|
17. Sane cum ea quae ad rem non pertinent multum loqueris, dixisti
aliquid unde me quiddam quod ad rem pertinet admoneres, ubi aisti,
|
“Curiositatem quod comprehenderit, minus solere mirari; et adversus
eam divinitus fuisse provisum, ut multa de terra innumeris discreta
proprietatibus gignerentur.”
|
|
Et revera haec est utilitas occultorum
operum Dei; ne prompta vilescant, ne comprehensa mira esse
desistant. Unde et Scriptura dicit: Sicut ossa in ventre
praegnantis, ita non agnoscis opera Dei quaecumque faciet universa
(Eccle. XI, 5). Recte itaque et ipse dixisti, contra
curiositatem quae minus solet mirari quod potuerit comprehendere,
incomprehensibilia esse opera Dei. Cur ergo humana opinatione conaris
evertere, quod minus vales in divina ratione comprehendere? Ego
quidem, non (ut tu calumniaris) dixi,
|
“nulla ratione comprehendi
posse;”
|
|
sed dixi,
|
“facili ratione non posse.”
|
|
Verumtamen quid si
contra vitium curiositatis humanae, cui solent, ut ipse commemoras,
comprehensa vilescere, etiam hoc Deus, quemadmodum multa, sic
occultare voluit, ut id investigare atque comprehendere humana
conjectura non possit? ideone contra Ecclesiam matrem vestram
ratiunculis vestris quasi parricidalibus pugiunculis debetis armari, ut
vim Sacramenti ejus occultam, qua purgandos concipit parvulos,
quamvis de purgatis parentibus natos, tanquam ossa in ventre
praegnantis, non contrectando, sed laniando quaeratis? Nisi autem
sermonis longitudine nollem fatigare lectorem, jam te mille rerum
generibus, quarum incomprehensibilis ratio contra usitatas naturae vias
quasi per deserta opaca repit, obruerem; in quibus etiam degenerantia
semina, non quidem in dissimillimum genus (quia nec oleaster sic est
ab olea discretus ut vitis), sed in quamdam, si dici potest, similem
dissimilitudinem, sicuti viti est labrusca dissimilis, quae tamen de
semine vitis gignitur, multa monstrarem. Et cur non credamus hoc ideo
voluisse Creatorem, ut crederemus etiam semen hominis posse vitium de
gignentibus trahere, quod in eis a quibus gignitur non sit: ut ad ejus
gratiam, qua homines eruuntur a potestate tenebrarum et in regnum
illius transferuntur, etiam baptizati cum suis parvulis currerent;
sicut tecum cucurrit pater sanctus, nesciens eidem gratiae quam esses
futurus ingratus?
18. Sed naturae scrutator acerrimus limites ejus invenis, et
regulas figis, dicens,
|
“Per rerum naturam fieri non posse, ut illud
probentur tradere parentes, quo caruisse creduntur. Quod si
tradunt,”
|
|
inquis,
Istae sunt Pelagianae
definitiones, quas lecto ad religiosae memoriae Marcellinum, quod
commemoras, opusculo nostro (De Peccatorum Meritis, lib. 3,
capp. 3, 8 et 9), jam respuere debuisti. Prior enim Pelagius
de parentibus fidelibus dixit,
|
“non eos potuisse in posteros
transmittere, quod ipsi minime habuerunt.”
|
|
Sed quam sit falsum,
exemplis evidentissimis perdocetur, quorum aliqua supra dixi, unde est
et hoc quod etiam nunc dicam. Quid enim praeputii retinet
circumcisus, de quo praeputiatus tamen gignitur, et quod jam non est
in homine, trahitur in hominis semine? Nec ob aliud credendum est,
antiquis patribus hoc divinitus fuisse praeceptum, ut octavo die
circumciderent parvulos ad significandam regenerationem quae fit in
Christo, qui post diem septimum sabbati, quo die jacuit in sepulcro,
traditus propter delicta nostra, sequenti, id est, octavo in
hebdomadibus die resurrexit propter justificationem nostram (Rom.
IV, 25). Quod sacramentum circumcisionis in figura praecessisse
Baptismatis, quis vel mediocriter sacris Litteris eruditus ignoret;
cum apertissime de Christo dicat Apostolus, Qui est caput omnis
principatus et potestatis, in quo etiam circumcisi estis circumcisione
non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione
Christi; consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per
fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis: et vos cum
essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum
illo, donans nobis omnia delicta (Coloss. II, 10-13)?
Hujus ergo circumcisionis non manufactae, quae nunc fit in Christo,
similitudo praemissa est illa circumcisio manu facta, quae data est
Abrahae.
