|
Post libros de Baptismo proximus est in Retractationum serie liber
cujus titulus, Contra quod attulit Centurius a Donatistis. Cui
libro, si nunc exstaret, suus hic ante opuscula contra Petilianum
locus tribueretur.
Petilianus in Donati parte episcopus, advocatus forensis antea
fuerat; quo in munere se Paracleti nomen promeruisse jactitabat,
teste Augustino in hujus operis libro 3, cap. 16. Ipsum
Cirtae, seu (quae eadem in Numidia civitas erat) Constantinae,
cum catholicus catechumenus esset, natus de parentibus catholicis,
raptum fuisse a Donatistis, et per vim ab iis baptizatum, nolentemque
ordinatum, dicit idem Augustinus in sermone de Gestis cum Emerito,
necnon hic, lib. 2, cap. 104. Evasit postmodum Petilianus
partis Donati defensor acerrimus, fuitque unus e septem episcopis
delectis, qui in Carthaginensi collatione adversus Catholicos totidem
episcopos disputarunt.
Is multo ante eamdem collationem scripsit illas Donatianis presbyteris
et diaconibus contra Catholicos litteras, quae subsequentibus libris
tribus confutantur. Primo libro aggreditur Augustinus epistolae
Petiliani primam partem, quae sibi, cum in ecclesia Constantiniensi
esset, oblata fuit; Absentio, ut in libri exordio legitur praesente
et Fortunato ejus Ecclesiae episcopo. Ubi pro Absentio, forte
legendum Alypio, quo id referatur ad eamdem ipsam occasionem, qua
simul concurrentes iidem episcopi, Fortunatus, Alypius et
Augustinus, Epistolam 53 inter Augustinianas, quae ad annum
circiter 400 revocatur, Generoso scripserunt communibus verbis,
cum nonnulla ibidem, cap. 1, de Constantiniensis episcopi
donatistae epistola mentione. Librum secundum, quo totam postea
receptam Petiliani epistolam refellit Augustinus, scribebat sedente
Romae Anastasio, ut patet ex capite 51; aut saltem Anastasii
obitu, qui in die aprilis vigesima septima anni 402 incidit, nondum
sibi comperto. Tertium tandem, visa aliquanto post responsione sive
secunda Petiliani epistola, librum ad ipsam convellendam fecit.
Advertit Baronius dictum ab Augustino hic, libro 2, cap. 20:
Nullam quidem legem ab imperatoribus datam, ut occideremini, recolo:
et concludit elaboratos hosce libros ante Honorii legem die aprilis
vigesima quinta, anno, ut putat, 398 datam, qua capitale
supplicium adversus inferentes injuriam in personas et loca sacra
decernitur. Sed contra Augustinus, et libro 1, cap. 9, non
obscure significat scribere sc post mortem Optati Gildoniani, quae
sub anni 398 finem contigit, et libro 2, cap. 92, n. 210,
aliam de auferendis idolis, quae anni 399 est, Honorii legem
aperte indicat. Non ergo recolebat priorem illam anni 398 legem,
fortean qui eam in Africa contra Donatistas exsecutioni demandatam
nunquam viderat. Praeterquam quod an ea lex ad Donatistas
spectaverit, fueritque anno 398 promulgata, non satis liquet.
Utut est, existimare par est, his libris locum in Retractationibus
non temere ab Augustino assignatum post opuscula quaedam sua, quae
anno 400 aut anno 401 composuit.
|
|