|
11. Prorsus quod in libro meo dixi, cui resistis, verum est:
|
“Nam quod dimissum est in parente, ut trahatur in prole, miris
quidem modis fit, sed tamen fit: et quia modus ipse non facili ratione
indagatur, nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur”
|
|
(De
Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 21). Quibus verbis
meis insidiaris mendaciter, quasi dixerim,
|
“nec ratione comprehendi,
nec sermone explicari;”
|
|
subtrahens inde quod dixi,
sive
sive
Aliud est
quod tu
dicis; aliud est
quod ego dixi: ubi quid aliud quam
calumniosus appares? Sed etsi nulla ratione indagetur, nullo sermone
explicetur: verum tamen est quod antiquitus veraci fide catholica
praedicatur et creditur per Ecclesiam totam; quae filios fidelium nec
exorcizaret, nec exsufflaret, si non eos de potestate tenebrarum, et
a principe mortis erueret; quod in libro meo, cui velut respondes, a
me positum est (De Nupt. et Concup., lib. 1, n. 22): sed
id tu commemorare timuisti, tanquam ipse ab orbe toto exsufflandus
esses, si huic exsufflationi qua princeps mundi et a parvulis ejicitur
foras, contradicere voluisses. Frustra te intorques argumentationibus
vanis, non adversus me, sed adversus communem matrem spiritualem;
quae non te aliter peperit, quam sicut jam non vis ut pariat; contra
cujus viscera satis acutis telis tibi videris armatus, de justitia Dei
contra justitiam Dei, de gratia Dei contra gratiam Dei colligens
argumenta. Tunc enim est Dei vera justitia, si grave jugum super
filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1)
non sit injustum. Quomodo autem non est injustum jugum grave, si
nullum est in parvulis malum, propter quod juste jugo premantur gravi?
Tunc est vera Dei gratia, si hoc rebus exhibeat, quod verbis sonat.
Quomodo autem hoc facit, si eum exsufflat in quo novit non esse quod
pellat, si eum lavat in quo novit non esse quod abluat?
12. Numquid vel tibi vel quibuslibet consectaneis tuis aliquid
dicere videreris, si quantum sit (ut ex ea natum necesse sit renasci,
non renatum sit necesse damnari ) malum concupiscentiae carnis,
sanctitate mentis cogitare possetis: et quid conferat gratia, cum
reatum ejus absolvit, quo faciebat originaliter hominem reum, quando
fit in illo plena remissio peccatorum ; quamvis ipsa remaneat, contra
quam regenerati spiritus concupiscat, aut bene usurus hoc malo in
minore certamine, aut omnino non usurus in majore certamine? Inest
enim sensus hujus mali, dum reluctatur atque cohibetur. Reatus autem
ille, qui sola regeneratione dimittitur, quemadmodum cum inesset non
sentiebatur; ita ejus ablatio fide creditur, non carne vel mente
sentitur. Ideo in hujus rei obscuritate te jactas, et adversus
veritatem quae ostendi hominum maxime carnalium sensibus non potest,
quanto magis ut putas acriter, tanto magis infideliter pugnas.
13. Sed
|
Verte omnes tete in facies, et contrahe quidquid
Sive animis, sive arte vales :
|
|
Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati
sumus. Ergo verum est nos mortuos esse peccato in morte Christi,
quae fuit sine peccato: ac per hoc et majores et parvuli. Neque enim
illi et non isti, aut isti et non illi: sed quicumque baptizati sumus
in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus. Consepulti ergo
sumus illi per Baptismum in mortem. Non sine parvulis: quoniam
quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati
sumus. Ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam
Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati
fuimus similitudini mortis ejus, sed et resurrectionis erimus. Hic
sunt et parvuli complantati similitudini mortis ejus. Hoc enim ad
omnes pertinet quicumque baptizati sumus in Christo Jesu. Hoc
scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est. Quorum vetus
homo, nisi quicumque baptizati sumus in Christo? Hic itaque
agnoscamus et parvulos, quia et ipsos baptizatos non negamus in
Christo. Et utquid simul crucifixus est vetus homo noster? Ut
evacuetur, inquit, corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
Propter hoc corpus peccati, misit Deus Filium suum in similitudine
carnis peccati (Rom. VIII, 3). Qua igitur impudentia negamus
etiam parvulos corpus habere peccati, cum hoc quod dicit, omnium sit
quicumque baptizati sumus in Christo? Qui enim mortuus est,
justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo,
credimus quia simul etiam vivemus cum Christo; scientes quia Christus
surgens ex mortuis jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur.
Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit,
vivit Deo. Ita et vos, inquit, existimate vos mortuos esse
peccato; vivere autem Deo in Christo Jesu. Quibus hoc dicit?
evigilasne, et attendis? Eis utique quibus dicebat, Si autem mortui
sumus cum Christo. Et qui sunt hi, nisi quibus dixerat, Vetus homo
noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati? nisi quibus
dixerat, Complantati sumus similitudini mortis ejus? nisi quibus
dixerat, Consepulti sumus ergo illi per Baptismum in mortem? Et hoc
quibus, vel de quibus dixerat, lege superiora verba, quibus haec
cuncta connexa sunt, et invenies: An ignoratis quoniam quicumque
baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus?
Et cum hoc diceret , probare quid voluit? Lege adhuc paulo
superius, et invenies: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in
eo? Aut ergo agnoscite parvulos in Baptismate mortuos esse peccato,
et fatemini habuisse cui morerentur originale peccatum: aut aperte
dicite non eos in morte Christi baptizatos, cum baptizarentur in
Christo; et Apostolum mendacii redarguite, dicentem, Quicumque
baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus.
14. Ego haec arma coelestia, quae vincunt Coelestium, non
dimitto: his fidem meam sermonemque committo. Argumenta quae
profertis, humana sunt: haec munimenta divina sunt. Delicta quis
intelligit (Psal. XVIII, 13)? Numquid ideo delicta non
sunt? Ita et originale delictum quod in parente regenerato
remittitur, et tamen transit in prolem, et manet nisi et ipsa
regeneretur, quis intelligit? Numquid ideo non est delictum? Unus
pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Quo corde, quo
ore, qua fronte parvulos mortuos negatis, pro quibus Christum mortuum
non negatis? Si non est pro eis Christus mortuus, utquid
baptizantur? Quicumque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in
morte illius baptizati sumus. Si autem etiam pro eis mortuus est, qui
unus pro omnibus mortuus est; ergo mortui sunt et isti cum omnibus.
Et quia in peccato mortui sunt, moriuntur et peccato ut vivant Deo,
quando renascuntur ex Deo. Quod si explicare non possim quomodo vivus
generet mortuum (mortuus enim peccato parens, et vivens Deo, generat
tamen in peccato mortuum, nisi et ipse peccato regeneratione moriatur,
et vivat Deo); numquid ideo falsum est, quia explicari verbis vel
non potest, vel difficillime potest? Tu nega, si audes, natum
mortuum, pro quo Christum non negas mortuum. Unus enim pro omnibus
mortuus est; ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14). Verba
sunt apostolica; sed arma sunt nostra, quibus tamen si repugnare
nolis, intelligis quod sine dubitatione credendum est etiam si non
intelligas. Homo enim qui spiritualiter natus, carnaliter gignit,
utrumque habet semen, et immortale unde se gaudeat vivum, et mortale
unde generet mortuum. Cui vivificando nullo modo necessaria Christi
mors esset, nisi mortuus natus esset. Unus enim pro omnibus mortuus
est; ergo omnes mortui sunt. Nec eos de ista morte excitatis, quos
mortuos non esse clamatis: sed ne vivant potius impeditis, quando in
eorum parentibus fidem, qua una possunt reviviscere, impiorum
argumentorum machinis oppugnatis.
|
|