|
22. Sed in aliis verbis meis, quae velut refellenda interponis
disputationi tuae, dicis,
|
“me vulgum tibi excitare conatum;”
|
|
quoniam dixi (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 22),
|
“fidem non dubitare christianam, quam novi haeretici oppugnare
coeperunt, et eos qui lavacro regenerationis abluuntur, redimi de
diaboli potestate; et eos qui nondum tali regeneratione redempti sunt,
etiam parvulos filios redemptorum, sub ejusdem diaboli esse potestate
captivos, nisi et ipsi eadem gratia redimantur.”
|
|
Quod ut apostolico
testimonio comprobarem,
dixi
|
“pertinere illud,
de quo Apostolus loquitur, beneficium Dei: Qui eruit nos de
potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae”
|
|
(Coloss. I, 13). Si hac sententia contra vos vulgus movetur;
nonne hinc te potius oportet advertere, ita esse vulgatam et apud omnes
confirmatam istam catholicam fidem, ut nec notitiam possit fugere
popularem? Necesse quippe fuerat, quidquid in parvulis suis ageret ,
quod attinet ad mysteria christiana, omnes nosse Christianos. Cur
autem dicis,
|
“quod certaminis singularis oblitus in vulgum
refugerim?”
|
|
Quis tibi promisit meum singulare certamen? Ubi,
quando, quomodo, quibus praesentibus, quibus arbitris?
sicut loqueris,
|
“placuit componi foedere bellum”
|
|
(Virgil.
Aeneid. lib. 12, vers. 109),
|
“ut pugnas omnium contentio
nostra dirimeret?”
|
|
Absit ut mihi apud Catholicos arrogem, quod te
tibi apud Pelagianos arrogare non pudet. Unus sum e multis, qui
profanas vestras novitates ut possumus refutamus, sicut unicuique
nostrum Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3).
Antequam essem natus huic mundo, et antequam essem renatus Deo,
multa catholica lumina vestras futuras tenebras redarguendo
praevenerunt: de quibus jam duobus superioribus libris meis quanta
potui manifestatione disserui. Habes quo te avoces, si te adversus
catholicam fidem adhuc insanire delectat.
23. Nec nomine
derideas membra Christi:
memento quia infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I
Cor. 1, 27). Quid est autem,
|
“quod eis cum ostendere
coeperis, in me acerbiores fient?”
|
|
Mentiri eis noli, et non fient.
Ego enim non
sicut calumniaris,
|
“assevero peculium
diaboli,”
|
|
quos redemptos Christi sanguine scio :
in quantum conjugia sunt,
nec
|
“eum
genitalium commentor artificem;”
|
|
nec
|
“excitatorem virorum nisi ad
illicita,”
|
|
nec
nec
assero
Haec ergo quae a me aliena sunt, si eis de me dixeris
, mentieris: et si quisquam eorum tibi credens acerbior in me fuerit
factus, deceptus poterit esse, non doctus . Ii vero qui et utrumque
nostrum, et fidem catholicam sciunt, discere abs te aliquid nolunt;
sed cavent potius, ne auferas quod noverunt. Multi quippe sunt in
eis, qui non solum praeter me, verum etiam priores me ista
didicerunt, quae vester novus error oppugnat. Cum ergo non eos ipse
fecerim, sed invenerim hujus quam negatis socios veritatis, quomodo
eis ego sum auctor hujus quem putatis erroris?
|
|