ergo peccato non moriuntur parvuli, procul
dubio in Christi morte non baptizantur. Si in Christi morte non
baptizantur, non in Christo baptizantur. Quicumque enim baptizati
sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. In Christo
autem baptizantur, peccato ergo moriuntur. Cui peccato, quaeso te,
nisi quod originale traxerunt? Argumentationes hominum conticescant:
Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal.
XCIII, 11). Abscondit haec a sapientibus et prudentibus, et
revelavit ea parvulis (Matth. XI, 25). Si tibi christiana
fides displicet, apertius confitere: nam christianam fidem aliam non
potes invenire. Unus homo est ad mortem, unus ad vitam. Ille tantum
homo, iste Deus et homo . Per illum est mundus inimicus factus
Deo: per istum mundus reconciliatur Deo electus ex mundo. Sicut
enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes
vivificabuntur. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et
imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 22, 49). Haec
stabilitamenta fidei christianae qui subvertere nititur, stantibus eis
ipse subvertitur.
|
|