19. [Non enim dici potest, Praeputium corpus est, hoc autem quod
trahitur in origine, vitium: et illo quidem abscisso, vim ejus tamen
nequaquam tolli potuisse de semine; hoc vero vitium quod non est
corpus, sed accidens, cum indulgentia sit remissum, in semine non
potuisse residere: hoc, inquam, a quovis callidissimo dici non
potest, cum auctoritate divina superetur, qua ipsa pars corporis ob
hoc jussa est amputari, ut hoc vitium purgaretur. Quod nisi esset in
semine, ad parvulos, quibus circumcisione illa corporis auferendum
est, nullatenus perveniret: neque si minime pervenisset, indigeret
ullatenus hac corporis circumcisione semoveri. Cum autem parvulus
proprium nullum habeat omnino peccatum, restat ut nullum eidem aliud
auferatur nisi originale illo remedio sine quo perit anima ejus de
populo suo; quod sub justo Deo non fieret, nisi esset culpa qua
fieret. Quae quoniam propria nulla est, restat ut sola originis
vitiatae sit culpa ].
20. Ecce circumcisus tradit nascenti de se, quo caruit in se .
Quid est ergo quod dicis,
|
“Per rerum naturam fieri non posse, ut
illud homines probentur tradere, quo caruisse creduntur?”
|
|
Bonum est
praeputium, non est malum, quia Deus illud fecit, sicut de oleastro
copiosissime disputasti. Respondetur tibi: Bonus est oleaster in
rerum natura, sed in mysteriorum scriptura malum significat; sicut
lupi, sicut vulpes, sicut sus lota in volutabris coeni, sicut canis
conversus ad suum vomitum: in rerum natura bona sunt omnia, sicut
oves; omnia quippe Deus fecit bona valde (Gen. I, 31): sed in
sanctis Libris lupi malos significant, oves autem bonos. Nec
secundum id quod sunt, sed secundum id quod significant, de illis
similitudines damus, quando de bonorum malorumque differentia
disputamus. Sic et praeputium quoniam particula est humani corporis,
quod totum est bona susbstantia, utique bonum est per naturam; sed
malum significat per figuram, cum die octavo circumcidi praecipitur
parvulus, propter Christum, in quo, sicut Apostolus dicit,
circumcisi sumus circumcisione non manu facta, quam sine dubio
praefiguravit circumcisio manu facta. Praeputium itaque non est
peccatum, sed significat peccatum, et maxime originale; quia per
ipsum membrum est origo nascentium, per quod peccatum dicti sumus
natura filii irae: nam et ipsum membrum natura proprie dicitur.
Proinde circumcisio carnis non solum illam quasi generalem sententiam
vestram sine ambiguitate subvertit, qua dicitis,
|
“Per rerum naturam
fieri non posse, ut quo ipse caruit, tradat proli parens:”
|
|
verum
etiam quia praeputium peccatum significat, et invenitur in nascente,
quod jam non erat in parente; profecto originale peccatum quod jam
remissum est parentibus baptizatis, manere demonstrat in parvulis,
nisi et ipsi baptizentur, id est, spirituali circumcisione mundentur:
vosque convincit esse verissimum quod negatis; quia et ipse parvulus,
de quo dictum est, Peribit anima ejus de populo suo, si octavo die
non fuerit circumcisus (Gen. XVII. 14, 12), invenire sub
justo judice cur pereat non potestis, negantes originale peccatum.
21. Relinquamus silvas oleastrorum, et montes vel Africanos vel
Italos olivarum; nec interrogemus agricolas, qui cum tibi aliud,
mihi aliud forte responderint, neutros possumus celeri exploratione
convincere, si ad hoc experiendum seminetur arbor, seris factura
nepotibus umbram (Virgil. Georg. lib. 2, vers. 58).
Habemus oleam, non Africanam, non Italam, sed Hebraeam; cui nos
qui fuimus oleaster, insitos esse gaudemus. Illi oleae data est
circumcisio, quae nobis solvit istam sine disceptatione quaestionem.
Trahit praeputium proles, quod jam non habet parens; caruit, et
tamen tradidit; amisit, et tamen transmisit: et hoc praeputium
peccatum significat. Ergo et ipsum potest in parentibus interire, et
tamen ad filios pertransire. Attestetur etiam ipse infans, et tacens
dicat: Peritura est anima mea de populo meo, si non fuero circumcisus
octavo die: qui ergo et originale malum diffitemini, et justum Deum
fatemini, quid peccaverim dicite. Huic infanti tacite clamanti
quoniam loquacitas vestra nulla rationabili voce respondet, voces
potius vestras apostolicis nobiscum vocibus jungite. Quae sint enim ex
parentibus, vel utrum sint etiam alia contagia peccatorum, liberum
nobis est quaerere; sive sit facile, sive difficile, sive impossibile
reperire: per unum tamen hominem in hunc mundum intrasse peccatum, et
per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo
omnes peccaverunt (Rom. V, 12); aliter nobis fas esse non
existimemus accipere, nisi ut omnes mortuos esse credamus in primi
hominis peccato, pro quibus mortuus est Christus, et omnes mori
peccato quicumque baptizantur in Christo.
|
|