|
15. Sed jam veniamus ad prolixam et operosam disputationem tuam,
qua illud, quod quantulaecumque similitudinis gratia in re ad
perspiciendum difficili, adhibendum putavi (De Nuptiis et
Concupiscentia, lib. 1, n. 21), de olea scilicet, quod ejus
semen degeneret in oleastrum, refutare molitus es: prius affirmans,
|
“quod ei rei quae per se defendi non potest, nihil suffragentur
exempla.”
|
|
Cur ergo Apostolus, mox ut proposuit quaestionem quomodo
resurgant mortui, quo autem corpore veniant, continuo rem incognitam
et inexpertam exemplo probare suscepit, adjungens, Stulte, tu quod
seminas non vivificatur, nisi moriatur (II Cor. XV, 36),
etc.? Quod quidem exemplum et huic rei qua de agitur, non omni modo
est inconveniens. Purgatur enim a palea triticum, sicut homo a
peccato, et tamen inde cum palea nascitur alterum.
16. Quid est autem quod de crocodilo dicere voluisti,
|
“solum esse
in omnibus animalibus, cui superiores mandibulas moveri Albinus
affirmat; et ignem, cum sit omnibus exitio, salamandrae esse
ludibrio?”
|
|
Nonne ista contra vos potius protulisti, quando invenitur
aliquid unde monstretur esse possibile quod generaliter negabatur? Cum
ergo vos generaliter negaveritis, posse gignentes in prolem trajicere
quod non habent ipsi; si fuerit inventum quod possit hoc facere, ita
superamini, sicut ille qui dixerat , non posse animalia nisi
inferiores movere mandibulas, invento crocodilo sine ambiguitate
superatur; et qui dixerat nullum animal in igne vivere, demonstrato
quod de salamandra perhibetur, sine ambiguitate convincitur. Cum
igitur definis
|
“naturalia per accidens non converti;”
|
|
si vel unus
quispiam fuerit inventus, qui vitiatus aliquo casu cum eodem vitio
genuerit filium, factumque sit proli naturale quod parenti accidens
fuit; nempe tua definitio ista frustrabitur. Item cum definis,
|
“parentem quod ipse non habet, in suam prolem non posse
transmittere,”
|
|
nonne definitio etiam ista destruetur, cum tibi
fuerint demonstrati nati homines integerrimis omnibus membris ex his
parentibus, qui nonnulla membra perdiderant? Audiebamus a majoribus
nostris, qui se id nosse ac vidisse dicebant, Fundanium Carthaginis
rhetorem, cum ipse accidenti vitio luscus esset, luscum filium
procreasse. Quo exemplo evertitur illa tua sententia, qua dicis,
|
“naturalia per accidens non converti.”
|
|
Accidens quippe fuit in
patre, quod factum est in filio naturale. Illam vero alteram, qua
dicitis,
|
“parentes in filios ea quae non habent ipsi non posse
transfundere,”
|
|
alius Fundanii filius, quod maxime usitatum est, cum
duobus oculis de lusco natus evertit, et innumerabiles qui nascuntur
oculati de parentibus caecis. Transmittendo quippe in eos quos gignunt
quod ipsi non habent, vos potius quam suos filios sibi similes esse
demonstrant, qui tam fuistis in vestris definitionibus caeci.
|
|